Agostino e i suoi frati
disegno a colori dal ms. II di Firenze che contiene
una versione della Città di Dio in lingua italiana.
Datato 1433, al foglio 315 è firmato da A. di Lorenzo
CAPUT. XXI
De P. Tholomaeo Veneto, XIX Generali
Strigonii, quod est Hungariae oppidum, convenerant Patres Ordinis 14 Calendas Junii, ibidemque majori suffragantium numero, Generalatus defertur Tholomaeo Veneto, viro pio, zeloso ac docto, qui ut in Italiam rediit, statim corruptis moribus obicem injecit novamque faciem Ordini induxit in meditulio Italiae, aliquot Monasteria ac praecipue Ilicetanum minus corruptum seligens, ubi arcta disciplina custodiretur eaque uni praefecto, seu Vicario subjecit, a communi Provinciali eximendo; et hinc Congregatio Ilicetana. Hisce annis vita defunctus fuit Reverendissimus Petrus Apamiensis S. D. N. Sacrista, Episcopus Montis Falerii, et designatione Urbani VI assumptus fuit ex Ordine S. Augustini R. P. F. Amelius a Brenaco, creatus postea Archiepiscopus Tarentinus et Patriarcha Gradensis anno MCCCLXXXVII. Magno bono Regis Poloniae Casimiri illiusque Regni vixit apud illum P. Gregorius Ileassius, cui Deus dignatus fuit revelare fodinas ditiores illius climatis, in quarum indagine uti perspicax fuit, ita aliorum fidelis instructor abscondita detexit.
Italiam tunc ornabant scriptis suis doctisque concionibus Augustinus De Asculo, et Aldebrandinus Cavalcantes Florentinus, uti et Galliam Bertrandus Parayte Tolosanus, ac Germaniam Petrus de Spira, qui in Scripturis sacris eruditus, in Philosophia Magnificus, ingenio praestans et eloquio clarus dicebatur. Eoden anno accessit Regulae S. Augustini Congregatio Fesulana S. Hieronymi mendicantium, a B. Carolo comite montis Granelli una cum Redone conterraneo, ac Gualtero Marso instituta apud Fesulae urbis ruinas non procul a Florentia, postmodum ab Innocentio VII ac a Gregorio XII approbata, egregios in Italia fecit progressus fundatumque habebat Monasterium in monte Quirinali, quod a Paulo V translatum fuit ad pedem montis juxta Trivios fontes.
Anno MCCCLXXXVII tum per Gerardum magnum, tum per Joannem Busebrouc, nec non alios pios zelosos viros reparatus est Ordo Canonicorum Regularium in Germania inferiori, primo conventu erecto ac reformato in Windesheim, cujus legibus brevi temporis spatio plura alia Monasteria postea sese subjecerunt in unam societatem fraternam coeuntes; eamdem Congregationem Windesheimensem appellarunt, cui non ita post Conventus Brabantiae ac alia Congregatio Novesiensis accesserunt, tantumque inerementum sumpsit, ut in sola Germania inferiori ac tractu Rhenano CXX Monasteria virorum, ac XXX Virginum numerarit. Caeterum, sicut haec Congregatio multorum Monasteriorum accessu cito et vehementer fuit aucta, sic eadem brevioris temporis spatio Monasteriorum decessu plurimum decrevit, ita ut anno MDCXII cum Capitulo Generali nomine sedis Apostolicae Tongris interessem, vix viginti numerarim Priores, ex quibus etiam aliqui solum titulum gerebant, quamvis revera meritissimi.
Pauci tamen illi conventus relicti integram hodie servant disciplinam, eamque student plusquam unquam doctrina ornare, proximorumque saluti prodesse, cum hactenus soli choro attenti, sibi vixissent. In Eremitarum Ordine cum eelebrarentur Capitula Generalia Imolae anno MCCCLXXXVIII, ac Herbipoli anno MCCCXCI, prolongato officio Tholomaeo Veneto, sanctitate ac miraculis claruerunt B. Basilius Laudensis, a Laudensi populo acclamatus ac a sede Apostolica confirmatus Episcopus, B. Antonius de Ravenna, B. Joannes Tertius Senensis, D. Catharinae Senensi Socius, B. Sanctus de Cora, qui populum frequenter solo Dei verbo, corporaliter saturavit, ac tempestates innumeras arcuit, B. Petrus Senensis, B. Jacobus Nicolatius, et Bandinus Senenses, B. Simon de Tuderto, et B. Nicolaus de Tinis, magnus eleemosynarius, quique mortuum post diem integrum, quo orationi vacaverat, vitae restituit. Cum tanta sanctitatis fama Ordinis Eremitarum percrebesceret anno MCCCXCVI, Bartholomaeus Columna, Romanus, animum ac mentem aplicuit ut Canonicos Lateranenses S. Augustini reformaret, delegitque in hoc opus Conventum B. Mariae Frisonariae juxta Lucam, quam restaurationem postea, decedente Bartholomaeo, perfecit Leo Caratte, Mediolanensis, in eodem Monasterio, illaque fuit Lateranum invecta; unde haec Congregatio Frisonaria Lateranensis nomine fuit insignita, cujus restitutionis haec memoria mansit in Monasterio Frisonario: Salvatori Christo ac Sanctissimae matri Mariae Canonici Regulares ab Apostolis primum, Divique Augustini norma sub Apostolicis Regulis instituti, jam pridem in hoc Coenobio Deo dicati; hinc per Italiam sub titulo Lateranensi dilatati, hanc aedem vetustate labentem restituere anno MCCCCI. Haec Congregatio ab Eugenio IV fuit approbata eique multa Monasteria per Italiam fuere unita, hodieque, Lateranensi aede relicta, jussu Sixti IV Romae apud S. Mariam de Pace Monasterium construxit.
