Papa Innocenzo IV a Lione
[14 Marzo 1253]
Universi fratres eremitae non debent longius portare baculum.
Priori Generali et universis fratribus Ordinis Eremitarum S. Augustini. Quanto studiosius divinae contemplationi vacatis tanto vos ab hiis, qui videntur vobis afferre discidia, immunes libentius conservamus. Sane petitio vestra Nobis exhibita continebat, quod olim a quibusdam legatis Sedis Apostolicae de speciali mandato eiusdem Sedis, ut dicebant, statutum extitere ut quilibet frater vestri Ordinis, quocumque ipsum ire contingat, gestare in manu propria baculum, teneatur. Cum autem, sicut asseritis, relatio baculorum huiusmodi certis ex causis molesta vobis existat et nimium tediosa et per hoc, vestris mentibus obductis turbatione, nubilo contingat multoties apud vos sanctae contemplationis otium impedire, Nos vestrjs devotis supplicationibus inclinati, quieti vestrae in hac parte consulere pro remedio cupientes, ut eosdem baculos, non obstante statuto praedicto, inviti deferre minime teneamini auctoritate nostra vobis indulgemus. Nulli ergo etc.
Datum Perusii II Idus Martii, Pontificatus nostri anno decimo.
Bibliografia
E. BERGER, Les registres d'Innocent IV, Paris 1884 6417
A. POTTHAST, Regesta Pontificum Romanorum 14914;
Archivio Secreto Vaticano, Registri Vaticani 22, f. 253v (560)