Agostino e i suoi frati
disegno a colori dal ms. II di Firenze che contiene
una versione della Città di Dio in lingua italiana.
Datato 1433, al foglio 315 è firmato da A. di Lorenzo
CAPUT. I
De unione Generali Ordinis Eremitarum
Tertiam ingressurus Regulae S. P. Augustini aetatem, et recentiora saecula, eoque clariora, ac ut confido gratiora, eadem decrevi ab ipsa Generali unione Eremitarum, variarumque Congregationum, de quibus supra aliquoties, exoriri: et ut omnis evitetur confusio de anno in annum, seu de Generali in Generalem incrementa Monachismi S. Augustini enarrare, in quibus lector notabit Panphilium auctum, ac multis in locis correctum fuisse. Unio illa diversarum Congregationum anno MCCLVI facta, per errorem ab aliquibus plus aequo delicatis, putatur fuisse principium Ordin. Eremit. dum eumdem post Concilium Lateranensem, vel dudum post tempora SS. Francisci et Dominici, vel quod multo absurdius est, post Concil. Lugdunense et tempora S. Bonaventurae, (ut nuper quidam Hispaniae somniavit) putant sumpsisse exordium, cum tamen ex antecedentibus ac subsequentibus fundationibus, ac Bullis fideliter descriptis satis constet jam tempore Alexandri IV, Innoc. IV, immo Innoc. III Ordinem Eremitarum etiam in remotissimis ac disjunctissimis terrarum partibus extitisse, eique unitas fuisse tot Congregationes Auctore primum Innoc. IV, deinde Alexandro IV. Innocentio etenim morte praevento, anno MCCLIV Alexander cui Deus (apud quem grata est unio, et ingrata divisio) calcar addidit apparitione mirabili S. Augustini, quem Sanctiss. Pontifex vidit grandi capite, membris exilem, divisam ac conscissam gerentem vestem, filiosque hinc inde dispersos; qua multorum deliberatione adhibita, intellexit Dei voluntatem esse, ut Innocentii opus, Unionis puta inceptum, prosequeretur, Religionemque exilem, sub tam grandi capite, quale est S. Augustini gloria, militantem promoveret, aliasque adjungeret Congregationes, ut tandem aliqualis membrorum cum capite fieret proportio.
Vix itaque Cathedram ascenderat Apostolicam Alexander IV quin huic officio animum serio applicaret, Richardi Cardinalis, cui jam multo ante Ordo S. Augustini Eremit. commissus erat, consilio usus, eidem mandat ut diversarum Congregationum superiores ad se evocet, negotiumque unionis pertractet. Pontifex interim Priori Generali Ordinis, qui tunc adhuc Eremitas Tusciae tantum sibi habebat unitos, caeterisque Prioribus varia privilegia impertitur, ut ex seqq. Bullis licebit colligere. "Alexander Episcopus Servus servorum Dei, Ven. Fratribus universis Archiepiscop. et Episc. praesentes litteras inspecturis, Sal. et Apostol. benedict. Odore suavi bonorum operum dilectorum filiorum Fratrum Eremit. S. Agustin. Ordinis recreati, eos non immerito favore prosequimur, ea ipsis diligenti solertia procurare studentes, per quae auctore Domino humilitatis eorum Collegium suscipere valeat incrementum; sed sicut accepimus, nonnulli vestrum in contrarium molientes, ipsorum pacem et quietem, sine qua non colitur pacis auctor, perturbant, contra tenorem Privilegiorum, et Indulgentiarum eis a sede Apostol. concessarum pro suae voluntatis libitu venientium. Quocirca universitatem vestram rogamus attentius, et adhortamur per Apostol. scripta mandantes, quatenus vestris juribus manentes contenti, nullam eis, vel ipsorum domibus contra praedictorum Privilegiorum et Indulgentiarum continentiam inferatis molestiam vel gravamen, quin