Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'ordine > Storiografi OSA > Crusenio > Monasticon

Nicola Crusenio: Monasticon

Agostino e i suoi monaci dal manoscritto ms. II di Firenze che contiene una versione della Città di Dio in lingua italiana. Datato 1433, al foglio 315 è firmato da A. di Lorenzo

Agostino e i suoi frati

disegno a colori dal ms. II di Firenze che contiene

una versione della Città di Dio in lingua italiana.

Datato 1433, al foglio 315 è firmato da A. di Lorenzo

 

 

CAPUT. III

De Guidone, II Generali.

 

 

 

 

LANFRANCO sucedit Guido, qui tunc Senarum Provinciae praeerat, comitiis rursum Romae apud S. Mariam de Populo habitis. Fuit Guido vir magni judicii, qui parvo tempore multa explevit. Clementi enim IV charus, ab eodem diversa impetrat privilegia; exemptionem scilicet a funeralibus; jurisdictionem utramque in Apostatas; facultatem celebrandi Divina cum altari portatili; indulgentias etiam prope innumeras. Rursum Patres Guillelmitae cum mentem ac factum suorum religiosorum in Germania percepissent, apud Sedem Apostol. protestati fuerunt, ac coram Urbano IV, nec non Clemente IV tantum egerunt, ut causa illorum ad rigorem juris discuteretur, quod ut certius fieret, deputavit Sanctissimus Pontifex Joannem Card. S. Mariae in Cosmedin, coram quo lite contestata aliquamdiu fuit processum.

Vixit tunc B. Erthinodus, Gothus, Augustinianus, vir orationis ac prophetiae dono celebris, miraculis plenus, qui aliquando Christum vidit in specie patientis, prout vere sub Pontio Pilato passus, talem etiam saltem in parte dolorem sensit; nec multo post vidit Christum in gloria resurgentis; doloremque primum ingenti laetitia sensit mitigatum, pluraque alia dono orationis impetravit, supra naturae vires; ita ut signa expressa adeptae felicitatis ediderit. Dum maxima sub hoc Generali injiceretur remora Ordini Eremitarum S. Augustini a malignis, qui praecipue in Germania longe lateque enascentem Ecclesiae Dei foetum quaerebant supprimere, ablegantes Eremitas S. Augustini ad eremum, rejicientes etiam illos ab oppidis ac civitatibus; Clemens IV eorumdem Eremitarum suscepit patrocinum, scribens Episcopis aliisque fidelibus, tali forma. "Clemens Episcopus Servus servorum Dei. Ven. Fratribus Archiepiscopis et Episc. ac dilectis filiis Abbatibus, Prioribus, Decanis, Archidiac. et aliis Eccles. Praelatis, ac Clericis per Aleman. Salutem et Apostolicam benedictionem. Hos qui relictis divitiis et gloria mundi hujus, in habitu et spiritu paupertatis se in sui creatoris obsequium converterunt, convenit nos non habere infestos, sed potius favorabiles ac benignos. Sane dilecti filii Gener. et alii Fratres Erem. S. Augustini nobis significare curarunt, quod nonnulli vestrum asserentes quod iidem Priores ac Fratres debent in locis dumtaxat solitariis habitare, eos in civitatibus, castris, et villis non permittunt morari, non considerantes ut convenit quam difficile foret ipsis, quos oportet diebus singulis sustentationis suae pabulum mendicare, in locis habitare remotis. Quia vero sunt iidem Priores ac Fratres eo majoris favoris benevolentia confovendi, quo non minima paupertate gravati magis dignoscuntur aliorum beneficiis indigere: Universitatem vestram rogamus, monemus et hortamur, vobis per Apostolica scripta mandantes, quatenus ipsos Priores et Fratres tali praetextu non praesumatis impedire, quominus ipsi in civitatibus, castris, et villis libere possint et debeant habitare, quin potius eis ad hoc ob Christi reverentiam benigne favoris auxilium ac pie subsidium impendatis. Dat. Viterbii 3 Kal. Febr. Pontif. Anno III".

