Papa Innocenzo IV a Lione
[27 Aprile 1254]
Sine licentia superioris nemo ex Ordine recedat et discedentem vero nemo audeat sine privilegio retinere.
Dilectis filiis ... Priori Generali et fratribus Ordinis Eremitarum, Salutem etc. Cum paupertatem et vitam profiteamini regularem, insistentes ex pio, quem vobis Dominus inspiravit, affectu sub arctae Religionis observantia, obsequiis Jesu Christi auctoritate praesentium inhibemus, ne quis post Ordinis vestri professionem ab Ordine ipso, sine sui superioris discedat licentia. Discedentem vero absque cautione litterarum vestrarum auctoritate alicuius privilegii ab Apostolica Sede indulti, nullus audeat retinere. Quod si quis forte retinere praesumpserit, licitum sit vobis in ipsos fratres regularem sententiam promulgare. Nulli ergo omnino etc. Datum Laterani V Kal. Maii, Pont. nostri anno undecimo.
Bibliografia
E. BERGER, Les registres d'Innocent IV, Paris 1884 7469
X. SCHIER, Antiqua Romanorum Pontificum diplomata pro fratribus Eremitis Ordinis S. Augustini a Clemente III (1190) usque ad Innocentium IV (1254), B. A., cod. 1390, f. 23