potius habeatis eosdem pro Divina, et nostra reverentia commendatos. Ita quod exinde vobis Deum reddentes propitium, erga Religiosos zelum habere probemini charitatis. Dat. Anagn. Idibus Iulii. Pont. nost. Anno I. "Alexander Episc. Servus servorum Dei, Dilectis filiis Prioribus Fratrum Erem. Ordin. S. August. Sal. et Apostol. benedic. Cum ex Apostolica cura teneamur officio circa Religionis augmentum attenti et vigiles inveniri: Nos devotionis vestrae precibus inclinati, ut volentibus Fratrum Ordin. vestri aggregari collegio, qui suspensionis, interdicti, vel excommunicationis sententiis sunt ligati, obsolutionis beneficium juxta formam Eccles. impertiri, et ipsos in fratres recipere valeatis, ad instar felicis record. Innoc. PP. praedecessoris nostri, vobis aucthoritate praesentium indulgemus, ita tamen quod si aliqui ex eisdem hujusmodi sententiis propter debitum sunt astricti, satisfaciant, ut tenentur. Nulli ergo liceat, etc. Quod si quis hoc attentare praesumpserit, etc. Dat. Anag. Kal. Iul. Pont. Anno. I. "Alexand. Episc. Servus servorum Dei, dilectis Filiis universis Prioribus et Fratribus Erem. S. Augustin. Sal. et Apostol. benedict. Solet annuere Apost. Sedes piis votis, et honestis petentium precibus favorem benevolum impertiri. Cum sicut nobis insinuare curastis, Generalis Prior vester de triennio in triennium eligatur, nec sit vobis facile pro ipsius electionis confirmat. ad sedem Apostol. Recurrere. Nos volentes vobis patemae sollicitudinis studio consulere, in hac parte devotionis vestrae precibus inclinati praesentium vobis authorit. concedimus, quod idem Prior cum unanimiter et concorditer electus fuerit, libere administret, dummodo nihil de bonis Ecclesiast. alienet, donec petendi et obtinendi confirmationem a nobis vel a dilecto filio nostro Richardo S. Angeli, Diacon. Cardin. vice nostra habuerit facultatem. Nulli ergo, etc. Quod si quis hoc attentare praesumps. etc. Dat. Anag. 16 Kalend. Augut. Pontif. Anno I.
Ecce quomodo Ordo Eremitarum S. Augustin. sit antiquior Alexand. IV; nam primo sui Pontif. anno, de illo loquitur ut de Ordine fundato et approbato, immo approbat Privilegia praedecessorum suorum, fidemque facit jam in usu esse electionem Generalis de triennio in triennium, quorum certe jam aliqua intercesserant, cum notarent Religiosi incommodum cui volebant occurrere per petitionem quae in tertia Bulla continetur. Constat etiam has Bullas pro Ordin. S. Augustini editas fuisse ante unionem generalem Congregationum, quae successit anno II Alexandri IV. Plures etiam Ordo Erem. S. Augustini, tunc ita nuncupatus, in diversis partibus habebat colonias: immo hoc ipso anno unionis, Fratres Ordin. S. Augustin. possessionem accepere in oppido Brugensi, quod nobile Flandriae est emporium, Sacelli S. Nicolai, cum ante biennium circiter fuissent publico Senatus consulto in eadem civitate, primis Religiosis ex Conventu Mechliniensi descendentibus. Sacellum autem S. Nicolai jure patronatus spectabat ad strenuos, Dominos de Gistella, fuitque commodato Fratribus Augustinianis aliquandiu concessum, ac non ita post in proprietatem donatum, donationem confirmante Martino IV. Admittuntur etiam hoc anno vel seqq. Patres Eremit. August. juxta civitatem Iprensem, nam paucis post annis F. Petrus de Eugubio, Provincialis Franciae, transegit cum ejusdem civitatis praeposito ac Capitulo, cui conventioni subscribunt Decanus et Capitulum Morinense sede vacante.
