Agostino e i suoi frati
disegno a colori dal ms. II di Firenze che contiene
una versione della Città di Dio in lingua italiana.
Datato 1433, al foglio 315 è firmato da A. di Lorenzo
XIX
CATALOGUS CONVENTUUM ORDINIS EREMITARUM S. P. AUGUSTINI, QUI EXTABANT ANTE MAGNAM EJUSDEM ORDINIS UNIONEM, PERACTAM AB ALEXANDRO PAPA IV ANNO 1256, ET NOSTRATIBUS HERRERA, TORELLIO, ET LUBINO DEPROMPTUS, ATQUE ORDINE ALPHABETICO DISPOSITUS
Ut morem geram nostrati charissimo sodali P. Fr. Thyrso Lopez, qui mihi suum hujusmodi desiderium patefecit, praedictum catalogum conficiendum suscipio; verum antequam huic labori manum admoveam, operae pretium duco legentium animos praemonere quod ex coenobiorum fundatione non semper conjicere licet cujuslibet religiosi Ordinis antiquitatem; nam prout ex ipsamet ejusdem hujus catagloi inspectione liquido constat, non pauca coenobia decursu temporis ex uno ad aliud monachorum Institutum transierunt, cujus rei etiam in nostro Eremitano Ordine exempla permulta exhiberi possent.
Conventus Aesii (di Jesi) titulo S. Lucae in Piceno, fundatus fuit anno 1100 ex donatione ecclesiae S. Lucae cum tribus terrulis a Municipio illius civitatis facta nostrati P. Fr. Michaeli de Aesio pro coenobio Augustiniani Ordinis aedificando.
Conv. sive Eremitorium Agnani Congregationis Eremitarum Augustinensium Tusciae extabat anno 1251; nam eodem anno illius P. Prior Fr. Vincentius interfuit Capitulo generali praefatae Congregationis habito in conventu S. Salvatoris Cascinae prope Pisas.
Conv. SS. Philippi, et Jacobi Ameriae in Umbria erectus fuit ante annum 1245. Eo enim anno Cardinalis Rainerius Capocius Viterbiensis confirmavit eidem coenobio donationem ecclesiae S. Benedicti positae in monte Serpiano, quam donationem ipsemet jam fecerat Patribus Fr. Paci de Eugubio, et Fr. Matthaeo de Narnia nomine Religionis Augustinianae.
Conv. S. Antonii de Ardigneta, alias de Ardinghesca, et postea Vallis Asperae in maritimis Senarum in Tuscia putatur primum initium habuisse a B. Blasio de Opima, qui in Valle Sylvae Funiani illud erexit ad honorem S. Antonii circa annum 370. Videtur ad nostrates transiisse circa an. 1198; nam B. Jordanus de Saxonia lib. I de vitis Fratrum cap. 14 pag. 30 ita scribit: Hic ergo Innocentius III fuit primus Summus Pontifex, a quo Ordo habuit aliquod privilegium scriptum, quantum ego potui indagare. Confirmavit namque locum nostrum S. Antonii in Ardigneta, qui est in provincia Senensi, cujus privilegii formam vidi. Idipsum testatur noster Coriolanus, qui in suo Chronico pag. 9 haec subdit loquens de eodem Innocentio III: Inter alia confirmavit locum S. Antonii apud lacum Ambrosianum prope Senas, sicut ego Bullam vidi, et totum Ordinem in protectionem Sedis Apostolicae suscepit. Indigitatur etiam praefatum coenobium titulo S. Antonii de Lacu Ambrosiano.
Conventus Aquaevivae tit. S. Jacobi prope Pisas in Tuscia jam extabat circa annum 1187 tempore Gregorii VIII; hic enim Pontifex, teste Coriolano in loco citato, concessit Fratribus dicti Ordinis (S. Augustini) auctoritatem audiendi confessiones, praedicandi, et coemeteria construendi, ac eos sepeliendi, qui in eorum coemeteriis, atque ecclesiis elegerint sepulturam. Et privilegium directum fuit Priori S. Jacobi de Aquaviva Lucanae dioecesis. In eodem coenobio aliquandiu moratum fuisse S. Franciscum de Assisio scripsit noster B. Henricus de Urimaria, qui in suo tractatu de origine nostrae Augustinianae Religionis Veritate Septima sic loquitur: Tempore Innocentii Papae III fuit Fr. Joannes dictus de Cella, circa quod tempus B. Franciscus cum dictis Fratribus habitavit. Et quidam asserunt quod fuit frater dicti Ordinis in loco Sancti Jacobi de Aquaviva juxta Pisas. Hoc eremitorium spectabat ad Congregationem Eremitarum Augustinensium Tusciae.
Conventus S. Augustini Arelatensis (di Arles) in Provincia jam extabat anno 1255; nam eodem anno nominatur a Joanne eiusdem civitatis Archiepiscopo quaedam instantia Fratrum Eremitarum Ordinis S. Augustini Summo Pontifici Innocentio IV porrecta. Antea idem coenobium Arelatense, situm erat extra civitatem; verum anno 1358 intra urbem translatum fuit.
Conventus Ariminensis tit. S. Joannis Evangelistae initium accepit anno 1256; nam eodern anno ex consensione D. Jacobi Episcopi Ariminensis quidam Presbyter D. Bernardus, rector ecclesiae S. Joannis Evangelistae, quae sita erat ubi postea extructa fuit vetus sacristia, eamdem ecclesiam donavit P. Fr. Nicolao Priori, et Fratribus Eremitis Ordinis S. Augustini ut in eodem loco coenobium sui Ordinis construerent.
Conventus, sive eremitorium Vallis Bonae de Asitio in Tuscia extabat anno 1251; nam eodem anno illius Prior Fr. Accursius interfuit praememorato Capitulo generali habito in coenobio Cascinae prope Pisas.
Conventus, sive eremitorium S. Bartholomaei de Asciano pertinens ad Congregationem nostratum Eremitarum Tusciae extabat anno 1251; nam eodem anno Fr. Accursius et Fr. Amicus ex eodem coenobio interfuerunt praedicto Capitulo generali in coenobio S. Salvatoris prope Pisas celebrato.
Conv. S. Agustini Asculi Piceni erigitur anno 1247.
Conventus S. Agustini Auximi (di Osimo) in Piceno extabat circa annum 1226. Fuerunt enim ejusdem conventus alumni Fr. Peregrinus de Auximo, quem e Purgatorii poenis S. Nicolaus eripuit dum in conventu Vallis Manentis moraretur, et B. Clemens de Auximo qui ad Ordinis fastigium evectus fuit anno 1269.
Conventus S. Barbarae de Bagnaloco alias de Sancta Flora in Clusina Dioecesi (di Chiusi) in Tuscia fundatus fuit anno 1278 morabatur B. Augustinus Novellus. A nostratibus relictus fuit anno 1308.