Cum jam per annum litigatum fuisset coram Cardin. S. Mariae in causa Guillelmit. a Patribus Augustinianis, utraque parte lassata, deventum fuit hoc anno ad arbitros, electique fuere Cardinalis Stephanus Episcopus Praenestinus et Richard. Cardin. S. Angeli: quorum etiam opera composita fuit controversia, et judicium Arbitrorum a Clemente IV confirmatum, ex qua confirmatione cum multa ad Ordinem spectantia colligantur, libet eamdem hic apponere. "Clemens Episcopus Servus servorum Dei, Dilectis filiis Generali, et aliis Prioribus, ac Fratribus Eremitarum Ordinis sancti Guillelmi salutem, et Apostolicam benedictionem. Ea quae judicio, vel concordia terminantur firma debent et illibata persistere, et ne in reciduum conclusionis escrupulum relabantur, Apostolico convenit praesidio muniri. Exhibita siquidem nobis nova petitio continebat, quod dudum a felicis recordationis Alexandro Papa praedecesore nostro mandatum, ut dicitur, emanavit, ut de singulis domibus Eremitarum, quarum quaedam sancti Guillelmi, quaedam S. Augustini Ordinum, nonnullae autem Fratrum sancti Joannis Boni, aliquae vero de Fabalis, aliae vero de Bictrinis censebantur, et apud homines ambiguis interdum nuncupationibus vacillabant, duo Fratres cum pleno mandato, ad ipsius praedecessoris mitterentur praesentiam, quod ejus circa ipsas salubriter ordinaret dispositio, recepturi. Cumque Fratres ejusmodi ad Sedem Apostolicam accessissent, dilectus Filius noster Richardus, sancti Angeli Diaconus Cardinalis, auctoritate mandati praedecessoris ejusdem vivo ad eum sermone directi, universas domos, et Congregationes eorundem Ordinum in unam Ordinis Eremitarum S. Augustini professionem et Regularem observantiam perpetuo counivit. Idemque praedecessor ipsius Cardinalis processum aprobans illum Apostolica auctoritate confirmavit, et postmodum vestrae volens providere quieti vobis Apostolica auctoritate concessit, ut sub Regula beati Benedicti secundum institutionem beati Guillelmi possetis in habitu solito licite remanere, non obtantibus aliquibus litteris, gratiis, seu privilegiis ab eadem Sede in contrarium impetratis, seu etiam impetrandis. Sane inter vos ex parte una, et Generalem, ac alios Priores et Fratres Eremitarum ejusdem Ordinis S. Augustini ex altera super eo quod ipsi domum de porta S. Mariae de Ibiserbone, de Corona S. Mariae, et quasdam alias domos ipsius Ordinis S. Guillelmi cum Fratribus domorum ipsarum Alemaniae, et Hungariae Regnorum occasione hujusmodi Unionis (cui vos non consenseratis) in praedicto S. Augustini Ordine receperant, ac domos ipsas cum Fratribus suis incorporaverant eidem Ordini S. Augustini in vestrum praejudicium et gravamen, materia quaestionis exorta, Nos dilectum Filium nostrum Joannem S. Mariae in Cosmedin Diaconum Cardinalem dedimus in causa hujusmodi partibus auditorem, coram quo lite legitime contestata, factisque positionibus, et responsionibus ad causam, tandem partes ipsae viam pacis, et concordiae amplectentes, videlicet, Frater Joannes de Luisene Procurator vester pro vobis, a quibus habebat ad hoc speciale mandatum, ac idem Prior Generalis Eremitarum dicti Ordinis S. Augustini pro se ac aliis Prioribus, ac Fratribus, de quibus erat contentio, quorum Procurator erat ante Venerabilem Fratrem nostrum Praenestinum Episcopum, cui cura praedicti Ordinis S. Guillelmi, et personarum ipsius est ab eadem Sede commisa in praesentia nostra, de voluntate et consensu ipsius Richardi Cardinalis cui curam prardicti Ordinis Eremitarum S. Augustini eadem Sedes commisit, tamquam in arbitrum arbitratorem, et amicabilem compositorem super causa hujusmodi, et omnibus eam contingentibus, alte et basse sub poena mille Marcharum argenti compromittere, ac ipsius Ordinationi, definitioni, laudi, arbitrio, et arbitratui totaliter se committere curaverunt, promittentes super hoc praestito juramento se ratum et firmum habituros quidquid idem Episcopus super hoc statueret, arbitraretur, diceret, et etiam ordinaret. Dictus autem Episcopus a partibus accepto hujusmodi compromisso, et a Nobis obtento, vivae vocis oraculo, consensu, et licentia super praemissis, ordinandi, statuendi, definiendi, decemendi, et providendi, prout sibi expeditius videretur super hoc fecit quamdam ordinationem providam inter partes, prout in instrumento publico inde confecto, ipsius Episcopi sigillo munito plenius continetur. Nos itaque vestris supplicationibus inclinati Ordinationem ipsam ratam, et firmam habentes, ac defectum qui erat in procuratione ipsius Prioris Generalis praedicti Ordinis S. Augustini ex eo quod ad compromittendum non habebat mandatum, et si quid aliud in procuratoriis partium ipsarum extiterat supplentes, de Apostolica plenitudine potestatis cum auctoritate Apostolica confirmamus, et praesentis scripti patrocinio communimus, tenorem ipsius instrumenti de verbo ad verbum praesentibus inseri facientes, qui talis est. In nomine Domini etc. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae suppletionis, et confirmationis infringere, vel ei ausu temerario contraire: Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei, et Beatorum Petri, et Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum. Dat. Viterbii quarto Kalendas Septembris, Pontificatus nostri anno secundo".

