Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Magna Unio > Bolle papali > Innocenzo IV

Innocenzo IV: Admonet Nos cura (1253)

Immagine di papa Innocenzo IV

Papa Innocenzo IV a Lione

 

 

ADMONET NOS CURA

[14 Aprile 1253]

 

 

Restauratio unionis et pacis inter partialitates Lombardiae et Romandiolae Ordinis Eremitarum Johannis Boni; finis schismatis trium annorum, decreta ac directiva circa organisationem necnon caracterem Ordinis.

 

 

 

Universis prioribus et fratribus Ordinis Eremitarum, Salutem etc.

§ 1. Admonet Nos cura suscepti regiminis et auctoritas pontificalis inducit, ut et plantare sacram religionem et plantatam fovere summopere debeamus, quod utilius tunc exequimur, et ea, quae sunt recta, nutrimus et corrigimus, quae profectum virtutis impedire noscuntur.

§ 2. Quia vero diversitas formae, quam fratres vestri Ordinis in profitendo et eligendo sibi Priorem Generalem servabant, diversitatem etiam inducebat animorum et per consequens scandalum generabat post diversas electiones et cessiones factas de Prioribus in Ordine ipso et diversos processus super iis habitos. Nos, ad quos spectat errata corrigere ac nutrire directa, cupientes paci et tranquillitati vestrae paterna sollicitudine providere, dilecto filio nostro G(ulielmo) S. Eustachii diacono cardinali, cui dudum generalem curam Ordinis praedicti commisimus, examinationem electionis celebratae in Generalem Priorem eiusdem Ordinis de dilecto filio fratre L(anfranco) Mediolanensi, tunc priore domus vestrae Bononiensis, et processuum eorumdem duximus committendam.

§ 3. Cum igitur idem cardinalis de mandato et auctoritate nostra, electione de praefato Lanfranco quia eam invenit celebratam canonice confirmata, super professione ac electione necnon et nominatione Prioris ipsius Ordinis faciendis de caetero ac aliis articulis, eadem auctoritate statutum edidit providum et honestum, prout in ipsius cardinalis litteris inde confectis plenius continetur.

§ 4. Nos vestris supplicationibus inclinati, quod ab eodem cardinali super iis factum est, ratum et gratum habentes, id auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus; tenorem litterarum ipsarum praesentibus de verbo ad verbum inseri faciendo, qui talis est:

