Agostino e i suoi frati
disegno a colori dal ms. II di Firenze che contiene
una versione della Città di Dio in lingua italiana.
Datato 1433, al foglio 315 è firmato da A. di Lorenzo
XXV
CONGREGATIONES EREMITARUM QUAE SUB ALEXANDRO IV AN. 1256 MAGNAM AUGUSTINIANI ORDINIS UNIONEM CONFLARUNT
Bulla Apostolica, cujus vigore laudatus Summus Pontifex confirmavit unionem generalem diversarum Eremitarum Congregationum Ordini S. Augustini peractam in capitulo generali Sub Preside Card. Richardo Annibaldeschi de Molaria, celebrato in coenobio S. Mariae de Populo Urbis, emanata fuit Laterani die 9 Aprilis praedicti anni 1256. Notanda potissimum sunt ejusdem Bullae verba sequentia: Propterea dudum a Nobis mandatum Apostolicum emanavit ut de singulis domibus vestris, quarum quaedam S. Guilelmi quaedam S. Augustini Ordinum; nonnullae autem Fratris Joannis Boni, aliquae vero de Fabali, aliae vero de Brictinis censebantur, et apud homines ambiguis interdum nuncupationibus vacillabant, duo Fratres cum pleno mandato ad nostram mitterentur praesentiam, quod nostra circa vos ordinaret dispositio, recepturi. Cumque Fratres hujusmodi ad Sedem Apostolicam accessissent, coram dilecto filio nostro Richardo Sancti Angeli Diacono Cardinali, quem negotio unionis vestrae deputavimus, sufflcientia ad id exhibuere mandata, et in generali eapitulo vestro in Urbe celebriter congregato, nomine omnium, a quibus fuerant destinati, et de communi Capituli ejusdem assensu, vos et domos vestras in unam Ordinis observantiam, et vivendi formulam uniformiter redigi, unumque ex eis ovile fieri, Generalis Prioris praesidentia gubernandum unanimes consenserunt.... Porro idem Cardinalis nostri auctoritate mandati vivo ad eum sermone directi, necnon et concordi eorumdem Fratrum, ac praedicti Capituli consensione suffultus, universas domos, et Congregationes vestras in unam Ordinis Eremitarum S. Augustini professionem, et regularem observantiam perpetuo counivit sub Generalis cura Prioris canonice constituendi pro tempore.... Nos igitur praefati Cardinalis processum convenientem cum voluntatis nostrae proposito approbantes, praemissa omnia grata habemus, et rata; ipsaque auctoritate Apostolica confirmamus, et praesentis scripti patrocinio communimus, insuper autem personas, et domos vestras sub Beatorum Petri et Pauli protectione suscipientes nostra praesentium auctoritate statuimus ut vos filii Priores et Fratres in professione praedicti Ordinis in praefato generali Capitulo ordinata, quo quidem Ordine vos perpetuo censeri volumus, vobiscum super universarum professionum aut observationum debito, quas antea feceratis in praedictis vel aliis Ordinibus, dispensantes, sub devota Generalis Prioris, quem nunc vobis divina ordinatio praetulit, ejusque successorum obedientia, perpetuo virtutum Domino servientes, nigris dumtaxat, (extra claustra) et nullis aliis alterius coloris cucullis, ut uniformis amictus normam ejusdem in vobis professionis ostendat, utamini de caetero universi... Praefactae autem Eremitarum diversorum nominum Congregationes, quae in memorato generali Capitulo in coenobio S. Mariae de Populo Romae habito Eremitarum S. P. Augustini Ordini se aggregarunt sequentes sunt:
1) Congregatio Eremitarum Vallis Hirsutae (in Marchia Anconitana) per Italiam propagata.
2) Cong. Eremitarum de Poenitentia Jesu Christi (alias de Sacco) quae tamen non simul eodem tempore, sed sensim usque ad annum 1320 Augustiniano Ordini unita fuit.
3) Cong. Eremitarum S. Augustini de Turri Palmarum dioecesis Firmanae in Piceno.
