Papa Innocenzo IV a Lione
[15 Aprile 1252]
Prior S. Salvatoris Sylvae Lacus potest usque ad 200 libras senenses ex mulctis et usuris accipere.
Dilectis filiis ... Priori et fratribus Eremi S. Salvatoris de Sylva Lacus, OSA, Senensis dioecesis, Salutem etc. Necessitatibus vestris paterno compatientes affectu, ut ab illis de civitate et dioecesi Senensi, qui extorserunt usuras et inveniri non potest cui sit earum restitutio facienda, possitis usque ad ducentas libras Senensis monetae recipere auctoritate vobis praesentium indulgemus. Nolumus autem quod extortores huiusmodi ad restitutionem aliam teneantur. Nulli ergo omnino etc. Datum Perusii XIII Kal. Maii, Pont. nostri anno nono.
Bibliografia
X. SCHIER, Antiqua Romanorum Pontificum diplomata pro fratribus Eremitis Ordinis S. Augustini a Clemente III (1190) usque ad Innocentium IV (1254), B. A., cod. 1390, f. 18