Nec segniores in promovenda re Ordinis fuere Patres Mechlinienses, qui admissi jam a decennio, dum in vinea Domini strenuam operam praestant, incommoda prioris loci sentientes, hoc anno ad novum locum secesserunt, in eoque juxta rivulum urbis sua transtulerunt; translationem confirmante Henrico Laeodiensi Episcopo, cui tunc adhuc illa civitas in spiritualibus parebat. Mittebantur tunc etiam ac remittebantur variarum Eremiticarum Congregationum Procuratores, opus unionis Generalis texentes sub auspiciis Cardinalis S. Angeli, qui cum jam per sesquiannum remoras omni conatu solvisset, sub finem Novemb. indicit Generalem Congregationem Kalendis Martii celebrandam, in qua communitas institueretur, unumque caput, quod omnibus praeesset: huic autem Congregationi fuit Ordinatus Conventus Romanus de Populo jam tunc a multis annis Ordin. S. Augustini. Haec unio ut facilius succederet, declarabat Alexander suae mentis esse Eremitas omnes, vel saltem plerosque illorum, ad civitates et oppida (quo viciniores, majorem fructum referant concionum, visitationum infirmorum, consolationem afflictorum, exhibitionemque Sacramentorum) evocare; et ut adhuc minor foret difficultas, statuit Pontifex ut omnes uniformem gestent habitum nigrum vel album. Quod ita describit Jord. et Pamphil.: Quia vero post transitum S. P. Augustini Fratres hinc inde dispersi fuerunt, et tunc crevit deformitas tam in habitu, quam in Divino officio, et coeteris observantiis usque ad tempus recollectionis Ordinis memorati: et quoniam tunc inter illos Fratres simplices dubitabatur, quis esset verus illorum habitus; hinc est, quod Sedes Apostolica aspiciens ad primariam originem Ordinis, habitum superiorem eis determinavit, immo verius dudum per S. Augustinum determinatum declaravit; statuendo videlicet, quod eorumdem Fratum Ordin. S. August. habitus exterior esset cuculla nigra et non alterius coloris, cum longis ac protensis manicis, desuper corrigia amplia cincta, habitu subteriore sic remanente secundum Ordinis ordinationem, auctoritate nihilominus ad hoc sedis Apostol. accedente.
Et sic illa sancta Societas per B. Augustinum instituta, et per eum semper (ut dictum est) servata, non omnino disrupta fuit et abolita, sed in aliquibus bonis Patribus conservata, donec novissimis temporibus illam dispersionem Deus dignatus est adunare, sicut olim dispersiones Jsraelis congregavit. De evocatione ad civitatem ita loquitur S. Antoninus. Eremitas voluit ad civitatem perducere; ad quod quia nonnulli eorundem Fratrum erant difficiles, malentes in Eremo, more solito, solitarie Deo servire, quam inter homines mundanos periculo mundani contagii se exponere: Idem Dom. Papa intendens eorum devotioni satisfacere, et nihilominus per Fratres eiusdem Ordinis fructum salubrem in populo producere, sic ordinavit ut prioribus locis retentis, quicumque devotionem haberent Eremiticam vitam ducendi, possent secundum dispositionem suorum Superiorum in locis talibus commorari.
Fundatur interim Eremitis S. Augustini communi civitatis sumptu monasterium Mediolani juxta sacellum S. Marci, ad placandum Deum, qui gravi bellorum civilium clade populum tunc graviter affligebat. Evocantur huc primum Eremitae Augustiniani, qui prope Volam oppidum commorabantur; quos Ecelinus fugaverat coenobio funditus everso. Sub initium anni MCCLVI Richardus Cardin. S. Angeli volens morem gerere mandatis Sanctiss. Pontificis rursus ad se vocatis Procuratoribus ac Superioribus variarum Congregationum negotium unionis proposuit, omniumque consensum imperavit ac impetravit, fuitque statutum ut in proximas Kalend. Martii ex omnibus Eremitis ita unitis Generalis aliquis eligeretur, qui S. P. Augustini vices gerens, omnibus aequaliter praeesset, et ut sopitis Congregationibus Ordo in Provincias divideretur; Kalendis itaque Martiis approximantibus comparuere Procuratores ac Superiores Congregationum:
Vallis Hirsutae.
Erem. B. Ioan. Boni.
Eremit. Turris Palmae Firmenium.
