Agostino e i suoi frati
disegno a colori dal ms. II di Firenze che contiene
una versione della Città di Dio in lingua italiana.
Datato 1433, al foglio 315 è firmato da A. di Lorenzo
CAPUT. V
De Francisco Regiensi, IV Generali.
Anno igitur MCCLXXV, habitis Molariae comitiis Praeside Richardo Cardinali, ubi Clemens tam importune subterfugerat Generalatum, Franciscus Regiensis in Priorem Generalem declaratur. Professus fuerat is sacram Theologiam, jamque eximiae doctrinae ac honestissimae vitae praebendo exempla ac monumenta vivebat Bononiae. Hinc statim a suscepto munere studiorum promotioni inhians, primum Molariae, deinde Viterbii, ac aliis in locis numerosas juvenum Religiosorum Scholas instituit, ac inter alios P. Leonardum Viterbiensem virum celebrem iisdem praefecit Viterbii. Frequentissima Ordinis Comitia Centumcellae, Tuderti, Viterbii, Arimini, Perusii, ac Patavii celebrari jussit, quibus plerumque praesedit, hoc unum satagens ut juniorum Religiosorum delectus, educatio, studium et cura haberetur. Florebat hisce diebus ad maximum Ordinis honorem P. Guillelmus Anconitanus, Hugoni S. R. E. Cardinalis Ordinis S. Dominici familiaris, cujus etiam opera plurimum usus fuit in comentariis, quae in universam Scripturam edidit, quod certe opus non unius hominis esse creditur: nec vitio potest alicui verti, si adjutricem manum doctam adhibeat. Idem Guillelmus nomine suo edidit librum de Poenitentia, praeclarum sui ingenii ac doctrinae monumentum.
Hoc eodem anno in civitate Brugensi, Flandrorum Nobilis Dominus de Gistella confert Fratribus S. Augustini omne jus fundi juxta Sacellum S. Nicolai, ut ibidem Fratres aedificent Monasterium, suoque aere non parva illius pars erigitur, confirmaturque donatio a Martino IV. Aquisgrami etiam admissi Religiosi Augustiniani Trajecto descendentes, hoc anno aedificant coenobium juxta forum urbis, exiguoque adhuc sacello contenti aliquamdiu ibi vixerunt. Admittuntur tunc etiam Religiosi Augustiniani in Austriam ad Conventum Marienheck et Pruch, unde pleraque Monasteria Ungariae postea sumpsere initium. Anno MCCLXXVII. Vacante sede Romana per obitum Joannis XXI, Cardinalium Senatus Viterbii adunatus, Generalem S. Augustini uti saeculi hujus disertissimum delegit, qui de creando novo Pontifice peroraret, quod etiam per Franciscum Generalem ad stuporem omnium factum, fuitque paulo post electus Nicolaus III. Dum etiam Eremitae Augustiniani sedulam navant operam in ampliandis Ordinis sui finibus, exurgit novus Ordo, seu potius antiquus innovatur, fratrum Poenitentium S. Mariae Magdalenae, a Beltramo viro Gallo vere pio, juxta Massiliensem ditionem, summa vitae austeritate restitutus, ac a Nicolao III sub Regula S. Augustini confirmatus; qui quamvis varias passus fuerit molestias, tamen adhuc hodie in aliquibus Germaniae, Hispaniae ac Galliae partibus exstat celebris, habitu parum a Capuccinis differens, nisi quod zona Fratres praecincti incedant, qui postea Saccitae dicti, aliorum saltem nomen haereditarunt. Beltramo adhuc inter vivos agente, secundo anno post fundationem virorum, in ipsa Parisiensi civitate, illo etiam auctore, restauratur institutum mulierum Poenitentium S. Magdalenae, durissimis legibus firmatum; quod jam passim in majoribus civitatibus, maxime ubi aulae sunt majores, et frequentiores luxus, non sine multarum animarum fructu est propagatum, ac Regulae S. Augustini adjunctum.
Anno MCCLXXXI celeberrima Comitia Generalia indicta fuere per Franciscum Generalem Patavii, Aegidio Romano adhuc Baccalaureo, aliisque rari ingenii Patribus convenientibus; ubi sancitum fuit ut, omissis frequentioribus discursibus ac sumptibus, de triennio in triennium tantum Comitia celebrarentur. Studiis etiam, precipue Germanorum Religiosorum, destinabantur duo celeberrima Italiae coenobia, Bononiense et Patavinum.
Anno MCCLXXXIII quarto lapide ab Urbe Viennensi, apud saluberrimas Thermas, Austriae erigitur Monasterium Ordinis S. Augustini Badense, per Leutoldum de Chreuspach, paulo post moenibus cingitur, et vineis ultra triginta in fundationem cedentibus donatur, cum duplici Ecclesia. Moritur paulo post Franciscus Generalis, ac Patres Ordinis repentina morte Francisci commoti, P. Leonardo Viterbiensi, impedito Provinciae Romanae regimine, aliquamdiu substituto, comitia Generalia Romam evocant in 6 Aprilis; at Romana civitate contagioso morbo praepedita, eadem comitia ad Urbem veterem, quo etiam Romana curia migrarat, transferunt in 5 Junii.