Conventus Beneventi in provincia Neapolitana extabat anno 1181; nam Gregorius IX sub die 19 Nov. anno 1232 concedit nostratibus Beneventanis facultatem recipiendi quascumque donationes ad exemplar (verba sunt Gregorii) fel. record. Alexandri Papae praedecessoris nostri. Porro Alexander III praefati Gregorii IX praedecessor Pontificatum tenuit ab anno 1159 usque ad anno 1181, ac proinde certum est Agustinianum Beneventi coenobium saltem anno 1181 extitisse; nam citatum privilegium recipiendi quascumque donationes jam a memorato Alexandro III obtinuerat.
Conv. sive eremitoria S. Pauli de Ravona, S. Jacobi de Savena, et S. Michaelis de Busco (de Nemore) et Castelli de Brictis prope Bononiam in Romandiola nominantur ad annum 1123, uti scribunt noster Cherubinus Ghirardacci, et Sigonius: ex conventu autem S. Jacobi de Savena nostrates anno 1247 ad plateam S. Donati transitum facere decreverunt. Quod tamern ipsorum propositum executioni mandare non valuerunt nisi anno 1264, quo ex consensione Card. Episcopi Waldini perinsigne S. Jacobi coenobium intra urbem in via Bagnaroli extruendi facultatem obtinuerunt. Primus lapis positus fuit a Fr. Joanne de Bononia anno 1267. Ad hujusmodi aedificium erigendum emerunt nostrates a Guidone Guidozagni quasdam domos, et turrim sitam in platea S. Donati pretio librarum 3.500. In illa Augustiniana S. Jacobi Bononiae ecclesia exordium sumpsit percelebris Cincturatorum Archiconfraternitas anno 1439. Nostrates Bononienses jam inde ab anno 1285 privilegio gaudebant ut in singulis illius urbis consiliis fabarum albarum, vel nigrarum suffragia exciperent ad omnem doli suspicionem eliminandam.
Conv. sive eremitorium S. Mariae de Branculo (Brancoli) in montibus Lucanis in Tuscia extabat jam an. 1251; nam eodem anno illius Prior Fr. Maurus in praememorato Capitulo generali vocem habuit. Hoc eremitorium pertinuit ad coenobium S. Augustini Lucae usque ad Subalpinorum occupationem; qua occasione communem omnium conventuum sortem subiit. Ego ipse, qui haec scribo, pluribus vicibus autumnali tempore in illo eremitorio rusticatus sum.
Conv. sive eremitorium Brancani in Tuscia extabat eodem anno 1251; nam tunc illius Prior Fr. Buonacutus praefato Capitulo generali interfuit.
Conv. sive eremitorium Brasi item in Tuscia in praedicto Capitulo generali anno 1251 repraesentatum fuit per illius Priorem Fr. Bonavogliam.
Conventus Brugensis, (di Bruges) in provincia Coloniensi in Flandria, exordium sumpsit anno 1254 ex donatione cujusdam militis Joannis de Gistella Formatellae, et Voestinae domini, qui Eremitis Augustinensibus cessit omne jus, quod sibi competere posset in praedium, in quo sita erat quaedam aedicula S. Nicolao dicata, reservato sibi tantum jure patronatus.
Conv. sive eremitorium S. Blasii de Brittinis (di Brettino) prope Fanum in Piceno fundatus fuit a quibusdam piis, religiosisque viris absque ulla approbata regula; ast, anno 1227 a Gregorio IX suscipitur sub protectionem S. Sedis Apostolicae, et anno insequenti constituitur sub Regula S. P. Augustini; buam illi eremitae ipsimet sibi delegerant. Idem eremitorium S. Blasii caput fuit congregationis Eremitarum Brittinensium, quae anno 1256 una simul cum aliis id genus eremitarum sodalitatibus nostro Eremitarum S. P. Augustini Ordini ab Alexandro IV unita fuit.
Conventus S. Antonii Buccini, alias Pulcinii in provincia Neapolitana extruitur a nostrate Fr. Alexio de Padula nomine, et vice Augustinianae Religionis anno 1222, quo tempore Nicolaus de Alemania eques nobilissimus, Buccini, et Bellae patronus erat.
Conventus Burgensis (di Burgos) olim S. Andreae, et postea S. Augustini in provincia Castellae jam ab anno 1050 possidebatur ab Eremitis Augustinensibus, uti asseruerunt Joannes Mariz Lusitanus in vita S. Joannis de S. Facundo, auctores Floris Sanctorum in vita S. Dominici de Silos, auctor historiae Sanctissimi Crucifixi Burgensis fol. 2, et Joannes Marquez cap. I7, pag. 316. Dicitur praefatum SS. Crucifixi simulacrum esse ignotae materiae, et a Josepho ab Arimathea elaboratum, necnon innumeris miraculis celeberrimum. S. Julianus, qui postea fuit Episcopus Conchensis, circa an. 1149 in quadam domuncula eidem coenobio proxima coelestem potius quam terrenam vitam egit, familiariter atque devote antiquis illis Augustinensibus coenobitis communicans. Eadem aedicula S. Juliani incolatu nobilitata postea a Burgensi Episcopo sub titulo ejusdem S. Juliani Deo consecrata fuit; ast circa annum 1534 prae vetustate concidit. Ita noster Herrera. Conventus autem, ampliatus fuit a D.a Blanca de las Huelgas Lusitaniae Infante, et Abbatissa Monialium Burgensium Ordinis Cistercensis, et a Sancio IV Castellae Rege locupletatus pluribus privilegiis, quae anno 1299 Ferdinandus IV die 15 Decembris auctoritate sua confirmavit.
Conv., sive eremitorium S. Michaelis de Buti in Communitate Cerreti in Tuscia extabat jam an. 1231. Vide Barsotti de Coronatione B. M. V. de Saxo, pag. 132.
Conventus Cameratae in regione Senensi in Tuscia extabat anno 1251; tunc enim illius Prior Fr. Paulus interfuit praefato Capitulo generali.
Conventus Canali in Lusitania fundatus creditur circa an. 393. Ibidern monachos nigros jam inde ab anno 393 habitasse tradunt auctores. Illos autem monachos nigros Augustiniani Ordinis eremitas fuisse existimarunt Rodericus Carus, Hispalensis, et Maldonatus Dominicanus in praeparatione ad historiam universalem.
Conv. sive eremitorium Campirani, aljas Campriani dioecesis Urbevetanae extabat an. 1251, quo illius Prior Fr. Petrus recensebatur inter Patres capitulares in praememorato Capitulo generali S. Salvatoris prope Pisas.
Conventus S. Augustini Carpineti in Dioecesi Anagniae inchoatur anno 1200 sub titulo S. Antonii, anno 1310 a Templariis transiit ad Eremitas Augustinenses, a quibus circa an. 1550 S. Augustini nomen accepit. Decursu temporis reaedificatus fuit a duobus nostratibus de primaria illius loci familia Pecci, ex qua SS. D.nus Leo XIII, quem Deus sospitet ad multos annos, ortum duxit. Illorum primus decessit anno 1668, et alter an. 1774. Ex manuscripto nostratis Thomae Bonasoli.