§ 5. Guillelmus miseratione divina S. Eustachii diaconus cardinalis religiosis viris et dilectis in Christo universis prioribus et fratribus Ordinis Eremitarum tam praesentibus quam futuris, in perpetuum. Variam (Eremitarum) Ordinis vestri formam in profitendo et eligendo sibi Priorem Generalem sectantes, in variam inter se dissensionis materiam inciderunt; propter quod necessarium extitit in hac parte vobis et eidem Ordini per Apostolicae Sedis providentiam subveniri. Sane ad audientiam Domini Papae pervenit, quod bonae memoriae Joannes Bonus in Ordine vestro primum apud Budriolum, Caesenatis dioecesis, de concessione dioecesani loci eiusdem domum incepit et dum fama conversationis eius per loca vicina crebresceret et plurimi converterentur ad eum, ecclesiam in honorem B. Mariae Virginis construxit ibidem. Crescente autem numero, merito huiusmodi conversorum receptorum, per eas in diversis partibus, in quibus mansiones construxerant, extitit propagata. Cum autem iidem religiosi aliquam de approbatis Regulam non haherent, quidam ex eis, accedentes ad Sedem Apostolicam, obtinuerunt ab ea B. Augustini Regulam sibi dari et sic ex tunc coeperunt in regularibus observantiis instrui et regulariter se habere. Et quia eorum habitus, qui habitui Fratrum Minorum videbatur conformis, apud aliquos scandalum quodammodo suscitabat, de mandato et auctoritate duorum cardinalium, qui tunc in partibus Lombardiae legationis fungebantur officio, nigrum, quem gestatis adhuc, habitum elegerunt. Qui, cum iam vocarentur Fratres Eremitae Joannis Boni Ordinis S. Augustini, novitii, qui recipiebantur ab eis, profitebantur hoc modo: Ego N. facio professionem et promitto obedientiam Deo et B. Mariae et tibi Priori Fratrum Eremitarum S. Mariae de Caesena suisque successoribus usque ad mortem secundum Regulam B. Augustini et Constitutiones fratrum istius loci. In hac vero forma professionis ubi dicebatur istius loci, auctoritate Generalis Capituli eorumdem fratrum, istius Ordinis, postmodum dictum fuit. Cumque dictus frater Joannes Bonus, qui per plures annos fratribus praedictis praefuerat et fratres ipsi eidem tamquam institutori Ordinis ipsorum reverenter intenderant, curae ipsorum, quae per excrescentem numerositatem subditorum excreverat, cedere aspiraret fratre Matthaeo et quibusdam aliis fratribus suis assumptis ad episcopum accessit; qui episcopus dictum fratrem Matthaeum praesentatum sibi ab eisdem fratre Joanne Bono et aliis, in priorem dictae domus et per hoc in Generalem totius Ordinis, sicut dicitur, confirmavit. Quo in religione praedicta annis pluribus tamquam Generali Priore generaliter ministrante, quamplures intraverunt religionem eandem et secundum formam professionis praescriptae, quamquam nonnulli ex eis fratri Matthaeo tamquam Priori S. Mariae praedictae de Caesena se profiteri principaliter crederent, sunt professi. Interea duo fratres professionis praedictae, Lugdunum ad Sedem Apostolicam venientes, generalem curam Ordinis vestri a Domino Papa nobis obtinuerunt committi et privilegium quoddam commune in cuius titulo scribebatur: "Priori Fratrum Eremitarum S. Mariae de Caesena eique subiectis prioribus et fratribus universis", a Sede reportarunt eadem. Praedictus denique frater Matthaeus prudenter attendens, quod in administratione curae, quam assumperat, sine scandalo diutius remanere non poterat, eo quod ad eamdem curam a quibusdam fratribus minus sufficiens haberetur, vocatis prioribus et fratribus omnibus de Ordine vestro, quorum intererat, Generale Capitulum apud Ferrariam congregavit. Sed inter ipsum fratrem Matthaeum et Fratres de Caesena ac quosdam alios priores et fratres de Romandiola super cessione ipsius fratris Matthaei, antequam eligerent diffinitores Generalis Capituli, (quod) secundum tenorem Constitutionum ipsius Ordinis poterat, et (ante) celebratione(m) Capituli eiusdem, contentione suborta, dicti fratres de Caesena et alii contra praeceptum eiusdem fratris Matthaei de ipso Capitulo tamquam dissentientes et contradicentes, ne generale capitulum fieret, exierunt. Ipse vero, frater Matthaeus nihilominus, diffinitoribus electis praedictis, in manibus eorumdem cessit administratione generali, quam exercuerat, et ipse, si quod in confirmatione sua ab episcopo Caesenate acceperat in manibus nuntii eiusdem praesentis ibidem publice resignavit. Sicque, huiusmodi cessione ac resignatione receptis, quidam fratres ex iis, qui ibidem