Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'ordine > Storiografi OSA > Crusenio > Monasticon

Nicola Crusenio: Monasticon

Agostino e i suoi monaci dal manoscritto ms. II di Firenze che contiene una versione della Città di Dio in lingua italiana. Datato 1433, al foglio 315 è firmato da A. di Lorenzo

Agostino e i suoi frati

disegno a colori dal ms. II di Firenze che contiene

una versione della Città di Dio in lingua italiana.

Datato 1433, al foglio 315 è firmato da A. di Lorenzo

 

 

CAPUT. XXVI

De Juliano Salensi, XXIV Generali

 

 

 

 

Acri judicio et laboribus insignis in comitiis Senensibus electus fuit in Ordinis Generalem Julianus Siculus, sub quo non parvi tumultus fuerunt excitati per Patres Congregationis Lombardiae dum totaliter sese ab obedientia Generalis molirentur eximere, cui contatui hic Generalis viriliter restitit, hocque impetravit ut indicerentur Congregationis comitia, in quibus, mandante Pontifice, nihil fuit actum, nihil ventilatum aut conclusum, nisi illo Praeside, volente et consentiente. Illius etiam diligentia, et bonis Patrum praeviis meritis, Eugenius IV contulit Episcopatum Caesenatensem P. Bernardo de Marcellinis, Florentino, et P. Guillelmo Vercellensi Episcopatum Nicomedianum. Florebant hoc anno Florentiae sanctitate ac doctrina conspicui Patres quamplures; imprimis P. Ambrosius Florentinus, ab insigni pietate Homo Dei nuncupatus, P. Ambrosius Florentinus Philosophus insignis, quem titulum sibi promeruit professione Philosophica XXV annorum Bononiae, et P. Franciscus Mellinus, etiam Florentinus, cujus opera magnificum illud templum S. Spiritus ibidem aedificari coeptum fuit. P. Augustinus Casulanus extruxit Monasterium S. Monicae in Cremensi civitate trium Virginum sumptibus, eique ita laudabiliter praefuit, ut paucorum annorum spatio centum Virgines Deo dicatas ibidem habuerit magno sanctitatis exemplo.

Decessit etiam anno sequenti ex hac vita P. Gregorius Cremonensis Mediolani in Monast. S. Mariae Incoronatae, cui loco diu praefuerat tanta sanctitatis opinione, miraculis illam comprobantibus, ut ab Usuardo et Molano in Martyrologio fuerit adscriptus. Simili virtute fertur vixisse Joannes Novariensis, qui innumeros adolescentes Christi servitio deditos religiose instruxit. Vigilantia et indefesso studio hujus Generalis inductus fuit Eugenius Papa IV ut B. Nicolaum Tollentinum in Sanctorum catalogum referret, maxime ob insignem operam P. Juliani aliorumque Patrum Ordinis S. Augustini in Concilio Fiorentino pro reconciliatione et unione Graecorum ad Ecclesiam Romanam praestitam. Voverat enim Pontifex se hanc solemnitatem B. Nicolao exhibiturum, si succederet illa unio Graecorum et Latinorum, qua etiam succedente eliminatos errores meritis S. Nicolai adscripsit, prout constat ex oratione illi ab eodem Pontifice composita.

Dum solemnia hujus canonizationis in Ecclesia S. Augustini feria II Pentecostes peragerentur, et enarrarentur pro concione miracula hujus sancti, post Apostolorum memoriam nulli in miraculorum patratione secundi, universus coetus Cardinalium obstupuit, communique prece ac votis eidem directis supplicatum fuit ut Deus per hujus gloriosi sancti merita dignaretur Ecclesiam suam, quae jam in unionem convenerat, etiam in posterum in eadem unione servare, et maxime a schismate, quo jam aliquot centenis annis laboraverat, et adhuc laborabat, Concilio Basileensi in schismate persistente, liberare; quo ne frustrarentur Cardinales spoponderunt primum Pontificem eligendum nomen hujus Beati Nicolai assumpturum.

