Agostino e i suoi frati
disegno a colori dal ms. II di Firenze che contiene
una versione della Città di Dio in lingua italiana.
Datato 1433, al foglio 315 è firmato da A. di Lorenzo
CAPUT. XV
De P. Thoma Argentinate, XIII Generali
Quinto Idus Julii Congregati Patres Ordinis de novo capite solliciti, solliciti etiam servare unitatem ac Pontificis monitis morem gerere, quo tum a capite tum a membris Wiclephistarum malis acriter resistatur, omnium votis acclamatum fuit Thomae Argentinensi, qui tum apud Parisienses eminebat; quo etiam perorante ex tempore Patres omnes Wiclephi errores ejurarunt, perpetua infamia mulctantes eos qui a vero SS. Patrum sensu deviantes eosdem errores conarentur tueri. Constitutionibus etiam Ordinis tunc insignes accessere additiones praeclaraque Argentinensis monita. Plus nimio zelo onustus Religiosus ex Germaniae partibus, hoc anno Tollentinum appulerat, ubi dissimulata mente ac vultu, cultum Reliquiarum S. Nicolai satis diu fingebat, donec commode, ut rebatur, eisdem sacrilegam manum apposuit, nocte intempesta brachia utraque praescindendo; at cum quadragesimo post obitum anno cruor undique efflueret, perterritusque eadem brachia altaris sindone involvisset, et clam vellet auferre, jamque itineri esset accinctus, Divina arte delusus fuit; tota enim nocte incessit; dumque putaret sese limites Tollentinates evasisse, sole illucescente, adhuc Tollentinum non excesserat; unde apprehensus una cum sacrilegio, ad poenitentiam conductus fuit.
Moritur seguenti anno Joannes Lemovis S. D. N. Poenitentiarius, Sacrista et Bibliothecarius, postquam his muneribus XXVII annis laudabiliter praefuisset, ac in illius locum substituitur P. Raymundus Apamiensis, qui etiam Foroliviensium, ac deinde suae civitatis Episcopus designatur. In Polonia Rex Casimirus novum oppidum sui nominis excitavit, et in eo templum, una cum magnifico coenobio Eremitarum S. Augustini, quod D. Catharinae dedicari voluit suaque magnificentia dotari. Anno MCCCXLVII Clemens VI, insistens vestigiis sui antecessoris Bonifacii VIII innumeris gratiis ac privilegiis Ordinem Eremitarum donavit, eumque de novo ab omni Ordinariorum jure exemit, integram jurisdictionem in Ordinis Generalem conjiciens. Vivebat adhuc P. Joannes Basileensis in saecularibus ac in sacris litteris versatissimus, plerisque Principibus ac Episcopis a consiliis, cujus opera frequenter utebatur Reverendus Thomas Generalis, in conservanda fidei sinceritate, quae nonnunquam sub ipso in Germania visa fuit periclitari, dum Imperator Pontifici offensus excomunicatur, et Eclesiastici interdicto subesse jubentur. Capitulum Generale Basileense direxit Joannes; inter Lotharingicam et Burgundicam domum controversias excitatas sopivit, totumque vitae suae decursum usque ad annum septuagesimum Reipublicae Christianae impendit, praeclara relinquens commentaria in 4 libros Sententiarum. Eodem tempore in Anglia miraculi loco celebratus fuit ob ingenii vim et facundiam non vulgarem P. Galfridus Grandfeltius, qui, teste Colbio, Cantabrigiae absoluto studiorum cursu, Romam accedens universam fere curiam sibi devicit, Cardinali Tusculano adjunctus; quare non ita post a Benedicto XII Episcopali munere ornatus, ac in Angliam remissus Wintoniensi Archiepiscopo alter fuit oculus ac altera manus maximo animarum emolumento.
Per id tempus placuit Altissimo ex hac vita evocare B. Joannem Reatinum juvenem mirae integritatis ac candoris, cunctis obsequentem cunctisque summa charitate ministrum, ac miraculis clarum. Ante hujus Religiosi obitum multis diebus ad illius cellam philomela dulcissimo cantu applaudens audita fuit, quam B. Joannes indicabat esse suam sponsam, eum invitantem ad coelestes nuptias. Sacrificio cum quadam die assisteret, patenter admonitus fuit insolito splendore adesse vitae suae finem; unde cunctis Religiosis admirantibus in mentis excessu exclamavit: Cupio dissolvi et esse cum Chisto; inter quae verba animam Creatori reddidit multisque post obitum claruit miraculis Reati sepultus.