De Lupocabo juxta Lucam.
Eremit. de Poenitentia.
De Brictinis.
Eremit. S. Benedicti Fabalensium.
S. Mariae de Murceto.
Guillelmitarum per Angl. Germ. et Ung.
Eremit. S. Jacobi de Monilio.
Qui omnes cum Generali Ordinis, cui tempore Innoc. Anno MCCXLIII uniti fuerunt Eremitae Tusciae, superatis difficultatibus, in conventu S. Mariae de Populo coadunati, renunciante officium Generalatus, quod Ordinis nondum uniti gerebat R. P. Philippus Dexter, suffragio communi elegerunt Lanfrancum Mediolanensem, jam ante Generalem Congregationis B. Joannis Boni, illamque unionem ac electionem unanimi convenientium voto factam coram Richardo Cardinali, uno mense post confirmat, ac laudat Alexand. IV his fere verbis: "Alexander Episc. Servus servorum Dei, Dilectis filiis Lanfranco Generali Ordin. Eremit. S. August. Et universis Provincialibus, Prioribus ac Fratribus ejusdem Ordin. tam praesentibus quam futuris Sal. et Apostol. benedict. Licet Ecclesiae Catholicae integritatem corporis sui sincera membrorum diversitas subministret, et circumamicta species multiplicibus in ea varietatibus decoretur, nihil tamen in ipsa exprimit contrarietas inconcinnum, in qua consensum nutrit concordia charitatis, etc. Hac consideratione commoti, ut ex pluribus cuneis acies una consurgeret, fortior ad spiritualis nequitiae impetus conterendos: Propterea dudum mandatum Apostolicum a nobis emanavit, ut de singulis domibus vestris, quarum quaedam Ordinis S. Augustini, nonnullae autem Fratris Joannis Boni, aliquae vero de Fabalis, aliae de Brictinis censebantur, duo FF. cum pleno mandato ad nostram mitterentur praesentiam, quod nostra circa eos ordinaret dispositio, recepturi.
Cumque fratres huiusmodi ad sedem Apostol. accesissent, coram dilecto filio nostro Richardo S. Angeli Diacon. Cardin. quem negotio unionis vestrae praefecimus, sufficientia ad id exhibuere mandata, et in Generali capitulo vestro in Urbe celebriter congregato, nomine omnium a quibus fuerant destinati, et de communi capituli assensu, vos et domos vestras in unam Ordin. observantiam redigi, unumque ex eis ovile fieri Generalis Prioris praesidentia gubemandum, unanimes consenserunt, petentes, ut per gratiam unionis, et conformitatis hujusmodi, eis juxta conceptum votum paupertatis spontaneae possessionum terrestrium abdicatio remaneret, et ipsis baculos vel ferulas deferendi necessitas tolleretur, collata in Cardin. eumdem providendi vobis ea vice de Priore Generali nihilominus potestate. Porro idem Cardin. nostri authen. Mandati et capituli concessione suffultus, Te dilecte fili Lanfrance in Generalem Ordin. ejusdem praefecit, ac etiam confirmavit, vos a baculis ferendis, et a possessionibus acceptandis declarans exemptos. Nos igitur praefati Cardin. processum convenientem cum voluntatis nostrae proposito approbantes, praemissa omnia grata habemus et rata, ipsaque aucthorit. Apost. confirmamus etc. Dat. Later. V. Idus April. Pontif. nost. anno II". Hic fuit annus ille felicissimus, quo diversa flumina, hinc inde late divisa, redierunt ad mare, juxta illud Ecclessiat: Ad locum unde exeunt flumina revertuntur ut iterum fluant. Tunc diversa sydera et micantes stellae ad unam lucidissimam solis faciem transierunt; tunc (inquam) diversa membra languida et exilia, juxta Alexand. IV visionem, praegrandi capiti unita, novas vires, novum robur et vegetum a tanti capitis justa influentia, justum susceperunt incrementum. Controvertitur apud aliquos de Saccitis, seu de Fratribus Eremitis poenitentialibus Jesu Christi, an illi per hanc unionem ad Ordin. S. Augustini transierint; partem affirmantem tenent Jord. Pamphilus, Bergomensis, et alii, decepti, ut putat Marquez, quia Monasterium nostri Ordinis Parisiense quondam Saccitarum fuerat, in quorum sedem nostri devenere. Contrarium enim videtur ipse Marquez evicisse, cum docuit adhuc Saccitas usque ad Concilium Lugdunense, immo multis postea annis perstitise; in cujus favorem etiam est, quod deducit de Conventu Saccitarum civitatis Aconensis in Palaestina, nostris Religiosis ex consensu Sedis Apostolicae divendito.
