Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'ordine > Storiografi OSA > Crusenio > Index Additamentorum

INDEX ADDITAMENTORUM AD CRUSENII MONASTICON

Agostino e i suoi monaci dal manoscritto ms. II di Firenze che contiene una versione della Città di Dio in lingua italiana. Datato 1433, al foglio 315 è firmato da A. di Lorenzo

Agostino e i suoi frati

disegno a colori dal ms. II di Firenze che contiene

una versione della Città di Dio in lingua italiana.

Datato 1433, al foglio 315 è firmato da A. di Lorenzo

 

 

XX

MONASTERIA MONIALIUM ORD. EREM. S. P. AUGUSTINI, QUAE EXTABANT ANTE ANNUM 1256, QUO EJUSDEM ORDINIS UNIO PERACTA FUIT

 

 

 

 

Monasterium Atrebatense sub. tit. S. Mariae Magdalenae (di Arras) in suburbio S. Vincentii erigitur an. 1222. Illud nuncupari coepit coenobium Filiarum Dei. Idem monasterium circa an. 1448 tempore belli pene eversum D. Petronilla Cornelia Joannis Hourieri vidua reparavit.

Monasterium Bruxellense tit. S. Petri an. 1213 a Duce, et civibus erigitur pro Monialibus leprosorum curae addictis; quae an. 1220 S. P. Augustini Regulam amplexae sunt.

Monasterium S. Augustini Bononiae extabat anno 1204; quo tempore illae Moniales sua sanctimonia a senatu obtinuerunt ut a Bononiensibus S. P. Augustini festum ageretur.

Monasterium Corneliense sive de Monte Cornelii prope Leodium in Belgio extabat circa an. 1200; nam circa illud tempus B. Juliana de Cornelione in eodem monasterio Augustinianum habitum induit.

Monasterium S. Jacobi in oppido Paterni in dioecesi Anconitana extabat anno 1255; nam eodem anno Alexander IV quoddam privilegium confirmavit a suo praedecessore Innocentio III concessum Priorissae, et monasterio Sancti Jacobi de Paterno Anconitanensis dioecesis etc.

Monasterium Flacesheim in Germania fundatur an. 1166 ab Ottone Comite Ravenspurgensi pro Monialibus sub Regula S. P. Augustini degentibus.

Monasterium S. Elisahethae Fulginii in Umbria vulgo Monialium nigrarum nuncupatum (delle Nere) extructum fuit anno 1230 a quadam pia femina Teutonica, cui nomen erat Elisabetha, quae eodem anno ex sua Germania cum duabus sodalibus in Italiam venerat. Monasterio extructo, atque sacris virginibus tradito ipsa fundatrix post duos menses discessit relinquens eidem monasterio vulgare nomen della Tedesca. Illae moniales Regulam et Ordinem Eremit. S. Augustini paulo post ab Aegidio Fulginate Episcopo acceperunt.

Monasterium S. Viti Ferrariae extruitur an. 1234 sub Regula S. P. Augustini, et regimine Eremitanorum, qui in coenobio S. Andreae degebant. An. 1446 erat Apostolicae Saedi immediate subjectum.

Monasterium Hochelemi, in provincia Coloniensi fundatur a D. de Plesse an. 1242; in eoque ejus filia an 1276 ex hac vita migravit.

Monasterium Islae in Episcopatu Mindensi in Germania an. 1213 ex Eremitano S. Augustini Ordine ad Cisterciensem transivit.

Monasterium Mediolanense S. Bernardini circa an. 1187 extructum fuit pro Monialibus Augustinianis; ast circa an. 1430 ad Ordinem Franciscanum transiit.

Monasterium Montis Hilaris tit. S. Mariae Magd. in parochia S. Fausti de Cabanies prope Barchinonem an. 1256 recepit Regulam et Ordinem S. P. Aug.

Monasterium Nurembergense tit. S. Mariae Magd. in Bavaria an. 1229 erigitur sub Regula S. P. Aug. sed an. 1278 ad Ordinem Seraphicum transivit.

Monasterium Werdense uno milliari Hannovera distans extruitur an. 1106 pro rnonialibus Aug. a Comite de Rode translatis monialibus ex Comitatu Schawenberg monasterii Oberen Kivchensis.

Monasterium Venetum S. Mariae in Hierusalem, postea S. Mariae Virginum fundatur ab Alexandro III Summo Pontifice, et illius prima Abbatissa fuit Julia Imp. Friderici Barbarossae filia.

Monasterium Venetum S. Andreae erectum creditur circa an. 1180; nam Alexander III dum Venetiis degeret, antiquissimam argenteam Crucem illis Monialibus Aug. donasse dicitur.

Monasterium Venetum S. Luciae, olim SS. Annuntiatae an. 1192 erectum fuit. Illud incolebant Moniales Aug. 70.

Monasterium Veronense tit. S. Mariae Matris Domini aedificatur an. 1225; ibique Moniales Aug. manserunt usque ad an. 1517, quo intra urbem ad S. Sylvestri templum se receperunt.