aderant, ad eligendum Priorem Generalem assumpti, fratrem Ugonem Mantuanum in Generalem Priorem totius Ordinis elegerunt. Per illos autem, qui remanserant, statutum fuit in eodem capitulo, ut omnes, qui ex tunc in Ordine ipsorum profiteri deberent, profiterentur hoc modo: Ego N. facio professionem et promitto obedientiam Deo et B. Mariae et tibi Priori Generali Fratrum Eremitarum Joannis Boni (etc.). Post haec autem vir venerabilis, Aquileiensis electus, tunc in Lombardia Legatus Apostolicae Sedis, electionem huiusmodi confirmavit. Fratres vero de Caesena et quidam alii de Romandiola adhaerentes eisdem, apud Caesenam convenientes in unum et tam consuetudini, qua prior fratrum S. Mariae de Caesena praedictae per fratres Ordinis ad locum ipsum tamquam ad primum et principalem, a quo idem Ordo processerat, eligi et Generalis Prior, propter hoc, merito esse et appellari solebat, quam titulo praedicti privilegii, primo in ordine ipso obtenti, in quo praedicto priori de Caesena scribebatur, principaliter inhaerentes Fratrem Marcum Caesenatem in priorem dictae domus et per hoc in Priorem Generalem totius Ordinis elegerunt et electionem, quam de ipso fecerant, obtinuerunt confirmari per episcopum Caesenatem. Diversis igitur in Ordine vestro assumptis Generalibus Prioribus et adversus (Verba et adversus non leguntur apud N. Crusenium in Monasticon Augustinianum, Monachii 1623, p. 118) alter in illos, qui obediebant alteri, multiplices excommunicationum sententias protulerunt, ex quibus nonnulli celebraverunt divina et excommunicati taliter ad sacros Ordines sunt promoti. His autem temporibus frater Ugo, proprios nuntios ad Apostolicam Sedem transmittens, mutationem professionis praedictae et id quod super electione sua per praefatum Legatum factum fuerat, per eamdem Sedem obtinuit confirmari. Quoddam etiam privilegium tunc obtinuit, quod in nullo alio, quam in titulo, erat a priori diversum. Cum autem Ordo vester in diversas partes divisus inter multiplices contentiones et discordias in ipso exortas fere per triennium fluctuaret, tandem fratres ipsius Ordinis, cupientes unitatem et pacem in eodem Ordine reformari, quatenus ex seipsis procuratoribus constitutis, illos ad Curiam Romanam et ad nos specialiter tamquam ad patronum sui Ordinis, transmiserunt; sed quia tunc eos per nos commode non poteramus audire, prudentibus viris, electo Paduano et fratri Simoni Mediolanensi de Ordine Minorum capellanis et sociis nostris, commisimus, ut procuratores eosdem super iis, quae vellent proponere diligenter audirent et prout studiosius possent, Ordinem ipsum ad statum unitatis ac pacis intenderent revocare. Dicti vero electus et frater Simon, statu et conditionibus Ordinis per procuratores praedictos plenius intellectis, quaedam in Ordine ipso pro bono statu eiusdem super certis articulis de assensu procuratorum pronunciaverunt servanda et tandem procuratores ipsos concordes ad propria remiserunt. Quibus ita remissis, praefati Ugo et Marcus, qui pro Generalibus Prioribus se gerebant, et alii fratres, qui obediebant eisdem, de communi voluntate omnium Generale Capitulum apud Bononiam celebrarunt. In quo videlicet Capitulo, ordinatione, quae per praedictum electum Paduanum et fratrem Simonem tradita fuerat, recitata et lecta, et diffinitoribus Capituli Generalis electis, praedictus frater Marcus properavit Caesenam et in manibus episcopi Caesenatis cessit prioratu loci eiusdem, in quo per ipsum episcopum fuerat confirmatus et per eundem a cura prioratus ipsius extitit absolutus. Frater vero Ugo, qui per Sedem Apostolicam confirmatus fuerat, in manibus magistri Bernardi, Canonici Bononiensis (et) Domini Papae capellani, cui auctoritate apostolica commissum extiterat, quod reciperet cessionem eiusdem, administratione et officio suo cessit. Cessionibus igitur huiusmodi taliter expeditis priores de ipso Capitulo secedentes in parte, prout spectabat ad eos, ad tractandum de electione futuri Generalis Prioris, in quattuor fratres de ipso Capitulo, qui deberent Generalem Priorem eligere consenserunt. Illi autem, Spiritus Sancti gratia invocata, fratrem Lanfrancum Mediolanensem, tunc priorem domus vestrae Bononiensis, in Priorem Generalem Ordinis vestri unanimiter et concorditer elegerunt. Electio cuius approbata per communem consensum omnium de ipso Capitulo fuit ad Sedem Apostolicam per procuratores ipsius Capituli confirmanda delata; cuius electionis et eorum quae