Papa Onorio III
[18 Ottobre 1217]
Eremus Sanctae Mariae Morimundi ac incolae sub protectione Beati Petri cura omnibus possessionibus nominatim indicatis.
Dilectis filiis Oberto priori et fratribus Eremi de Morimundo, Salutem etc. Iustis petentium desideriis dignum est Nos facilem praebere assensum, et vota, quae a rationis tramite non discordant effectu prosequente complere. Quapropter dilecti in Domino filii devotionem, quam erga B. Petrum et Nos ipsos habere noscimini, attendentes personas vestras cum omnibus bonis tam ecclesiasticis quam mundanis, quae in praesenti rationabiliter possidetis aut in futurum iustis modis, praestante Domino, poteritis adipisci, sub B. Petri et nostra, felicis recordationis Innocentii Papae praedecessoris nostri vestigiis inhaerentes, protectione suscipimus. Specialiter autem possessiones, quas nobilis mulier Italia et filii eius eidem eremo in eleemosynam concesserunt clausuram: iuxta Pontem Novellum et ecclesiam S. Luciae cum tota Valle Munda et aliis possessionibus, quas habetis in Monte Equi et in faucibus eius, sicut eas iuste et pacifice possidetis, vobis et per vos domui vestrae auctoritate Apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino etc. Datum Laterani XV Kalendas Novembris, Pontificatus nostri anno secundo.
Bibliografia
D. A. GANDOLPHUS (Gandolfo), Dissertatio historica de ducentis celeberrimis Augustinianis scriptoribus etc., Romae 1704, p. 9