Conv. sive eremitorium Castagnoli, alias Castagneti in Tuscia extabat item an. 1251; nominatur enim in praefato Capitulo illius Prior Fr. Coraldus.
Conventus S. Augustini Cataniae in Sicilia erectus creditur ante annum 1239.
Conv. sive eremitorium Catastae in regione Senensi in Tuscia jam extabat anno 1203.
Conventus Carvaxalensis (di Carvajal) tit. S. Engratiae duodecim milliaribus distans Zamora in Hispania (in Regno Legionis) fundatus dicitur anno 1050. Olim extabat extra oppidum S. Engratiae, sed tempore, quo scribebat Herrera, noviter aedificatus fuit intra praedictum oppidum sub patronatu Comitum de Alba de Aliste, Hispaniae Magnatum, ex regia Enriqueziorum familia. Thomas autem Herrera suum egregium opus Alphabetum Augustinianum complevit Corneliani ad maris littora prope Genuam in Liguria anno 1634, aetatis suae 49, perfecitque Salmanticae anno 1637 aetatis suae 52, recognovitque Matriti an. 1641, aetatis suae 56, et iterum an. 1643, aetatis suae 58. Itaque praefatum opus jure dici potest purgatum septuplum.
Conventus Caulanianus prope Emeritam, et flumen Anam in Extremadura fundatus creditur a S. Nunto, qui ex Africa in Hispaniam venit, circa annum 582.
Conventus Caesenae tit. S. Mariae de Eremo extruitur a B. Joanne Bono anno 1204. De hoc eremitorio ita loquitur noster Coriolanus in Chronico Ordinis: B. Joannes Bonus de Mantua Caesenae (in Romandiola) gravem egit poenitentiam in quodam loco prope Caesenam (Budrioli) ad duo milliaria, vel circa, qui dicitur ad Heremum; ubi est ecclesia parva, sive oratorium; et locus praedictus adhuc stat ob memoriam ipsius Beati in magna devotione, et erat, et est sub regimine, et cura conventus S. Augustini Caesenae.
Conventus S. Genesii Chartaginis Spartariae (Convento di Cartagena) in Regno Valentiae in Hispania creditur fundatus fuisse pro Augustinianis Eremitis anno 867, et restauratus an. 1256 ad Alphonso X Castellae Rege cognomento Sapiente. Transiit postea ad Franciscanos circa annum 1490.
Conv. sive eremitorium S. Jacobi de Cella in montibus Amiatae (di Meati) in Lucana dioecesi, in loco Colledonico nuncupato, extabat anno 1202, uti refert Barsotti in historia coronationis B. Mariae Virginis de Saxo, pag. 128.
Conv. sive eremitorium Centumcellarum (di Civitavecchia) tit. SS. Trinitatis a quibusdam scriptoribus extitisse censetur aetate S. P. Augustini, qui Eremitas illos visitasse creditur. De hoc eremitorio ita scribit B. Jordanus de Saxonia lib. I de vitis Fratrum, cap. 16. Praefatus status Ordinis conformis est quodammodo illi modo vivendi, quo olim vivebant Fratres, qui habitabant in eremo de Centumcellis in Romanis partibus, ubi adhuc manere dicitur monasterium ex antiquioribus, quae sunt in Italia; ubi, ut fertur, erat duplex vivendi modus, et fuit usque ad tempora Gregorii Papae IV. Idem Gregorius autem creatus fuit Summus Pontifex anno 827.
Conventus S. Mariae, alias S. Crucis de Cisla extructus fuit Toleti in Hispania anno 424. Hunc Ordinis Sancti Augustini fuisse testantur haud minimi subsellii auctores. Eremitorium hoc anno 1375 Fratribus Hieronymianis traditum est additaque aedes magnifica, et dives gladio, quo decollatus est Paulus etc.
Conv. sive eremitorium Certaldi in Tuscia anno 1251 ad praememoratum Capitulum generalem misit suum Priorem Fr. Vicentium.
Conv. sive eremitorium S. Francisci de Chifenti in montibus ejusdem oppidi in Lucana dioecesi praefato an. 1251 misit ad praecitatum capit. gen. P. Priorem Cambium.
Conventus Cignani in territorio Asculi Piceni extabat anno 1238.
Conv. sive eremitorium Collae (di Colle) item, in Tuscia habuit in eodem Capitulo suum P. Priorem Fr. Ajutum.
Conv. sive eremitorium Cologni, alias Colongi in Tuscia praedicto anno 1251 repraesentatum fuit in eodem Capitulo generali per P. Priorem Fr. Peregrinum.
Conventus S. Augustini Coloniae in Germania fundatus dicitur anno 1165 sumptibus Patritiorum ejusdem civitatis. Pertinebat an. 1509 ad Congregationem Saxoniae, qua tamen pessum eunte, idem conventus stetit industria, et opera meritissimi P. Mag. Rogerii Juvenis Provincialis.
Conv. sive eremitorium Collis Nontoli, alias Nomboli in Tuscia extabat anno 1251, quo illius Prior Fr. Martinus interfuit Capitulo generali habito in conventu Cascinae prope Pisas.
Conv. sive eremitorium S. Mariae de Monte Ganfri Coltae Montissani in Firmana dioecesi in Piceno extabat anno 1251, uti constat ex Bullario Ordinis pag. 175.
Conv. sive eremitorium Compiti tit. S. Mariae ad Fontanellam in montibus ejusdem oppidi in Lucana dioecesi extabat jam anno 1213.
Conv. sive eremitorium Corbajolae, alias Cerbajolae in Tuscia eodem anno 1251 misit ad supradictum Capitulum generale P. Priorem Fr. Joannem.
Conv. sive eremitorium Corbariae, alias Cerbariae in Tuscia habuit in eodem Capitulo P. Priorem Fr. Huguccionem.
Conv. sive eremitorium Costae Aquae item in Tuscia misit ad idem generale Capitulum P. Priorem Fr. Bernardum.
Conventus Cordubae tit. S. Achatii in Provincia Baetica, sive Vandalitia in Hispania erectus fuit anno 1236 ex favore, et donatione Ferdinandi III Castellae Regis cognomento Sancti, qui expugnata urbe die 29 Junii statim de coenobiis aedificandis cogitare coepit. Donavit enim piissimus Rex ad nostri Ordinis coenobium extruendum quemdam agrum, qui deinde ager veritatis nuncupatus fuit. Ex eo tamen loco ob frequentes barbarorum incursus ex indulto Clementis V anno 1312 ad Castrum Vetus translatum fuit, ubi cum S. Inquisitionis tribunal statutum fuisset, Alphons XI jussu ad aliam ejusdem civitatis partem circa annum 1333 nostrates iterum transmigrarunt.
Conventus S. Christophori Delafoes in Lusitania, teste Brandonio lib. I Monarchiae Lusitanae, cap. 5, fundatus fuit circa annum 1123 sub Joannis Ciritae magisterio pro Eremitis Augustinianis; ast post decem annos ad Cistercienses transiit.
