Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Magna Unio > Bolle papali > Innocenzo IV

Innocenzo IV: Cum Ecclesias (1253)

Immagine di papa Innocenzo IV

Papa Innocenzo IV a Lione

 

 

CUM ECCLESIAS

[5 Dicembre 1253]

 

 

Potestas civitatis Fanensis non debet Eremitas de Brictinis circa domum, quam a quodam Fuscolo receperunt, molestare.

 

 

 

Dilectis filiis Potestati, Consilio et Communitati Fanensi, Salutem et Apostolicam benedictionem. Cum ecclesias et personas ecclesiasticas maxime pro illius reverentia, cuius sunt obsequiis deputatae, Nos deceat in suis iuribus confovere, universitatem vestram rogandam duximus attentius et hortandam, per Apostolica vobis scripta firmiter iniungentes, quatenus dilectos filios priorem et fratres Eremitarum de Brictinis, Ordinis S. Augustini Fanensis dioecesis, ob divinam et nostram reverentiam habentes propensius commendatos ipsos super omnibus suis et specialiter super quadam domo ipsorum, quae fuit quondam Fuscoli, civis Fanensis, ad ipsos iusto titulo, ut asserunt, pertinente, nullatenus contra iustitiam molestetis nec permittatis, quantum in vobis fuerit, ab aliis molestari. Preces et mandatum huiusmodi taliter implecturi, quod dicti prior et fratres iustam de vobis non habeant materiam conquerendi; et Nos devotionem vestram propter hoc in Domino commendemus. Datum Laterani Nonas Decembris, Pontificatus nostri anno undecimo.

 

 

 

Bibliografia

Hh. 2, 22; Berti, Bullarium, vol. I;

idem breve in data 17 Dec. 1256; Hh. 2, 32

LAURENTIUS (ORSACCHI) EMPOLI(TANUS), Bullarium Ordinis Eremitarum S. Augustini, Romae 1628 (cum appendice M. HECKIUS, Constitutiones Apostolicae, Lugduni 1660), 16

L. TORELLI, Secoli Agostiniani, IV, Bologna 1675 IV, 578