Hoc eodem anno B. Bonaventura Patavinus, Cardinalis, cum dudum antea et concionibus et scriptis, ac novissime conciliis urgentibus in Cardinalium coetu sese pro viribus opposuisset pro tuenda Ecclesiastica libertate Francisco Carrariensi Patavinae civitatis Principi, a quo passim eadem violabatur, sagitta ex occulto emissa per pontem S. Angeli occubuit, meritoque a Scriptoribus inter martyres Dei recensetur, talique nomine decentissimam sepulturam Romae in Ecclesia Ordinis obtinuit. Celebrabantur tunc etiam Comitia Generalia Ordinis Monachii, ubi rursus, Tholomaeo Veneto in Generalatu continuato, praeclarae Ordini leges fuere latae multumque disciplina fuit adaucta. Inceperat jam tunc in Regno Neapolitano Ordo Eremitarum S. Augustini ad antiquam observantiam reduci per F. Simonem Cremonensem ac F. Christianum Francum maximo Ordinis incremento; numerosissima enim ad eosdem accedebat juventus, cui efformandae sese totos praedicti Patres praebuere, ac in hunc finem delegere Conventum S. Joannis de Carbonaria in ipsa Neapolitana Urbe non ignobilem, unde Congregatio illa adhuc in hodiernum diem florens initium sumpsit, multaque Monasteria sibi univit, quae a Vicario Generali sub ipsius Generalis ductu reguntur. Florebat etiam hisce annis F. Joannes de Lana, Bononiensis, Religiosus mirae patientiae, humilitatis ac doctrinae, de quo praeclara habet Jordanus, qui eidem convixit. Huic etiam coetaneos in Anastasi reperi F. Onuphrium Ostecutum, Florentinae suae civitatis Episcopum, Facinum Astensem, concionatores, Philosophos ac Theologos eximios suisque scriptis recensitis notissimos.
Hoc eodem anno Scriptores Ordinis ponunt victoriam Francisci Gonzagae, filii Marchionis Mantuae contra Ligures ac Mediolanenses habitam, miraculo ac intercessione S. Augustini, qui etiam eidem Francisco decertanti apparuit veste Eremitica nigri coloris indutus, quod postea Franciscus attestatus fuit publica solemnitate in Ecclesia Ordinis Eremitarum instituta, Divo Augustino tanquam Patriae suae tutelari Protectori votis persolutis, eamdem victoriam ac S. Augustini apparitionem ipsemet Marchio publica imagine expressit, cum hac inscriptione:
Vos Patriae cives, quibus hic Pater expulit olim /
Bis Ligures, loetumque dedit bis habere triumphum, /
Dum sua curriculo bis Festa darentur eodem, /
Este boni memores et grata advertite dona, /
Et mecum huic laudes, mecum hos celebretis honores. /
Protector Patriae, spes et tutissima nostrae, Augustine, parens, doctor, Lux inclyta sacri /
Eloquii, innumeras Ocnoeas accipe laudes. /
Tendimus inde manus humiles, oculosque precantes /
Venturo adversis, ut quondam, protege Princeps.
Addit Paulus Bergomensis hoc Epitaphio in Ecclesia Eremitarum erecto, ibidemque triumpho celebrato commotos fuisse DD. Canonicos Regulares apud S. Bartholomaeum Mantuae commorantes, eo quod omissa eorundem Ecclesia, Marchio hanc solemnitatem in Ecclesia Eremitarum instituisset, illisque responsum fuisse a Marchione: His Patribus facio ea causa quoniam S. Augustini filii sunt; suo enim habitu bis mihi Augustinus, dum victoriam tribuit, apparuit, non vestro. Anno MCCCC Bonifacius IX Ordini Eremitarum deditissimus, iisdem indulgentiis ac privilegiis ornat sacellum S. Nicolai de Tollentino quibus S. Francisci Ecclesia Assisii fuerat decorata.
Insuper concedit facultatem Ordini instituendi mulieres cujuscumque gradus, quae habitum Ordinis deportent, gaudeantque omnibus gratiis, privilegiis ac immunitatibus Ordini concessis, ad instar Mantellatarum seu tertiarum sororum Ordinum S. S. Francisci et Dominici. Eodem anno Venetiis obiit Rever. P. Tholomaeus Generalis, postquam Ordini laudabiliter difficillimis temporibus praefuisset annis quindecim.