Conventus S. Augustini Eugubii (di Gubbio) in Umbria extabat anno 1251. Spectabat ad Congregationem Brictinensium Eremitarum Ordinis S. P. Augustini.
Conventus, sive eremitorium Fabalis Montis (in dioecesi Pisauri in Piceno) congregationis Guillelmitarum extabat anno 1224, et unitur ordinini nostro anno 1256.
Conv. sive eremitorium Falconis in Tuscia anno 1251 misit ad Capitulum generale Cascinae prope Pisas P. Priorem Fr. Ildibrandinum.
Conventus S. Augustini Fabriani in Piceno fundatus fuit anno 1216 a Gualtero Chiavello ejusdem civitatis domino sub titulo S. Mariae Novae.
Conv. sive eremitorium Faventiae (di Faenza) in Romandiola anno 1251 pertinebat ad Congregationem Eremitarum Augustinensium Tusciae; nam eodem anno illius Prior Fr. Paulus ivit ad saepius citatum Capitulum generale Tusciae.
Conv. sive eremitorium Ferrariae tit. S Leonardi anno 1251 spectabat ad Congregationem Eremitarum Augustinensium Tusciae; nam illius Prior Fr. Bartholomaeus praefato Capitulo generali interfuit.
Conventus S. Stephani Ferrariae, vulgo della Rotta, ex donatione Hugaccionis Episcopi Ferrariensis fundatur ann 1197 in quadam Padi insula ab urbe parum dissita. Ast anno 1252 ad instantiam Beatricis Estensis, Azzonis IX Ferrariae Marchionis filiae, praedictum coenobium nostrates cesserunt, et ad quamdam parvulam ecclesiam Divo Andreae dicatam transierunt, quo in loco cum Estensium Principum, tum Ferrariensium civium auxilio magnificentissimum templum extruxerunt.
Conventus Fidentii in Funticellis tit. S. Galgani in Tuscia erigitur anno 1230 opera Fr. Stephani Prioris Catastae.
Conventus Florentiae tit. S. Spiritus in Tuscia inchoatus fuit anno 1250. Degebant tunc temporibus Eremitae Augustinenses in coenobio S. Matthaei de Lepore in Casillina, sive apud S. Mariam de Campo prope arcem veterem, pro qua magis communienda praefatum coenobium demoliri opus fuit. Qua occasione P. Prior Fr. Petrus Ildebrandinus cum caeteris Fratribus praedicto anno 1250 emerunt novum quemdam locum prope exiguam S. Romuli ecclesiam situm, ibique ad honorem Spiritus Sancti, S. Mariae, et omnium Sanctorum magnum coenobium extruxerunt. Ast an. 1444 S. Spiritus templo flammis fere consumpto aliud magnificentissimum, prout nunc extat artificio Philippi Brunelleschi aedificarunt, opem praebentibus Florentinis civibus Laurentio Ridolfi seniori, Bartholomaeo Corbinelli, Nerio de Cinis Capponi, et Gregorio de Stagio Dati. Consecratum fuit a D. Antonio Altoviti Florentiae Antistite die 11 Novembris an. 1573.
Conventus S. Leonardi Fogiae in Apulia jam extabat anno 1250.
Conventus Friburgi in Helvetia erectus fuit anno 1245 a nobili, ac potenti ejusdem urbis familia Velgensium in Vallis Augiae angulo pro Augustini Regulam professis. Pertinuit ad nostrates usque ad annum 1848, quo a Liberalibus suppressus fuit. Erant tunc in eodem coenobio sacerdotes octo.
Conv. sive eremitorium Frocechiae in Tuscia anno 1251 misit ad supradictum Capit. gen. P. Priorem Fr. Jacobum.
Conventus S. Augustini Fulginei (di Foligno) in Umbria fundatus fuit a nostrate B. Angelo de Fulgineo, qui nostrum Eremitanum Ordinem amplexatus fuit apud Congregationem Beati Joannis Boni circa annum 1246.
Conventus Genuae tit. S. Augustini traditur extructus fuisse a Luitprando Longobardorum Rege an. 722. Certius tamen constat praefatum coenobium sub titulo S. Teclae extitisse anno 1251, quo illius P. Prior Fr. Placitus interfuit Capitulo generali Eremitarum Augustinensium Tusciae habito in coenobio S. Salvatoris Cascinae prope Pisas.
Conventus de Giraldos, ad quartam leucae partem ab Autoguia in Lusitania, extabat tempore Regis Alphonsi Enriquez circa annum 1100. Perdurabat autem adhuc tempore Alphonsi IV Regis, qui decessit anno 1357.
Conventus Gothae in Saxonia extabat an. 1246.
Conventus Hispalensis in provincia Baetica, alias Vandalitia, ortum habuit anno 1248, quo Ferdinandus Castellae Rex Sanctus nuncupatus, Hispalim (Siviglia) e Maurorum tyrannide liberatam Christo Domino consecravit. Ast decursu temporis, nempe circa annum 1352 relicto priori aliud coenobium in eadem urbe aedificarunt in quodam loco, quem pii conjuges D. Arias Yañez, et ejus uxor Peregrina cum adnexis domibus nostratibus pro novo conventu extruendo dono dederunt, adjectis omnibus bonis suis pro illo dotando.
Conventus Ilicetanus in territorio Senensi in Tuscia extructus fuit a sanctissimis viris, nobilibus Senensibus, ante annos Domini sexcentos, ut in illa sacra eremo, quae a Senensi civitate tribus milliaribus distat, absconditam cum Christo vitam ducerent. Clarior tamen ejusdem coenobii notitia quoad nostrarum Eremitarum S. Augustini Ordinem spectat, habetur post annum 1050. Nam Paulus Morigia Jesuatus in Summario Chronologico edito Bergomi anno 1601, lib. 2, pag. 200, praefati coenobii antiquitatem agnoscens ita scribit: Unde Franciscus Thomas civis Senensis, et ejusdem urbis chronographus affirmat hunc locum fuisse habitatum etiam ab anno 1050, a Fratribus Eremitis S. Augustini... Habetur tamen Bulla Gregorii IX data sub die 5 Januarii an. 1231, qua Eremitae de Sylva Lacus, idest Ilicetani, permittuntur accipere unam ex approbatis Regulam. Ipsi autem elegerunt Regulam S. P. Augustini. Vocabatur tunc temporis coenobium S. Salvatoris de Fultignano; sed quia anno 1255 conventus S. Leonardi de Sylva Lacus non procul distans eidem unitus fuit, denominatione utriusque coenobii mixtim assumpta coenobium S. Salvatoris de Sylva Lacus appellari coepit. Decursu autem temporis ab ilicibus, quae illum locum circumstabant, Iliceti nomen apud incolas obtunuit. Deinde anno scilicet 1387 evasit idem Iliceti conventus caput celeberrimae Ilicetanae Congregationis. Dicitur a nostrate Landuccio (de origine sacrae Eremi Ilicetanae) Ilicetum vetus sanctitatis ilicium, areopagus pietatis, asylum Religionis, athenaeum disciplinae, palladium virtutis, a sui principio propter densissimum et quasi inaccessibile vepretum, in quo latitabat, Eremus de Fultignano dicebatur, et hoc potitum est nomine usque ad annum circiter 1220...