4) Cong. Eremitarum B. Joannis Boni de Mantua, instituta anno 1204 in Ecciesia B. Mariae Virginis Budrioli prope Caesenam in Romandiola; in eadem provincia praesertim atque in Insubria propagata, quae S. P. Augustini Regulam receperat sub Innocentio IV anno 1252, quando nimirum sub Lanfranco Septala tunc primum electo Priore Generali facta fuit unio Fratrum Janbonitarum Insubriae, et Romandiolae, per utriusque spontaneam cessionem Priorum Generalium Fr. Ugonis Mantuani et Fr. Marci Caesenatis, schismate de medio sublato.
5) Cong. Eremitarum de Monte Follio, alias de Monte Folliano Ordinis Cisterciensis, quae potissimum diffusa erat per Apuliam et Calabriam.
6) Cong. Eremitarum Brictinensium, sive S. Blasii de Brictinis, alias de Brictino prope Fanum in Piceno, quae S. P. Augustini Regulam admisit sub Gregorio IX an. 1228.
7) Cong. Eremitarum S. Benedicti de Monte Fabali prope Pisaurum in Piceno, quae S. Benedicti Regulam sequebatur.
8) Cong. Eremitarum S. Mariae de Lupo Cavo, alias Sylva Livallia, in Monte Pisano in dioecesi Lucana.
9) Cong. Eremitarum S. Mariae de Murceto Ordinis S. Benedicti in Pisana dioecesi.
10) Cong. Eremitarum S. Jacobi de Monilio in dioecesi Lucensi.
11) Cong. Erernitarum SS. Trinitatis de Centumcellis (di Civitavecchia) quae omnes Eremitarum Congregationes in Tuscia tunc degentes S. P. Augustini Regulam obtinuerunt ab Innocentio IV anno 1244, cum Eremitae de Sylva Lacus, et de Monte Speculo Senensis dioecesis eamdem Regulam recepissent sub Gregorio IX an. 1231.
12) Cong. Eremitarum S. Guillelmi, quae (saltem in Tuscia) S. P. Augustini Regulam, et Ordinem an. 1244 recepit jubente Innocentio IV, atque nolente eos sine pastore sicut oves errantes post gregum vestigia evagan. Caput hujus Congregationis erat coenobium Stabuli Rhodis, alias Malae-Vallis ab ipso S. Guillelmo in territorio Senensi fundatum in dioecesi Grossetana. Pertinebat ad Augustinianam Senarum provinciam adhuc anno 1780. Non omnes autem, et singulae Guillelmitarum, domus Augustinianae unioni adhaeserunt; nam ex iis non paucae, obtenta Apostolica facultate, in pristino Guillelmitarum Ordine permanserunt.
13) Cong. Pauperum Catholicorum (non Pauperum Lugdunensium) quae multos habebat conventus in Insubria, quorum caput erat coenobium S. Agustini parum distans ab illo S. Marci, et situm inter portam Orientalem et Pusterulam. Peracta fuit hujus Congregationis unio die I Augusti an. 1256 in manibus nostratis Procuratoris geralis Fr. Jacobi de Cremona per Fr. Nicolaum Provincialem, nomine omnium Fratrum Ordinis Pauperum Catholicorum, praesentibus Fratribus omnibus ejusdem Ordinis tunc Mediolani commorantibus, nimirum praefato Nicolao, Ambrosio Giapa, Zanino, Alberto de Curcis, Bellotta, Pedreto Portae Romanae, Alberto de Cremona, Albertino item de Cremona, Gaspare, et Zanebellano. Actum fuit huiusmodi instrumentum in oratorio praedictorum Fratrum sito in Porta Orientali extra supra murum fossati Communis Mediolani.
14) Non omittendus Ordo proprie dictus Eremitarum S. Augustini, cui tamquam stipiti, sive arbori praecipuae atque annosae, veluti quidam recentes rami caeterae Congregationes insertae sunt. Hic Ordo sub eodem titulo Eremitarum S. Augustini nominatus fuit in Concilio Lateranensi IV celebrato an. 1215 sub Innocentio III.