Ex his facile colligitur hos Guillelmitas unitos esse eosdem, quorum pauca supersunt Monasteria in Gallia ac Belgio, (quod negat Sam. Hayus) cum illi ad Regulam S. Benedicti confugerint, cum illi sese opposuerint unioni, cum illorum Monasteria fere omnia transierint ad obedientiam Eremitarum S. Augustini; nam hodie in tota Germania vix duo reperiuntur Guillelmitarum coenobia, in Belgio circiter sex supersunt, in Gallia totidem, ac in his paucissimi Religiosi, immo non ita pridem cladem magnam subivit Monasterium Parisiense ad interitum illius Ordinis.

Anno MCCLXVII. Cum Patres Augustiniani dudum habitassent extra civitatem Ratisponensem juxta locum Preüll, ubi modo celebris est Carthusia, vocatique primo fuissent intra ejusdem civitatis moenia, teste Chronicone Andreae Presbyt. post secundam mutationem de qua supra; hoc anno illis assignata fuit Capella Sanctiss. Salvatoris civium opera et expensis affabre, ac paucis annis fabricata, quae tum origine tum progressu erat miraculosa.

Anno etenim MCCLV in festo Deiparae Annuntiationis Sacerdos deferens Ven. Sacramentum ad infirmum casu infelici lapsus fuit supra pontem Judaeorum, dispersis hinc inde sacris hostiis lutoque oblitis, ad quem casum et homines, et visibiliter Angeli accurrunt, hostiisque per Sacerdotem collectis, eodem in loco noctibus fere singulis Divina lux apparebat, qua moniti cives ligneum ibidem paravere sacellum, in quo cum placeret Deo plurima operari miracula, mox lapidea successit structura, quae a Sacerdotibus saecularibus cum administraretur, suborta propter eosdem controversia cum Episcopo ac Magistratu, penes quem plenum jus sacelli spectabat; idem a Magistratu Fratribus S. August. fuit concessum, expeditaeque fuere litterae in hanc formam: "In nomine Sanctae ac individuae Trinitatis. Amen. Universis Christi fidelibus, tam praeesentibus quam futuris praesens scriptum intuentibus: ALBERTUS Magister civium, Consilium et Universitas civitatis Ratisponae perpetuae pacis commodum et tranquilitatem P.P. Quoniam misericordiae et veritatis amator Deus gratiae ac gloriae dator a cunctis (Psalmista teste) Dominus fore non ignoratur; Nos Albertus, Magister civium, Consilium et Universitas civitatis Ratisponae moti misericordiae visceribus, et pietatis super dilectos filios Fratrum Eremitarum Ordinis Sancti Augustini nobiscum sub extrema paupertate patienter in adversis tolerandis, laudabiliter commorantes, Capellam Domini nostri Jesu Christi in ponte Judaeorum sitam, quam per emptionem fundi omnibus notoriam, constructionemque ejusdem et dotationem, tamquam veri Patroni, cum omnibus juribus, appendiciis, pertinentiis, quaesitis ac acquirendis ad laudem et gloriam nominis Christi ampliandam decentius per ipsorum Religiosam conversationem, in remissionem peccaminum nostrorum, Venerabili Patri et Domino Richardo, Dei Gratia Sancti Angeli Cardinali Diacono, praefatorum Fratrum Conservatori, necnon Engelberto Provinciali per Regnum Alemaniae, omnibusque successoribus suis vice totius Ordinis praetaxati contulimus, supradictis juribus nostris perpetuo fruituris. Praesentibus Alberto de Porta, Henrico de Capella, Carolo et Henrico de Ovve milit. Henrico de Porta, Ulrico de Urbe, Ulrico de Prunlait, totoque Senatu, nostro etiam affixo Sigillo. Datum Ratisponae. Anno 1267. VI Kalendas Augusti". Eadem donatio confirmata fuit a Clemente IV, 4 non. Novembris eodem anno.