Anno MCCCXLVIII Papiae sexto Idus Junii per Thomam ab Argentina Synodus Ordinis fuit convocata, ubi eidem Thomae officium prorogatur, ac rursus illo authore pluribus annis PP. Augustiniani obedientes Pontifici a cantu abstinent: monentur etiam ad apostolicae sedis obedientiam, detestata haeresi Fraticellorum acuuntque omnes calamos contra Guillelmum Ockam, et Petrum Corbarium pseudopapam, Nicolaum V nuncupatum, studiis Ludovici Imperatoris promotum illiusque vi aliquamdiu defensum. Fundantur tunc plurima Hispaniae coenobia Eremitis S. Augustini, Perpinianense, Barcinonense, Salmeronense et alia. Insuper in Gallia Carosconense et Brinoniense. Florebant in Italia Joannes de Fabriano, Theologus ac Philosophus Platonicus, una cum Andrea et Nicolao de Fabriano, quem Antipapa Cardinalem renunciaverat, Matthaeo etiam Patavino Parisiensi Theologo, quem Clemens Sextus Avenione multis consiliis adhibuit suaeque conscientiae praefecerat. Lugubris et miseranda pestis orbem pene universum invaserat, tantumque cladis in Ordine nostro conduxit, ut trium annorum spatio amplius quam quinquies mille et octoginta Religiosi perierint; ex quibus centum quadraginta quator fuere Provinciae Saxonicae, tunc florentissimae.
Eximiam tunc charitatem erga suos exhibuit Gerardus Bergomensis, Savonae Episcopus, qui, populo infecto contagioso morbo, undique Sacramenta administravit, quaerendo eidem plus prodesse quam praeesse. Divina tamen manu ad majora servatus, Coenobium D. Augustini Savonae, quondam extra urbis moenia fundatum propriis impensis ad urbem reduxit. Indefesse plurima conscripsit opera ab aliis relata. Moriens denique magno sanctitatis nomine Bergomi in Ecclesia S. Augustini sepelitur, ibique Beatorum honoribus dum a populo coleretur, tempore contagionis morbi vis evidenter notabatur remissa, unde et aram et votum addidit illa civitas suo Episcopo recenter defuncto. Quartum confirmatur in Generalem Thomas Argentinas in comitiis Basileensibus hoc anno celebratis, in eoque Veronense Monasterium studio publico alumnorum Ordinis destinatur. Hoc etiam anno, Monasterium Massiliense intra urbis moenia, alias extra fundatum, erigitur, ac de novo Genevense apud Allobroges, apud Gallos Nemausense; Tridentinum, Laudense et Carminiolense apud Italos. Anno MCCCLIII die 12 Septemb. beatissime obiit B. Thomas de Arimino, miraculis clarus in morte, qui in vita angelica puritate et charitate erga pauperes extiterat. Huic B. Ariminenses Patres sacellum in primo claustro erexerunt, quod etiam istis annis reparatum fuit industria ac laboribus Magistri Thomae Ariminensis Theologi et Concionatoris eximii. In Germania totius fere Ordinis celeberrimum praeparabatur tunc Monasterium Brunae, quae est Moraviae metropolis a Joanne Marchione Moraviae, quamvis triennio post nondum fuerit inhabitatum ob magnam aedificii molem ac morbum tunc intensum. Hujus Monasterii proventus annui ad 16 millia extendebantur, demptis pluribus pagis ac oppidis quibus Prior praeerat Domicellus, nunc Praelatus cum mitra ac pedo. Locupletatum etiam est Monasterium multis reliquiis, capitibus sanctarum Virginum Scholasticae et Agnetis, immo devotissima imagine Matris Dei, quam a S. Luca depictam fert fama constantissima.
