Agostino e i suoi frati
disegno a colori dal ms. II di Firenze che contiene
una versione della Città di Dio in lingua italiana.
Datato 1433, al foglio 315 è firmato da A. di Lorenzo
CAPUT. XVIII
De P. Ugolino Urbevetano, XVI Generali
Quinto Calendas Junii, habitis comitiis Avenione, in Generalatus officium suffectus fuit Ugolinus Malabranca, Theologus eximius, qui postquam fere triennium rexisset, et de Religione nec non Ecclesia bene meritus fuisset, creatur Episcopus Ariminensis ac postea Patriarcha Constantinopolitanus: ea quae postenitati scripto reliquit, vide apud Pamphilum, ubi et obitum et locum sepulturae invenies.
Addam solum hoc, Praelatum hunc ab Urbano V designatum fuisse, ut, assumptis secum triginta viris ex omni Ordine, fidem apud Sarracenos depraedicaret, constante fama quod eamdem vellent recipere, at ante abitum obiit.