De hoc miraculo, necnon de fundatione hujus Monasterii, talis ibidem extat versus antiquus: Vivificum mystes defert dum corpus ad agrum, / Labitur infelix; Hostia tangit humum. / Hoc simul ac cemunt, clerus cum civibus adsunt. / Sordibus e terrae dona tremenda levant, / Hic altare locant, properant reverenter ad aras, / Numina Diva colunt, thura precesque litant. / Ligna parant cives, memores pietatis avitae / Sol ubi ter rediit structa capella fuit. / Istam Albertus consecrat Episcopus urbis, / Nunc Augustini quam sacer Ordo colit. / Id fit cum titan voluisset mille ducentos / Orbes, dein lustro jungito lustra decem. Eodem etiam fere tempore, in eadem Ecclesia Sacerdoti celebranti ante altare Sanctissimi Crucifixi, dum nescio quae mentis dubitatio de veritate corporis ac sanguinis eidem suboriretur, lignea imago Christi crucifixi excusso clavo, et dextro brachio soluto, calicem e manibus Sacerdotis eripuit, eumque aliquamdiu ad confussionem Sacerdotis, et ad instructionem ac stuporem populi detinuit; extat adhuc hodie haec imago crucifixi, claretque miraculis. In confirmationem hujus et alterius miraculi posita fuit fenestra vitrea chori, in ipso fundationis initio, ubi utrumque miraculum vivis coloribus manet expressum. Extat etiam antiquissimun aulaeum, ubi industria artificis manus eadem expressit, at tandem crucifixi miraculum exprimit crucifixi suppedaneum, in quo characteribus antiquis haec verba apposita sunt: Einmals da verzweifflet ein Priester am heiligen Sacrament, da er den Kölch auffhub, nam ihm das Crucifix den Kölch. Caetera documenta horum miraculorum odio haereticorum periere. Ex eodem Conventu Augustiniano Ratisponae anno MCCLXVIII assumpti fuere tres Religiosi, qui sanctimonialibus Ordinis Sancti Augustini in Biepach praeessent, Conventuique ibidem in honorem Beatae Mariae Virginis et Sancti Augustini a comite Berengero erigendo, de quo infra. Anno MCCLXX.

Postquam erecta fuisset Ecclesia Ordinis nostri Lovanii in honorem Sancti Joannis Baptistae, Venerabilis Petrus Ortoniensis Episcopus, ac Leodiensis Suffraganeus, eamdem ipso die Assumptionis Deiparae Virginis Mariae consecravit, solitas concedens indulgentias, quibus addita fuere magna DD. Brabantiae privilegia.

Hoc anno etiam obiit Guido Generalis Bononiae non sine magnae sanctitatis opinione, ibique reconditur, signato elevatoque sarcophago. Indiciturautem capitulum Generale apud Urbem veterem in annum sequentem.