Papa Onorio III
[27 Settembre 1216]
Eremus Montis de Branca Luccensis Dioecesis et duo sacerdotes: Joannis et Martinus sub protectione B. Petri.
Dilectis filiis Johanni et Martino presbyteris heremitis Montis de Branca, Salutem etc. Cum a Nobis petitur quod iustum est et honestum tam vigor acquitatis quam ordo exigit rationis, ut per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris iustis postulationibus gratis concurrentes assensu, ad exemplar felicis recordationis Innocentii Papae praedecessoris nostri, personas vestras cum omnibus, quae in praesentem rationabiliter possidetis aut in fututrum iustis modis, Deo propitio, poteritis adipisci, sub B. Petri et nostra protectione suscipimus et praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo etc. Datum Laterani V Kalendas Octobris, Pontificatus nostri anno primo.
Bibliografia
Lucca, Archivio di Stato, Diplomatico;
B. A., cod. 1390, f. 6 LAURENTIUS (ORSACCHI) EMPOLI(TANUS), Bullarium Ordinis Eremitarum S. Augustini, Romae 1628 (cum appendice M. HECKIUS, Constitutiones Apostolicae, Lugduni 1660), 391, n. 30.