Eremitorium Incarnii, alias Lancarnii in Tuscia extabat an. 1251, tunc enim illius Prior P. Fr. Matthaeus intervenit ad Capit. generale Congregationis Erem. Tusciae.
Conventus Lincesi, et Fontis Giardi, Ordinis Eremitarum S. Augustini extabant jam anno 1198 in dioecesi Cenomanensi (Le Mars) in Gallia.
Conventus S. Augustini Londini in Anglia fundatus fuit anno 1252 ab Humfredo Bohum Herefordiae, et Essetiae Comite, uti habetur in catalogo monasteriorum Angliae a Joanne Speed confecto, cui auctori consentit etiam Clemens Reynerus in disceptatione historica de antiquitate Benedictinorum in Anglia, pag. 164. Et revera nostrates ante annum 1250 in Angliam introductos fuisse testis est Matthaeus Westmonasteriensis, qui in historia de rebus Britanniae enumerans sub anno 1250 ea quae ab anno 1200 usque ad 1250 in Anglia evenerant, ita scribit: Ordines multiplicabantur in Anglia, praeter Ordinis Praedicatorum et Minorum, videlicet Fratres de Monte Carmelo, Fratres Cruciferorum; et quidam qui se appellant Fratres de Ordine S. Augustini, et multi alii… Perduravit coenobium Londinense usque ad annum circiter 1538, quo tempore cum Henricus VIII illicitis Annae Bolenae amoribus usque ad insaniam irretitus Catholicam Fidem deseruisset, atque Pontificia auctoritate rejecta, in toto suo Regno instar Papae agere coepisset, ne hujusmodi execrabili apostasiae assensum praestarent, P. Prior, et caeteri omnes illius coenobii Fratres Augustinenses partim caesi, partimque in fugam acti fuerunt; quare amplissimum illud coenobium, in quo ducenti perpetim Fratres degebant, in haereticorum manus devenit, illudque Rex apostatata cum ecclesia, et universa suppellectile suo Vicario Cromwelo in tam impii consilii praemium assignavit, ac dono dedit. Solent enim omnes usurpatores prodigi esse earum rerum, quas absque ullo sudore, sed sola criminis ignominia acquisierunt. In coenobii loco statim iniquus minister splendidissimum palatium exaedificare coepit; sed Deo non permittente, finire non potuit. Ita ferme iisdem verbis Nicolaus Sanderus, lib. I, de schismate Anglicano pag. 194, ad an. 1538. Habemus nunc Londini parvum coenobium S. Monicae in via City ad plateam Hoxton cujus aedificatio debetur nostrati Episcopo Sandhurstii in Australia P. Mag. Fr. Martino Crane, qui illud extruxit tempore sui Provincialatus ab anno 1863 usque ad 1871.
Conventus Lugdunensis tit. S. Augustini in provincia Narbonae fundatus creditur extra urbem an. 1100; sed postea intra urbem translatus. Pertinuit ad Narbonensem provinciam usque ad annum 1629, quo Communitati, sive Congregationi Bituricensi traditus fuit.
Conv. sive Eremitorium Lupicavi inter Lucam et Pisas in Sylva Livallia prope Ripam Frattam, tit. S. Mariae de Lupocavo jam extabat anno 1153; putatur enim eodem anno S. Guilelmus in eo loco eremiticum S. Augustini Institutum amplexatus fuisse. Anno 1256 caput erat Congregationis Eremitarum S. Mariae de Lupocavo, quae, una fuit ex illis variis Congregationibus, quae ab Alexandro IV Eremitarum S. Augustini Ordini unitae fuerunt. Illius coenobii Prior Fr. Harrigus an. 1251 interfuit capitulo generali prope Pisas celebrato.
Eremitorium Labeti Cong. Tusciae an. 1251 habuit in praefato Capit. gen. suum Priorem Fr. Dominicum, et Eremit. Lanvereti ejusdem Congregationis Tusciae P. Priorem Fr. Lucam.
Conventus S. Columbani prope moenia Lucae in Tuscia fundatus creditur anno 729 tempore Luitprandi Longobardorum Regis, atque ex eo loco circa an. 1387 nostrates transierunt ad ecclesiam S. Salvatoris in muro sic nuncupatam, ibique novum S. Augustini coenobium extruxerunt; ast S. Columbani eremitorium tamquam novi conventus membrum retinuerunt. An. 1468 ad Cong. Insubricam transivit. In nostra Lucana ecclesia veneratur perinsignis Deiparae imago sub titulo de Saxo, eo quia iconoclastarum tempore ab impio milite aleatore in latere per lapidem percussa vivum sanguinem effudit. In praesentiarum illa ecclesia ob malam hominum voluntatem clausa manet.
Conventus S. Agnetis, et postea B. Joannis Boni Mantuae aedificatus fuit extra portam, quae postea B. Joannis Boni nuncupata est, circa an. 1249 a Mantuanis civibus, ut praefatum sanctissimum concivem in patria detinerent. In eo idem Beatus extremum diem clausit, ejusque sacra ossa aliquandiu quieverunt.
Conventus S. Agnetis Mantuae, a praedicto diversus, extructus fuit item a Mantuanis civibus paullo post obitum B. Joannis Boni, ut concivem suum, quem in coelis patronum habebant, intra civitatem reciperent, et commodius colere possent. Fovit pia Mantuorum desideria nobilis quaedam mulier ex gente Frizza, quae pulcherrimum S. Agnetis templum intra urbem erigendum curavit circa annum 1250. Templum hoc postea familia Gonzaga, cui plurimum semper debuit Augustiniana Religio, ornavit, et auxit. In illud B. Joannis Boni sacrae exuviae translatae sunt.
Conventus Mediolanensis erectus fuit a Lazaro de Lazaris Mediolanensi Archiepiscopo, qui extremum diem clausit die 11 Feb. an. 442. De hoc enim Lazaro ita scribit Josephus Ripamontius lib. 6, historiae ecclesiasticae Mediolanensis, pag. 412: "Augustinianae Familiae, quae profecta Mediolanum vagabatur absque certa sede, ac domicilio, monasterium attribuit, quo nunc Virginis Coronatae vetustissimae stant aedes". Idem testatur Joannes de Deis in Successoribus S. Barnabae, fol. 14 de Lazaro arch. dicens: "Hic primus omnium archiepiscoporum monasterium B. Augustini discipulis in urbe Mediolani assignavit". Et Franciscus Bessozosus in hist. Pontificali Mediolanensi edit. an. 1596 pag. 76 haec habet: "Dedit (Lazarus) monasterium discipulis S. Augustini, qui instructus in Religione a S. Simpliciano Mediolani morabatur, et habuit plures discipulos. Quibus cum Regulam dedisset, repatriavit. His ergo dedit Lazarus monasterium, quod existimo fuisse illud, quod nunc Incoronatae dicitur".
