Papa Innocenzo IV a Lione
[15 Febbraio 1254]
Confirmatio quarumdam constitutionum, quae in extenso non dantur, sed stabilitate de consilio Card. Richardi et abbatum Cisterciensium de Fallera et Fossa Nova.
Dilectis filiis Priori Generali et universis fratribus Eremitis de Tuscia Ord. S. Augustini, Salutem etc. Cum a Nobis petitur, quod justum est et honestum, tam vigor aequitatis quam ordo exigit rationis, ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum. Sane cum Nobis olim in primo anno pontificatus nostri vobis B. Augustini Regulam duxerimus concedendam, vos tandem quasdam constitutiones, de consilio dilecti filii nostri Riccardi S. Angeli Diaconi Card. et religiosorum virorum de Fallera et Fossa Nova abbatum, Cisterciensis Ordinis, auctoritate mandati nostri, fecistis pro stabilienda in perpetuum regulariter vita vestra, quas sub praefati Cardinalis sigillo Nobis exhibitas Apostolico petiistis munimine roborari. Nos itaque piis vestris desideriis benignius annuentes constitutiones huiusmodi salubriter et provide factas, ratas habentes et gratas, ipsas auctoritate Apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino etc. Datum Laterani XV Kal. Martii, Pont. nostri anno undecimo.
Bibliografia
Hh. 2, 24: LAURENTIUS (ORSACCHI) EMPOLI(TANUS), Bullarium Ordinis Eremitarum S. Augustini, Romae 1628 (cum appendice M. HECKIUS, Constitutiones Apostolicae, Lugduni 1660), 12
L. TORELLI, Secoli Agostiniani, IV, Bologna 1675 IV, 511 (inserta)
E. BERGER, Les registres d'Innocent IV, Paris 1884 7278
POTTHAST, Regesta Pontificum Romanorum 15236;
Lucca, Diplomatico. Pergamene S. Agostino