Agostino e i suoi frati
disegno a colori dal ms. II di Firenze che contiene
una versione della Città di Dio in lingua italiana.
Datato 1433, al foglio 315 è firmato da A. di Lorenzo
CAPUT. XVII
De Matthaeo Asculano, XV Generali
In Patavina Synodo feliciter indicta die habita, eligitur P. Mathaeus de Asculo, sub quo habita fuere comitia Viennae anno MCCCLXII et alia Senis MCCCLXV in quibus dictus Matthaeus tamquam Ordini proficuus semper fuit confirmatus. Sub hoc Generali accessit Ordini Monasterium Furstenfeldense titulo S. Mauritii promotione et ope Rudolphi Archiducis Austriae, quod postmodum a Domicello Nicolao Riegestorfer Furstenfeldensi et Margarita ejus conjuge dotatum, plurimas clades sustinuit, post quas rursus restitui coepit et hodie restituitur.
Anno MCCCLXVI Urbano V regnante, Brigitta Sueciae Regina et Matrona sanctissima autrice, laudabile exordium, incrementum ac progressum sumpsit utriusque sexus Ordo S. Brigittae tenui satis utrit principio Romae. Brigitta etenim marito defuncto cum filia sua Catharina et duobus presbyteris Jerosolymam proficiscitur; Romam reversa ac voto castitatis emisso, cum eisdem presbyteris diu convixit, Deo serviendo ac in societatem suam perpaucas matronas admittendo, quibus ipsa spiritu Dei plena praeerat, frequentes Pontificibus summis adhuc Avenione residentibus scriptitans litteras ac revelationes eodem spiritu refertas, quorum etiam authoritate vitae illius institutum laudatum et approbatum fuit, Regulaeque S. Augustini adjunctum.
Brigitta vero decedente, filia Catharina superstes cum Sacerdotibus qui convixerant in Germaniam migrat, ac postea ad natale solum devenit, ubi fortunae suae partem in erectionem Wasteniani Monasterii impendit, in quo illa cum praedictis Sacerdotibus muris ac cancellis divisis diu supervixit aliis interim matronis Romae relictis idem vitae genus intra Italiam propagantibus, ita ut hic Ordo hodie non sit infrequens, praeecipue in Germania, ubi praeter Monasteria Daniae, Prussiae, Norvegiae, Hollandiae ac Zelandiae ab haereticis occupata, facile viginti supersunt loca integrae disciplinae, ubi simul convivunt moniales cum Monachis, muris ac cancellis adhuc distincti, remanente administratione penes moniales: habitus porro eorum fuscus cum alba corona quinque purpureis notis distincta Christi vulnera repraesentantibus. Eodem anno P. Raymundus Apamiensis post XX annorum obsequium diversis Pontificibus praestitum in officiis Poenitentiariae, Bibliothecae ac Sacrarii, Senis confectus quieti volens consulere, aulam deserit, ejusque loco sufficitur Petrus Ammalius, Theologus ad magna natus; virtute etenim ac judicio ita excelluit, ut mox ad Episcopatum Senogalliensem, deinde ad Archiepiscopatum Tarentinum fuerit promotus; ubi cum non quiesceret, sed talenta sibi concessa cum fructu exponeret, ad Patriarchatum Gradensem, deinde ad Alexandrinum ac tandem ad difficillimam Ecclesiae Aquensis administrationem fuerit evectus, quam etiam ad illam pacem, quae optari poterat, perduxit. Foecunda ingeniorum mater Anglia hisce annis rursus plurimos praebuit ex Ordine nostro Scriptores doctrina ac pietate praestantes, ac imprimis P. Rogerum Glacton Provinciae gubernaculum diu prudentissime tenentem ac consiliarium magni Roberti Sarisburiensis Episcopi.
Deinde Guillelmum Flete, doctrina, spiritu prophetiae, miraculis ac sanctitate illustrem, teste Sabellico. His addo Radulphum de Marcha historicum accuratum, Robertum Worsop Episcopum Eboracensem, et Radelifum, Leicestrensem Episcopum, quorum doctrina ac consilio multum profecit Anglia, de quibus plura referunt Autores saepius memorati.
Anno MCCCLXVII ex hac miseriarum valle liberabatur B. Jacobus de Cerqueto, Umber, multis miraculis clarus, cujus corpus Perusii hononifice reconditum, adhuc in praesentem diem pia veneratione colitur.
Eodem mense 18 Aprilis transiit ad meliorem vitam B. Julia Certaldina post XXX annos in religione feliciter magna cum sanctitatis nota transactos. Discedit etiam sub finem anni ex hac vita Asculanus.