Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Magna Unio > Bolle papali > Innocenzo IV

Innocenzo IV: Ex parte vestra (1252)

Immagine di papa Innocenzo IV

Papa Innocenzo IV a Lione

 

 

EX PARTE VESTRA

[26 Maggio 1252]

 

 

Unio eremi S. Leonardi cum conventu S. Salvatoris de Fultignano (= Sylva Lacus) ab Adiuto, Visitatore Generali fratrum Eremitarum S. Augustini, a Card. Richardo deputato, confirmatur.

 

 

 

Dilectis filiis Priori et Fratribus S. Salvatoris de Fultignano et S. Leonardi de Sylva de Lacu Ordinis S. Augustini, Senensis dioecesis, Salutem etc. Ex parte vestra fuit propositum coram Nobis, quod dilectus filius frater Adiutus, generalis visitator Fratrum Eremitarum Ordinis S. Augustini deputatus a dilecto filio nostro Richardo S. Angeli Diacono Cardinali, cui eiusdem Ordinis curam commissimus, eremum S. Leonardi, priore vacante, consentientibus fratribus ibidem existentibus, habito diligenti tractatu et proviso, quod ipsam, quae plurimum collapsa fuerat, [ut] per te, fili prior, posset in melius reformari, eremo S. Salvatoris incorporavit et totaliter counivit, ut unum corpus effectae uno capite gubernentur et unum capitulum censeantur. Verum, cum idem Cardinalis id quod per eundem visitatorem super huiusmodi incorporatione et unione factum extitit, duxerit confirmandum, prout in instrumento et litteris exinde confectis, Cardinalis ipsius sigillo munitis, plenius dicitur contineri; Nos tuis supplicationibus inclinati, quod ab eisdem et a visitatore factum est provide in hac parte ratum et gratum habentes, illud auctoritate Apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino etc. Datum Perusii VII Kal. Iunii, Pont. nostri anno nono.

 

 

 

Bibliografia

L. TORELLI, Secoli Agostiniani, IV, Bologna 1675 IV, 472

X. SCHIER, Antiqua Romanorum Pontificum diplomata pro fratribus Eremitis Ordinis S. Augustini a Clemente III (1190) usque ad Innocentium IV (1254),

B. A., cod. 1390, f. 18.