Agostino e i suoi frati
disegno a colori dal ms. II di Firenze che contiene
una versione della Città di Dio in lingua italiana.
Datato 1433, al foglio 315 è firmato da A. di Lorenzo
CAPUT. XVI
De P. Gregorio Ariminensi, XIV Generali
Paulo post obitum Argentinensis Comitia Ordinis coacta sunt Montispessuli 24 Maji, in quibus Patres Gregorium Ariminensem, acutissimum et eruditissimum Theologum, Ordini praefecerunt maxima spe fructus quem indubie reddidisset, si non tam paucis mensibus (vix enim anno integro supervixit) praefuisset. Galfridum Hardeby Anglum Gregorii Ariminensis familiarem laudat hic Pamphilus sequutus Colbium, ex eo quod publicus Oxoniensis Profesor fuerit, quod Provinciae gubernaculum tenuerit, quod Regi a confessionibus extiterit, quod Eduardi Consiliarium egerit, quod in admittendis decretis contra libertatem Ecclesiae, uti Athanasius, restiterit Regio consilio; maxime tamen ob egregia scripta quorum catalogum recenset.
Laudatur etiam apud illum Aliphat Anglus, prae caeteris insignis Gregorii discipulus magni nominis. Jacobum Neapolitanum hisce coaetaneum nolim praeterire, cum acuto ac tranquillo suo ingenio Innocentium VI Pontificem plurimosque sibi devicerit et non spernenda opera Scholastica in primum et secundum Sententiarum aliis reliquerit. Patriarcha Aquilanus electus decessit e vivis ante consecrationem.
Anno MCCCLVIII Gregorius Ariminensis Generalis cum in eadem urbe, in eodem negotio, ac in eodem cubiculo versaretur ubi Thomas Argentinas animam egerat, postquam paucis diebus laborasset, ac per foecundissimi sui ingenii opera sese posteritati commendasset, eodem in loco interiit ac tandem uno fere cum Thoma Argentinensi incluidi voluit sepulchro tali Epitaphio decorato:
Quisquis ades, qui morte cares, sta, perlege, plora. /
Sum quod eris, quod es ipse fui, pro me precor ora.
Gregorio defuncto, statim Synodus Ordinis cogitur Patavium in proximum Septembrem.