Conventus Mediolani tit. S. Marci jam extabat anno 1137, uti testatur Herrera ex sequenti inscriptione, quae legebatur in tertio claustri sepulcro: "Reliquiae Bocalini de Vicomercato, qui die 5 Februarii 1137 obiit". Extitisse autem ante annum 1232 scribit Ripamontius, part. 2 hist. eccl. Med. lib. 4, pag. 224. Idem auctor lib. II, pag. 683 affirmat: "quod circa annum 1400 Antonius, Galeatius Porrus, et Galeatius Aliprandus, nobiles Mediolanenses, Mediolani inventi decapitati: jacebant insepulti, nisi Augustiniani Fratres ob necessitudinem fortasse aliquam, facto repente agmine, sustulissent corpora, ett in D. Marci aede tumulassent".
Conventus Mechliniae (di Malines) in Belgio inchoatur anno 1252. Nam Franciscus Haraeus in Annalibus Brabantiae, tom. I pag. 268, haec refert: "Et in eadem civitate (Mechliniae) anno 1252 Eremitae D. Augustini conventum instruere coeperunt, privatorum primum eleemosynis, sed demum anno 1305 Aegidio Bertholdo juvante, perfectum est". Erat autem idem Bertholdus Mechliniae dominus.
Conventus Miratorii, sive Miratoii in Rornandiola fundatus fuit ante annum 1127; nam an. 1633 sub altari majoris illius ecclesiae reperta fuit haec inscriptio: Anno MCXXVII Eremitae S. Augustini.
Eremitoria sequentia suum singula Priorem ad saepe citatum Capitulum generale apud coenobium S. Salvatoris prope Pisas an. 1251 celebratum miserunt; nempe eremit. Moganelli Fr. Maurum, Morillionis Fr. Donatum, Montis Fortis Fr. Michaelem, Montis Boni Fr. Benedictum, Montis de Castillione Fr. Bonchristianum, Montis Ferrati Fr. Beringotium, alias Herrigetem, Montis Cimini Fr. Richardum, Montis Vasonis Fr. Jordanum, et Morihondi Fr. Gregorium.
Conv. sive Eremitorium S. Mariae Murceti in dicecesi Pisana extabat anno 1244, in quo Innocentius Papa IV illos Eremitas absolvit ab observatione Regulae S. Benedicti, eisque permittit Regulam S. P. Augustini, quam sibi priori relicta ultro delegerant. Idem conventus fuit caput unius ex illis variis Eremitarum Congregationibus, quae in unum magnum Eremitarum Augustinensium Ordinem sub Alexandro IV unitae sunt.
Conventus S. Augustini Mutinae (di Modena) in Insubria jam extabat anno 1245; nam Gaspar Sillingardus Episcopus Mutinensis in catalogo Episcoporum ejusdem urbis, loquens de Episcopo Alberto Boscheto Dominicano electo an. 1234 sic ait pag. 94: "Fratres autem S. Augustini ad portam civitatis novae considentes an. 1245 benigne juvit".
Conventus S. Augustini Montis Alti in Piceno jam extabat anno 1204, uti constat ex quodam privilegio eidem coenobio eodem anno ab Innocentio III concesso, prout refert Herrera, tom. 2 pag. 105.
Conventus Montis Specchii, alias Montis Speculi tit. S. Mariae (antea S. Antonii) prope Senas in Tuscia jam extabat an. 1230, quo illi Eremitae ex Gregorii IX concessione S. P. Augustini Regulam receperunt. Circa annum 1443 Congregationi Ilicetanae se aggregavit.
Conventus Nazarethensis in archiepiscopatu Ulyssiponensi anno 714 a Romano Eremita monasterii Cauliniani aedificatus fuisse creditur. A quibusdam censetur fuisse ex augustiniano eremitico instituto.
Conventus S. Augustini Nari in Sicilia putatur jam extitisse anno 1230, ut refert Herrera tom. 2 pag. 199.
Conventus S. Augustini Offidae in Piceno jam extabat anno 1245. Asservatur in hoc coenobio prodigiosa Sacrae Eucharistiae particula, quam anno 1273 Fr. Jacobus Diotalevius Offidanus Augustinensis, Lanciani Prior, in patriam suam detulit, prout retulimus in Eremi Sacrae part. 2 pag. 261.
Conventus S. Augustini Panormi in Sicilia tit. S. Augustini (antea S. Dionysii) initium habuisse putatur anno 1256. Habetur in illa ecclesia prodigiosa Deiparae imago sub titulo de Succursu, cujus sacrum Officium nostratibus Siculis Pius VII indulsit die 4 Feb. an. 1804, et ad Ordinem universum extendit die 24 Martii ejusdem anni.
Conventus S. Augustini Parisiorum tit. S. Augustini (antea S. Annae) exordium sumpsit anno 1240. Primitus situs erat ad portam montis Martyrum, qui locus postea dictus fuit Augustiniani Veteres. Hinc anno 1286 nostrates transierunt ad alium locum in Cardineto nuncupatum ultra parvum fontem infra muros. Hac tamen habitatione relicta novum coenobium, Honorio IV approbante, Augustinenses erexerunt in vico S. Victoris, ubi manserunt usque ad an. 1293; tunc enim Philippus IV Galliarum Rex Pulcher appellatus domum Fratrum Saccitarum, alias de Sacco (quorum Ordo ex Concilii Lugdunensis decreto paulatim extinguebatur) nostratibus tradi praecepit. Erat autem Saccitarum coenobium in parochia S. Andreae de Arsiciis, illud nostrati Generali Aegidio Romano per Simonem Matiphum Parisiensem arch. traditum fuit. Anno 1770, idest paucis annis ante funestissimam Gallorum rebellionem, habebat annuum proventum libellarum gallicarum (vulgo franchi) sexaginta millium, et alebat coenobitas 80.
Conventus SS. Philippi et Jacobi Patavii erectus fuit circa an. 1237, uti constat ex nostrate Portenario de Felicitate Patavii lib. 9 cap. 26.
Conv. sive eremitoria Palmarolae, Petreti, et Perollae miserunt ad praememoratum Capitulum generale Cong. Eremitarum Tusciae an. 1251 Patres Priores Fr. Bonavoltam, Fr. Orlandum, et Fr. Bartholomaeum; inter quos etiam aderat Fr. Isaias Prior Eremitorii Pecranae, et Fr. Guido Prior Eremitorii Perlatae.
Conventus S. Nicolai Pisarum extructus fuit a monachis S. Romualdi in eo loco, ubi priscis temporibus situm erat templum Cereris, et anno 1252 Eremitis Augustinensibus traditus. Eodem tempore vel ampliatus, vel reaedificatus fuit a nobili familia di Roncioni a Ripafratta. In eodem templo sepultus jacet Fr. Jo. Laurentius Berti theologus omnibus notus.
