Papa Innocenzo IV a Lione
[1 Luglio 1253]
Conventus quidam dioecesis Fanensis a Brictinis non derelinquatur, quia sine damno non potest dimitti.
Dilectis filiis priori et conventui Eremitarum de Brictinis Ordinis S. Augustini Fanensis dioecesis, Salutem et Apostolicam Benedictionem. Providentia laudabilis et salubris in cunctis vestris haberi debet operibus, ut exinde claritatem nominis in conspectu Dei et hominum habeatis. Cum itaque locus habitationis vestrae, in quo elegistis virtutum Domino sub religionis habitu perpetuo famulari, satis prout accepimus sit aptus divino cultui nec possit absque damno et gravi nota dimitti, universitati vestrae tenore praesentium duximus inhibendum, quod exinde sine licentia speciali Sedis Apostolicae nullatenus recedatis; sed in ipso stabiliter persistentes ad illa, vigilanti studio, desudetis, per quae palma perennis gloriae vobis ad votum, largiente Domino, valeat provenire. Datum Assisii Kal. Julii, Pontificatus nostri anno undecimo.
Bibliografia
Hh. 2, 21;
LAURENTIUS (ORSACCHI) EMPOLI(TANUS), Bullarium Ordinis Eremitarum S. Augustini, Romae 1628 (cum appendice M. HECKIUS, Constitutiones Apostolicae, Lugduni 1660), 184
L. TORELLI, Secoli Agostiniani, IV, Bologna 1675 IV, 484
A. POTTHAST, Regesta Pontificum Romanorum 15039
X. SCHIER, Antiqua Romanorum Pontificum diplomata pro fratribus Eremitis Ordinis S. Augustini a Clemente III (1190) usque ad Innocentium IV (1254), B. A., cod. 1390, f. 22