Plura sunt in Moravia monasteria Ordinis S. Augustini deperdita, quae utinam diligentia Prioris et Prelati Brunensis recuperentur. Vivebat anno MCCCLIV in Anglia Benedictus Icenus, qui ob praeclaras ingenii dotes ac summam concionum eloquentiam ex Consiliario Eduardi regis, Episcopus Cardicensium fuit consecratus, ac in Suffraganeum Antonii Nordovicensis Episcopi assumptus, extantque adhuc hodie illius scripta rara. Eodem anno contigit res miranda ac memoranda in Belgio et Monastenio nostro Gandavi. Nocte quadam perfossores parietum duo, irruperunt in aedem Augustinianam, et sacram supellectilem, quam poterant, depraedati, ter venerabilem quoque Eucharistiam asportarunt. Jam pagum Ackergem attigerant, cum, ut ne Sacramentalis ille panis furtum eorum loqueretur, hostias in terram defodiunt. Factum plane sepultum erat; securi abeunt trifures illi. Eorum tamen alterum pungebat conscientia; et qui sacrilegii scelere Dei patientiam provocare non timuerat, veretur irreverentia offendere. Revertitur ergo, ut tacito aliquo signo Sacramenti jacentis indignum locum patefaciat prius quam hominum pecorisve pedibus supplantetur.
Et ecce, non candidas, ut defossae erant, sed cruentas ac tabo undique sordidas hostias videt. Postero quoque mane in campum illum eumdem minabat gregem suum Opilio quidam; et, res nova! stantes oves primum velut fulguritae, deinde currunt in coronam agminatim omnes, et in genua venerabundae procumbunt. Plus grege ipso Pastor obstupescit, et miraculi causam scrutatur. Accedit ergo proprius, et videt terram multo sanguine immadere atque inter genuflexa pecora Sacramentalem panem. Ut vidit, non satis memor cum bestiis adorare quod viderat, uno curriculo in pagum transcurrit et pandit Dei mirabilia. Quae ubi Patres Augustiniani intellexerunt, egrediuntur urbem et humo levant, solennique cum festivitate ad suam Ecclesiam reportant cum hostiis Sanguinem Miraculosum. Ab illo miraculo, mirum, quantus miraculorum deinde et gratiarum fons in omnes emanaverit! quae Gandenses cives moverunt, ut titulo sacrosancti Sanguinis sodalitatem impetrarent, cui potissima urbis pars nomina sua dederunt. Maximum incrementum Regulae S. Augustini anno sequenti accessit per ordinem Jesuatorum S. Hieronymi, qui a Joanne Columbino Senensi miraculose converso initium sumpsit, cui postmodum Urbanus V approbationem et Regulam S. Augustini concessit. Constitutiones habent hi Religiosi factas ab Episcopo Ferrariensi, qui et sanctitate et doctrina in illo Ordine excelluit. Hactenus non facile promovebantur ad Sacerdotium aut ad Ordines sacros, nec horis diurnis aut nocturnis sese addicebant, sed illarum vice statis horis meditationibus, precibus, aliisque spiritualibus officiis vacabant; caeterum die visitationi infirmorum, operi manuum, praecipue hortis excolendis et aquis vi ignis extrahendis impendebant. At nunc ex concessione Pauli V et Clementis VIII ad instar aliorum Religiosorum promoventur ad sacros Ordines, et horas Canonicas persolvunt, studiis incumbunt atque Sacramenta administrant.
Habitu utuntur, sub veste alba cineritii coloris ad rubrum deflectentis, absque caputio, cujus loco in capite deferunt genus quoddam albi tegminis, manicae aut tibialibus non dissimile. Unde etiam fratti della calcetta, seu fratti dell'aqua nuncupantur. Amplum possident locum Romae ad S. Joannem et Paulum, multaque monasteria per Italiam. Anno MCCCLVII supervivebat in Insula maris Tyrrheni Ischia P. Jacobus Bussolarius, qui post varia Ordinis saecularis et externi fori officia Papiae et alibi gesta, eo se subduxerat post ferulam sui Generalis, malo suo expertus quanti sit periculi Principum negotiis se immiscere, et ultra crepidam sutori sapere. Tandem eodem anno Thomas Argentinas dum Brunensi Monasterio hoc anno exaedificato superintendisset, ac jam Viennensi sese impenderet, ibidem moritur victurus apud Scholasticos ob praeclara scripta dum stabit Orbis.
De hoc Poëta canit:
Omne tulit punctum Thomas, cum grande Magistro /
Et decus et lumen cum brevitate dedit.