Conventus Penae-Firmae tit. S. Mariae in Lusitania, situs in loco solitario ad littus maris Oceani, erectus creditur a S. Guilelmo circa an. 1140 postquam Compostellanam peregrinationem expleverat.
Conventus Piscariae tit. S. Juliani item ad maris Oceani littus in Lusitania jam extabat anno 1153. Citat Herrera, tom. 2 pag. 291, quoddam instrumentum illius temporis, in quo asseritur praefatum Piscariae coenobium S. P. Augustini eremitas incoluisse usque ad an. 1193, quo serpente contagio Simon, Loderigus, Salvator, Suerus, Lupus, Gosendus, et Laurentius illius magni Doctoris Africani normam secuti ad coelestem patriam transmigrarunt. Idem conventus ab oppido Pennae-Firmae ad quindecim milliaria dissitus erat.
Conventus Pivoniae tit. S. Joannis Baptistae, alias S. Mariae, in Pragensi dioecesi circa an. 1040 a Bretislao Bohemorum duce erectus fuit, uti refert Georgius Bartholdus Pontanus in sua Bohemia Pia, lib. 2 cap. 18, agens de duce Bretislao, et Episcopo Severo. En Pontani verba: "Idem Princeps erexit monasterium Pivoniense, quod consecravit idem Episcopus, et introducti fuerunt Fratres Eremitae Ordinis S. Augustini"; et pag. 38 inter praefati Episcopi Severi gesta recenset etiam consecrationem ecclesiae monasterii Pivoniae prope Tinam Regulae S. Augustini.
Conventus Possiaci (oppidum Galliae) erectus fuit a Constantia Roberti uxore an. 1000 pro Eremitis S. Augustini; sed an. 1290 traditus fuit Monialibus S. Dominici. Vide Maraccium de Regibus Marianis edit. Romae 1654, pag. 204.
Conventus Prati in Tuscia tit. S. Annae inchoatur anno 1254 a nostrate B. Brunecto Rubeo de Prato, qui post susceptum Romae Eremitarum S. P. Augustini habitum in patriam reversus cum Fratribus Josepho, et Guidone veterem S. Annae ecclesiam, quam Benvenutus de Monte Cuculi Presbyter an. 1217 erexerat, incolendam et administrandam accepit. Ibidem extructo quodam tugurio quindecim annos cum sodalibus coelestem potius quam terrenam vitam duxit; verum Pratenses illorum Eremitarum Montis Majoris (ita eos appellabant) vitae sanctimonia illecti illos ad commodius S. Annae novum coenobium anno 1269 extra eamdem Pratensem urbem fundatum arcessere, ibique noster B. Brunectus permansit usque ad obitum, qui contigit die 11 Martii an. 1296, aetatis suae 75.
Conventus S. Augustini Perusiae in Umbria (postea SS. Philippi et Jacobi) jam extabat ante annum 1254. In codicibus Archivii P. Rmi Generalis ubi agitur de Umbriae provincia supponitur quod ob devotionem erga S. P. Augustinum, cujus corpus eo tempore Ticinum translatum fuerat, Perusini cives coenobium illud anno 725 aedificarunt.
Conventus S. Mariae de Populo (Romae) jam extabat anno 1226; nam hoc eodem anno ibidem obiisse constat quemdam P. Fr. Joannem praefati coenobii Priorem. Ecclesia autem S. Mariae de Populo nuncupatur eo quia populi Romani sumptibus tempore Paschalis II aedificata fuit anno 1199, eamque idem Summus Pontifex anno insequenti ad honorem Deiparae solemni ritu consecravit, addito ingenti Indulgentiarum thesauro pro iis, qui Ecclesiam ipsam praescriptis diebus visitarent. Sixtus autem IV anno 1472 ecclesiam vetustam, et pro frequentia populi minus amplam solo aequavit, novamque ampliorem, atque venustiorem opere sumptuoso erexit. ltem anno 1556 Paulus IV antiquum coenobium a fundamentis evertit ut nova Urbis moenia in eodem loco contra praevissam Imperialium copiarum irruptionem erigeret. Verum reddita pace statim a Fratribus Pio IV adjuvante reaedificatus fuit circa annum 1560.
Conv. sive Eremitorium S. Luciae Vallis Rosiae in regione Senensi extabat jam an. 1251; nam eodem anno illius Prior Fr. Dominicus in saepius memorato Capitulo generali electus fuit Procurator generalis illius Congregationis. In illo eremitorio B. Augustinus Novellus circa an. 1278 morabatur, ibique servus Dei omnibus ignotus divina dispositione factus est cognitus, ut iisdem verbis ait Herrera tom. 2 pag. 357.
Conv. sive Eremitorium Rocceti, seu uti est apud Torellium, Roveti, pertinebat ad praefatam Congregationem Erem. Augustinensium Tusciae anno 1251; illius enim Prior Fr. Simon interfuit praefato Capitulo generali.
Conventus Servitanus in agro Securitano, sive Setabitano in Hispania fundatus fuit a S. Donato Africano Monacho circa annum 570 opibus, et sumptibus cujusdam nobilis et religiosae mulieris, quae Minicea nominabatur, uti patet ex S. Ildephonso Episcopo Toletano lib. de Viris illustribus cap. IV. Vide etiam Herreram tom. 2, pag. 406.
Conventus S. Martini de Sande in Lusitania ab aliquibus scriptoribus fundatus censetur circa an. 400. De illo ita scribit Rodericus de Cunha in hist. Bracharensi part. I, cap. 90, pag. 385. Aliqui credunt hoc monasterium esse antiquius, asserentes fuisse Eremitarum S. Augustini multis annis antequam in Lusitaniam venissent Religiosi Benedictini, et postea quam illud deseruissent Eremitae, ingressum S. Fructuosum circa an. 629, et Religiosis S. Benedicti replevisse...
Conv. sive Eremitorium S. Georgii de Spelunca in monte Pisano supra S. Mariae del Giudice pagum pertinebat ad Eremitas Augustinenses ante annum 1110, uti refert Barsotti in libro de Coronatione B. Virginis de Saxo, edit. Lucae an. 1693 pag. 126.
Conventus S. Joannis de Salsedas in dioecesi Lamecensi in Lusitania extructus dicitur an. 1125, in eoque Augustiniani Eremitae morati fuisse censentur usque dum ad Cisterciensium Ordinem transierit.
Conventus S. Salvatoris, et alter S. Claudi prope flumen Limam in Lusitania a quodam Bracharensi Archiepiscopo circa annum 700 pro Augustinianis Eremitis erecti fuisse dicuntur, et circa an. 982 a Saracenis eversi, atque postmodum reparati ad Cluniacenses transiisse.
Conventus S. Augustini Senarum in Tuscia extabat an. 1201; habetur enim apud Herreram tom. 2, pag. 409, transumptum exemplar authentici instrumenti, in quo nominantur P. Prior, et Fratres, qui eodem anno in praefato S. Augustini Senarum coenobio degebant.
