Papa Innocenzo IV a Lione
[1 Luglio 1253]
Confirmatio decretorum circa habitum, quae continentur in litteris Card. Richardi "Si ad Coenam Domini" die 24 Junii 1253.
Dilectis filiis (Adiuto) visitatori generali et Prioribus ac fratribus eremitis universis Ordinis S. Augustini. Pia desideria devotorum eo debemus benigno favore prosequi, quo in ipsis Dei gloria ac animarum salus noscitur contineri. Sane dilectus filius noster Riccardus S. Angeli Diaconus Cardinalis, cui Ordo vester a Sede Apostolica est commissus, ad differentiam aliorum Ordinum certum habitum deferendum tam a professis fratribus quam conversis ac etiam novitiis dicti vestri Ordinis de consilio quorundam discretorum fratrum vestrorum vobis provida deliberatione concessit, prout in patentibus litteris eiusdem Cardinalis confectis exinde ac suo sigillo signatis plenius continetur. Nos itaque vestris supplicationibus inclinati, quod ab eodem Cardinali super hoc factum est, ratum et firmum habentes, id auctoritate Apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Tenorem autem litterarum ipsarum de verbo ad verbum praesentibus fecimus annotari, qui talis est: "Riccardus miseratione divina S. Angeli Diaconus Cardinalis viris religiosis, suis in Christo dilectis, visitatori generali, prioribus et universis fratribus eremitis Ordinis S. Augustini, tam praesentibus quam futuris, salutem in Auctore Salutis. Si ad Coenam Domini convocati nullius excusationis patrocinium praetendentes, vos abnegastis et vestra, eligendo per Religionis austeritatem divinum pabulum promereri, decet vos taliter gubernari constitutionum habenis, quod certos vobis terminos constitutos, tentationibus instigati transgredi non possitis impunes certis signis in vestro habitu insigniti. Sane, cum Ordo vester nobis sit a domino Papa commissus, illa statuere ac cogitare cogimur per quae vobis salus proveniat et honestas. Unde habito consilio quorundam fratrum vestrorum discretorum tenore praesentium duximus statuendum, quod fratres vestri Ordinis professi deferant cucullas nigras, prout haberi poterunt in cuiuslibet provincia, tamen non tinctas vel accidentaliter coloratas; desuper corrigiis cinctas et in manu crocias, in quorum superiori parte non sit curvum lignulum sed directum. Conversorum vero habitus sit portare superiorem tunicam nigram et capucium nigrum et crocias supradictas. Novitii autem ferant cappam nigram usque ad talos, tunicam, scapulare, corrigiam et crocciam memoratam; quae curetis, studio vigili, dante Domino observare. In huius vero rei testimonium praesentes litteras fecimus nostri sigilli munimine roborari. Datum Assisii IX Kal. Julii, Pontificatus Domini Innocentii Papae quarti anno decimo. Nulli ergo omnino etc. Datum Assisii Kal. Julii, Pont. nostri anno XI.
Bibliografia
L. TORELLI, Secoli Agostiniani, IV, Bologna 1675 IV, 485
E. BERGER, Les registres d'Innocent IV, Paris 1884 6834
A. POTTHAST, Regesta Pontificum Romanorum 15035