Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'ordine > Storiografi OSA > Crusenio > Monasticon

Nicola Crusenio: Monasticon

Agostino e i suoi monaci dal manoscritto ms. II di Firenze che contiene una versione della Città di Dio in lingua italiana. Datato 1433, al foglio 315 è firmato da A. di Lorenzo

Agostino e i suoi frati

disegno a colori dal ms. II di Firenze che contiene

una versione della Città di Dio in lingua italiana.

Datato 1433, al foglio 315 è firmato da A. di Lorenzo

 

 

CAPUT. XXIV

De P. Mag. Augustino Romano, XXII Generali

 

 

 

 

Anno MCCCCXIX Comitia Ordinis peracta sunt Astae in Insubria 12 Calendas Septembris, ubi Petro de Vena defuncto suffectus est Augustinus Romanus, qui statim ut ad Ordinis gubernaculum fuit evectus, Monasteria aliquot selegit, ubi exacta disciplina innovaretur, ac inter caetera Perusinum S. Mariae Novellae, eaque etiam uni Vicario commisit, qui cum juste proficeret, ac alia Monasteria huic instituto addicta sibi adscisceret, hanc Congregationem Perusinam nuncupavit, quae etiam hodie extat, et decem circiter obtinet Monasteria, de quibus infra in indice. Magnum tunc in Italia erat nomen PP. Antonii de Nomis, P. Richardi Pampolitani, Bartholomaei Urbevetani, Gratiani Florentini, Christophori Bononiensis, Lucae de Offida ac Boëtii de Tollentino, qui Theologiam in diversis Collegiis apud Eremitanos professi, lucubrationes varias emiserunt, ratione quarum Pamphilo sunt noti. Promoti sunt hisce annis ex eodem Ordine Eremitarum plures ad Episcopatus, P. Joannes Cassianus in Sardinia ad Sulcitanam Ecclesiam, Joannes Adami ad Sidoniensem in Russia, Petrus Robini ad Hipponensem et suffraganeatum Tolosanum, et Petrus Styrejus ad Episcopatum Petreensen. Plura etiam erigebantur Monasteria. Pacense in Hispania ad civitatem redigitur, Flumenliburnense in Carinthia, Rotenbergense in Bavaria ac facile decem Monasteria in Provincia Romana construebantur.

Anno MCCCCXXII maximum incrementum accessit Ordini S. Hieronymi in Hispaniis sub Regula S. Augustini a Lupo Olmedo Monacho Gualdalupensi, qui huic Ordini addidit integram, sed divisam postea Congregationem S. Isidori, sic dictam a Monasterio Hispalensi, quae Congregatio nostro saeculo rursus coaluit in Ordinem S. Hieronymi, cui addictissimus Rex Philipus II erexit felici cambio S. Laurentii Scurialacum, totius Orbis Coenobium celeberrimum, loco Monasterii S. Hieronymi juxta S. Quintinum regia mania dejecti.

Anno MCCCCXXV Comitia Ordinis habita sunt Bononiae, in quibus Augustino Romano Magistratus Ordinis prorogatur. Totum Ordinem, ac Religionem Catholicam hisce annis egregie tuebatur Joannes Zacharias, Eremita Augustinianus, Helvetius, qui coram Concilio Constantiensi Joannem Hus convicit, unde et Hussomastix communi agnomine dicebatur ob frequentes concertationes contra Hussitas institutas, in quibus semper triumphavit; talemque sese in his praebuit, ut a Pontifice Maximo Ecclesiastica Rosa quae non nisi Princibus mitti solet, donatus fuerit. Moritur Erfordiae Anno MCCCCXXVIII plenus dierum. Sequenti anno in flore aetatis suae abreptus fuit Paulus Venetus, publicus Patavinae Academiae Professor, qui dum Senensi studio praeesset, immanem haereticum Franciscum re et nomine Porcarium publice convicit, Italiamque ab hac peste liberavit. Tumulatus jacet Patavii in sacrario cum tali Epitaphio: Hic jacet Sac. Theologiae Doctor Clariss. et Theologorum Monarcha M. F. Paulus de Venetiis Ordin. Eremit. S. Augustini, etc. Obiit MCCCCXXIX.

Hoc eodem anno, Martinus V concessit Ordini nostro corpus B. Monicae per breve expeditum Romae ad instantiam Petri, Electensis Episcopi, qui Ordinis Eremitarum S. Augustini fuerat Religiosus ac tunc Sacrista ac Confesarius Martini V, fuitque solemnissima traslatio habita in Dominica Palmarum, quam placuit Altisimo multis miraculis cohonestare.

Anno MCCCCXXX convocantur Patres Ordinis Montempessulum Galliae oppidum, ubi rursus persistente in officio Rev. P. Augustino Romano, de nova Ordinis reformatione praecipue in Lombardiae partibus actum fuit, offerente sese ad ejusdem Reformationis promotionem P. Joanne Rocho, qui una cum Joanne Novariensi, Gregorio Cremonensi, gravissimis Theologis, excusso socordiae ac propii commodi pulvere, zelo pieni non solum antiquas aedes restaurarunt, sed plures novas erexerunt, ac sub Rev. Patris Generalis obedientia, tantum Vicarium Generalem impetrarunt, qui Conventibus de observantia, seu Congregationi suae, quam Lombardiae nuncuparunt, praeesset. Ita post alios mandat Paulus II Brevi suo expedito Anno MCCCCLXIX, his verbis: Tenore praesentium statuimus ac ordinamus quod dictus Vicarius ac fratres dictae Congregationis nuncupatae Lombardiae praesentes et futuri immediate sub prioris Generalis potestate sint, ut hactenus fuerunt, nec quovis modo Fratres Conventuales, vel eorum Provinciales, seu alii Praelati dicti Ordinis praeter dictum Generalem superioritatem aliquam super eosdem habeant, etc.

Habet haec Congregatio adhuc hodie in Italia LXXXIV Monasteria structura ac proventibus magnifica, ac prae caeteris Cremense sumptibus Thomae Vicomercati Cremensis, ac diligentia FF. Joannis Rochi, et Bartholomaei Cazuli extructum, cui non cedit Romanum S. Mariae de Populo, Ferrariense S. Andreae, Cremonense ac Mantuanum S. Agnetis; pleraque tamen ex his antiquiora sunt, et sub specie reformationis a corpore Ordinis mutuata. Florebant in Anglia fertili ingeniorum solo, his annis P. joannes Lovue, et Joannes Brome, Lelando notissimi, qui eosdem vehementer commendat ac maxime Joannem Lovue, consiliarium Henrici VIII Anglorum Regis, a quo postea Fani Asaphi ac deinde Episcopus Roffensis fuit designatus extititque Ecclesiae suae fidelis Pastor multis annis contra haereticorum insanias.

Anno MCCCCXXXI, Augustino Romano Priore Generali ad Episcopatum Nazianzenum, deinde Caesenensem assumpto, Vicarius Ordinis sufficitur M. Gerardus de Arimino, qui triennio integro Vicarium egit, rebus enim Ecclesiae turbatis Capitulum indici non poterat. Biennio post Illustrissimi Principis ac Episcopi Laeodiensis Suffraganeum egit D. Theodoricus Episcopus Rossensis ex Ordine Augustiano assumptus, qui apud Crucigeros sibi sepulturam delegit. In Bavaria etiam Anno MCCCCXXXII, R. P. Petrus de Gamundia insignis concionator Ducum Bavariae, consecratur Episcopus Metrocomitanus, et eligitur suffraganeus Frisingensis, mortuus postea Monachii.