superius sunt narrata processum nobis Dominus Papa examinandum et plenius intelligendum commisit. Unde nos praemissis omnibus intellectis, ea in ipsius Domini Papae et fratrum suorum praesentia fideliter retulimus et recitavimus diligenter. Nos itaque de speciali mandato et auctoritate eiusdem Domini electionem praedicti fratris Lanfranci, quam invenimus celebratam canonice, ac ipsum fratrem Lanfrancum in Generalem Priorem vestri Ordinis confirmamus. Eadem auctoritate nihilominus statuentes, ut idem Prior et quilibet eius successor in perpetuum, qui quidem, cum eligendus fuerit secundum sanctiones canonicas et statuta vestri Ordinis eligatur, et electionis suae confirmationem ab Apostolica Sede seu a Legato ipsius dumtaxat recipiat Generalis Prior Ordinis Eremitarum, sine alicuius certi loci vel proprii nominis expressione; de caetero deberet appellari et ei tamquam Priori Generali eorum omnes priores et fratres ipsius Ordinis, qui etiam nominentur simpliciter Fratres Ordinis Eremitarum, in omnibus humiliter obediant et intendant. Prior quoque S. Mariae de Caesena et alii priores vestri Ordinis, qui consueverunt in prioratibus suis institui per dioecesanos locorum, per eosdem instituantur in eis; et tam Prior Generalis quam alii provinciales et conventuales priores eiusdem Ordinis episcopis, in quorum dioecesibus degunt, in iis quae ad iurisdictionem episcopalem pertinent, intendant reverenter et respondeant, prout debetur; ita tamen, quod iidem episcopi contra ipsum Priorem Generalem, inconsulto Romano Pontifice, nil attentent. Fratres etiam, qui de caetero in Ordine vestro debuerint profiteri, eidem Priori Generali vel certo eius nuntio profiteantur hoc modo: Ego N. facio professionem et promitto obedientiam Deo et B. Mariae Virgini et tibi Priori Generali Ordinis Eremitarum tuisque successoribus usque ad mortem secundum Regulam B. Augustini et Constitutiones Fratrum istius Ordinis. Non obstantibus professionibus et consuetudinibus quibuslibet, ubicumque in Ordine vestro aliter hactenus observatis, seu privilegiis et indulgentiis ac confirmationibus apostolicis cuicumque loco vel personae ab Apostolica Sede concessis, quae cassa et vacua et nullius esse momenti de caetero auctoritate decernimus supradicta, seu conditione qua praedictus episcopus Caesenas in concessione, quam fecit fratri Joanni Bono de loco ecclesiae S. Mariae de Caesena praedictae apposuisse refertur, quod nec ipse frater Joannes Bonus nec aliquis eius successor possit locum et ecclesiam praedictam alicui loco supponere vel personae, aut quod priores dicti loci fuerunt in eo per eumdem episcopum aliquando pro Generalibus Prioribus vestri Ordinis confirmati. Cum illis autem de Ordine vestro, qui aliis Prioribus Generalibus aliter sive quocumque modo in eodem Ordine hactenus sunt professi, dispensamus auctoritate praefata et decernimus, quod dicto fratri Lanfranco, tamquam Priori Generali eorum eiusque successoribus in omnibus ad obedientiam et reverentiam teneantur. In privilegio quoque Ordinis vestri huiusmodi titulus apponatur: "Innocentius episcopus etc. Dilectis filiis Priori Generali Ordinis Eremitarum ac aliis provincialibus et conventualibus prioribus, conventibus quoque ac aliis fratribus universis tam praesentibus quam futuris eremiticam vitam professis, in perpetuum". Ad praemissorum autem omnium memoriam et perpetuam firmitatem praesentem paginam fecimus sigilli nostri munimine roborari. Datum Perusii VI Idus Ianuarii anno Domini MCCLIII, Pontificatus Domini Innocentii Papae Quarti anno decimo, indictione undecima.

§ 6. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et Beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius se noverit incursurum.

Datum Perusii XVII Kalendas Maii Pontificatus nostri anno decimo.

 

 

 

Bibliografia

Hh. 2, 19

L. TORELLI, Secoli Agostiniani, IV, Bologna 1675 IV. 476-480

LAURENTIUS (ORSACCHI) EMPOLI(TANUS), Bullarium Ordinis Eremitarum S. Augustini, Romae 1628 (cum appendice M. HECKIUS, Constitutiones Apostolicae, Lugduni 1660), 176-181

X. SCHIER, Antiqua Romanorum Pontificum diplomata pro fratribus Eremitis Ordinis S. Augustini a Clemente III (1190) usque ad Innocentium IV (1254), B. A., cod. 1390, f. 19-22

E. BERGER, Les registres d'Innocent IV, Paris 1884 6493;

A. POTTHAST, Regesta Pontificum Romanorum 14945

G. COLINAS, Compendio de las Bulas concedidas a la Orden de Nuestro Santo Padre Agustìn, Burgos 1757, 60