Conventus S. Augustini Semellii (di Salemi in Sicilia) fundatus fuisse creditur anno 1250.
Conventus Seemanshausem in Bavaria inferiori prope Gam-Konem, Castrum olim Comitum de Leomberg erectus fuit pro Augustinianis Eremitis S. Guilelmi an. 1255 ab Henrico Decano Cathedralis Ratisponensis ex nobili familia Seeman, a qua Seemanshausensis coenobii nomen accepit.
Conventus Tudensis (di Tuy) in Hispania extabat jam, uti videtur, anno 620; in eoque Eremitae Augustinenses mansisse putantur usque ad annum 813. Transiit deinde ad Cluniacenses.
Conventus Turrium Veterum in Lusitania, fundatus creditur anno 1226 ex quadam donatione, quam eodem anno illius oppidi Communitas fecit Fr. Gaibitino Eremitano Ordinis S. Augustini, et omnibus ejusdem Ordinis Fratribus. In praefato de Torres Vedras coenobio in Archiepiscopatu Ulyssiponensi sito quievit in Domino, die 15 Octob. an. 1422, noster B. Gundisalvus de Lagos, cujus immemorabilis cultus confirmatus fuit a Pio VI die 23 Maji anno 1777. Festum ejus apud Ordinem agitur die 21 Octobris.
Conventus Tarvisii (in Marchia Tarvisina) tit. S. Margaritae extruitur anno 1233 a nostrate Fr. Gerardo de Camino ex nobilissima familia de Camino, quae olim Feltrio, Serraevalli, et aliis oppidis dominabatur. Coenobium vetus extabat extra portam S. Margaritae; ast ad commodiorem locum intra civitatem traslatum fuit anno 1265.
Conventus Tolentini in Piceno extabat jam anno 1250. In hoc coenobio vixit 30 circiter annos S. Nicolaus, qui ad coelos abiit an. 1305, vel juxta alios an. 1309, die 10 Sept. Sanctorum catalogo adscriptus fuit ab Eugenio IV die 6 Junii an. 1446. Recentior illius vita evulgata fuit anno 1878 per nostratem P. Mag. Nicolaum Mercuri.
Conventus Tiburis (di Tivoli prope Romam) tit. S. Leonardi extabat extra urbem anno 1241; sed postea intra translatus fuit. Huic coenobio circa an. 1422 unitum fuit antiquum hospitale S. Onuphrii, quod veteri conventui proximum ac pene contiguum erat.
Conventus Ulyssiponensis inchoatur anno 1192 ex donatione Sancii I Lusitaniae Regis tit. S. Saturnini in cujusdam montis supercilio; quo in loco Domina Susanna Joannis Quiveni uxor novam ecclesiam ad honorem Sanctorum Ordinis S. Augustini extruxit an. 1243, eamque nostratibus donavit. Appellabatur etiam eadem Ecclesia titulo S. Genesii a nomine montis, et Deiparae de Monte ob magnam populi venerationem, quae decursu temporis excitata fuit erga devotam quamdam ejusdem B. Mariae Virginis imaginem, quae illam ecclesiam decorabat. Anno autem 1272 nostrates se transtulerunt intra civitatem ad locum, qui dicebatur Almafala, ibique ex donatione cujusdam piae mulieris, quae Domna Susanna appellabatur; extruxerunt novum coenobium sub titulo S. P. Augustini, quod tamen circa annum 1362 appellari coepit nomine nostrae Dominae de Gratia eo quia circa illud tempus quidam piscatores ad illam ecclesiam transtulerunt quamdam prodigiosam Deiparae imaginem, ab ipsis in vigilia ejusdem B. Virginis ad coelos Assumptionis de sub mari suis retibus eductam, quae cum ob miraculorum frequentiam, et populi devotionem piissimum nostrae Dominae de Gratia nomen obtinuisset, eumdem titulum nedum praefato Ulyssiponensi S. Augustini coenobio, sed fere omnibus Augustiani Ordinis in Lusitano Regno extantibus aedibus communicavit.
Conventus S. Augustini Urbis Veteris (di Orvieto) in provincia Romana jam extabat tempore Adriani IV, qui obiit an. 1159; nam noster Coriolanus, in Chronico fol. 9, de eodem Adriano IV loquens ait: Ecclesiae S. Augustini de Urbeveteri dedit indulgentiam trium onnorum, et totidem quadragenas. Translatus fuit intra urbem ab Innocentio III anno 1216; ac demum an. 1254 nostrates ad commodiorem locum situm in vico Ulmi, dicto de S. Juvenali, ubi erat ecclesia S. Luciae, transmigrarunt, ibique Urbanus IV circa annum 1262 novum S. Augustini templum aedificavit, uti ex nostrate Panvinio refert Herrera tom. 2, pag. 512.
Conventus Vallis Petrae, tit. S. Mariae Magdalenae in diocesi Bononiensi in Romandiola a Benedictinis circa annum 1253 ad Augustinianam Brictinensium Congregationem, Innocentio IV aprobante, transivit.
Conventus Vallis S. Guilelmi in dioecesi Lingoniensi (di Langres) in Gallia extabat anno 1252; eodem enim anno Innocentius IV P. Priori, et Fratribus Eremitarum Vallis S. Guilelmi Ordinis S. Augustini Lingoniensis dioecesis quaedam privilegia indulsit, uti legitur apud Herreram tom. 2, pag. 514.
Conv. sive Eremitorium Vallis Bonae tit. SS. Georgii et Galgani in Carferoniana Lucanae dioecesis, extabat jam anno 1214 teste Barsotti in libro de Coronatione B. Mariae Virginis de Saxo, pag. 129. Illius Prior, qui an. 1251 jam saepius citato Capitulo generali Tusciae interfuit, fuisse videtur Fr. Guido de Stagio, qui postea totius Ordinis moderator evasit.
Conv. sive Eremitorium Vallis Bonae de Versilia tit. S. Mariae Mag. in Lucana dioecesi inter Camajorem et Petram Sanctam in Valle Castelli situm jam extabat an. 1247, uti scribit citatus Barsotti pag. 129. Illius Prior an. 1251 erat Fr. Bonus.
Conv. sive Eremitorium S. Mariae de Nazareth prope Venetias extabat jam anno 8oo. Hic locus postea vocatus fuit Lazzaretto vecchio. In eodem conventu vixit fr. Bonifacius Falerius, qui anno 1120 Venetiarum Episcopus electus fuit. Ibidem circa an. 1423 noster Gabriel de Garofolis cum quatuor nobilibus Venetis suis discipulis consilium iniit de Congregatione Canonicorum Regularium S. Spiritus instituenda. Et tunc praefatum coenobium amissimus.
Conv. sive Eremitorium S. Bartholomaei de Vurno, situm in montibus ejusdem oppidi, ab eremitorio S. Jacobi de Morillione, quod in iisdem montibus extabat, omnino diversum, apud praefatum Barsotti, pag. 131, nominatur ad annum 1231.