Non video tamen, cur a communi Antiquiorum sententia discedamus, cum Jordanus iis temporibus vicinior, ac non solum rerum Galliae, sed Italiae ac Germaniae peritus dilucide hoc testetur: unum vero vel paucos Conventus superfuisse aliquamdiu post unionem, non est mirum scienti quam rigida apud hos Saccitas fuerit disciplina, quam non ita facile fuit tam cito in laxiorem trasmutare: aemulabantur enim primi nostri Patres perfectionem Fratrum de Poenitentia, unde potius conabantur illorum mores et vivendi ritum imitari, quam eumdem extinguere, nec unquam extinxissent nisi a pristino rigore defecissent. Adde quod Saccitae habitum nigrum S. Augustini, quamvis rudiorem semper detulerint, et quod communi appellatione Eremitae S. Augustini de Poenitentia nuncupati fuerint, Priorem etiam Generalem ipsis imperasse constat ex Conventu Tomacensi, aliisque. Solet etiam vulgus ad saecula aliquot nomen antiqui loci licet immutati usurpare. Quod Conventus Aconensis fuerit Eremitis Augustinianis divenditus, alii etiam aliis incorporati, non obstat mandatae unioni; prima enim resistentia superata, alioque Pontifice regente, BulIis illis Alexandri multum deccesserat; malebantque Ordinis Patres nummo difficultates redimere, quam cum Sedis Apostollicae fisco litigare. Moveor autem plurimum, ut asseram Saecitas cum caeteris Congregationibus Ordinis S. Augustini fuisse unitos, quia invenio apud plerosque hos Saccitas de Poenitentia Jesu Christi fuisse a B. Joanne Bono fundatos; cujus Congregationem fuisse unitam certissimum est. Deinde de Guillelmitis idem dici potest, quod diu post unionem aliqui perstiterint, et quod illorum Conventus ad alios devenerint; hinc tamen non potest concludi illos non fuisse unitos. Sub eodem Alexandro IV, et recte hoc anno unionis Generalis, inolevit aliud quoddam genus Fratrum de Poenitentia in honorem S. Demetrii sub Regula S. P. Augustini, a Pontifice confirmatum.
Hi Fratres originem suam anno MCC habuerunt a viris piis in Poloniae ac Germaniae partibus, qui etiam habitu satis differunt, subrubram enim gestantes cucullam, cum scapulari, cui cor cruci appossitum rubro colore est appictum. Hunc Ordinem fere emortuum nostro saeculo vidi Romae a Paulo V rursus approbari, ac juxta institutum Regulae S. Augustini subjici, adhibita ferula Ordinarii. Hoc eodem anno in urbe Lovaniensi ad moenia ipsa tum dono Principis, tum oppidi liberalitate, ac civium munificentia Eremitis Augustinianis erigitur coenobium ad Diliam, primis Religiosis Mechlinia ac Colonia evocatis: quod Monasterium postea auctum, Patribusque sanctissimis repletum, multum fructum in vicinos cives et nobiles emisit, estque adhuc modo non solum litterarum, sed observantiae ac virtutum seminarium.
Asservatur in hoc Monasterio medietas sacrae hostiae in camem miraculose conversae, dum ab insolenti, non jejuno Metello-Burgi in Zelandia sumeretur, quam ab impio e Colonia, ubi altera pars in veneratione est, transtulit P. Joan. Gheest ab annis circiter CCC, ratione cujus in dies plura contingunt miracula Lovanii.