Anno itaque sequenti, mortuo Eugenio IV, memores sui promissi Cardinales, majori numero Thomam Sarzanum elegerunt in Romanum Pontificem, qui Nicolai V nomen cum plena fide assumens, paulo post pacificus victor evasit, Felice IV Anti-Papa renunciante ac integro Concilio Basileensi schismatico, a quo electus fuerat Amadaeus de Sabaudia, sese submittente Nicolao V vero Pontifici. Praeterire non possum dum Regulae honores recenseo, quin et hunc Amadaeum recenseam; is enim ex Ducibus Sabaudiae oriundus Eremiticam vitam sub Regula S. Augustini duxit in conventu S. Mauritii, quod militum erat in eremo Ripaliae commorantium et orationibus pugnantium, ibique non sine sanctitatis opinione dudum vixit, et ita vixit ut a Concilio Basileensi electus in Romanum Pontificem fuerit absens, et in eo ipso loco suae professionis coronatus, Eremitico habitu, cappa et caputio exutus, more aliorum Pontificum vestitus, et Felicis IV nomine insignitus, ac pro Pontifice ab omnibus Concilio Basileensi addictis agnitus, donec ipsemet cognito errore, non sui culpa commisso, dignitati ac officio renunciavit sua sponte, asseclas omnes et injustae electioni adhaerentes ad veram poenitentiam ac obedientiam perducendo, quam ut tanto facilius impetraret, ipsemet Amadaeus ad Eremum suam rediit, ibique semotis curis omnibus, ut ante Angelicam vitam iniit et Deo vacavit, obiitque clarus miraculis, ut refert Philipp. Bergom. MCCCCXLVII.

Nec hanc solam pacem Ecclesia debet meritis S. Nicolai de Tollentino, sed ut refert Bernardus Navarrus et Marquez, ejusdem B. Nicolai meritis adscribitur, quod jam ducentis annis post illius Canonizationem, nulla habuerit sedes Romana schismata. Hoc etiam beneficio S. Nicolai commotus Nicolaus V, Ordinem S. Augustini mirabili amore est prosequutus, eique multa privilegia contulit. Sacras Reliquias S. Clarae de Monte Falco personaliter invisit, eique hanc orationem composuit: Deus qui B. Claram Virginem tuam clarificasti, et in ipsius corpore Passionis tuae et Trinitatis mysteria renovasti; praesta quaesumus, ejus precibus et imitatione sic nos tuae passionis amaritudinem recordari ut Trinitatis beatitudine perfrui mereamur, etc. Et antequam a B. Nicolao avellar, libet meminisci insignis beneficii quod meritis B. Nicolai videtur Ordini S. Augustini per totum fere terrarum orbem familiare, benedictionis scilicet panis in honorem ejusdem sancti: cujus tanta est vis, ut gravissimis ac desperatis morbis medeatur, naufragia ac tempestates sedet, ignem violentum arceat, daemones pellat et a praestigiis praeservet illo utentes. Ex multis provinciis unam possim in testem adducere Hispaniam, cujus urbes aliquot misere afflictae contagioso morbo insolentissimo, usu hujus panis liberatae fuerunt. In Germania non ita pridem vehementissimus ignis locum invaserat, Ecclesiae ac Monasterio non ignobili vicinum, vixque remedium apparebat parietem proximum servandi, at injecto pane, uti immenso imbre ignis sese remisit; quae duo sufficiant, ut mille alia hinc deducantur.

Eodem anno MCCCCXLVII comitia Ordinis habita fuere Biturici in Gallia et triennio post Ferrariae, in quibus semper confirmatus fuit P. Julianus Salensis ob praeclaram ejus industriam, agendi dexteritatem ac Ordinis zelum, quo accensus non semel Episcopatibus ac majoribus dignitatibus renunciavit.

Anno MCCCCXLVIII restauratur Ecclesia Monachiensis, in qua anno sequenti consecrantur VIII altaria. Anno MCCCCLIV maximo Italiae bono floruit Simon Camertinus, de quo sic scribit Ignatius: Decertarant longo difficilique bello Veneti et Franciscus Sfortia Mediolanensis Dux, quos ad ineundam pacem neque Pontificis auctoritas, neque Regum, Principumque Italiae preces flectere unquam potuere, cum Simonetus Camerinas ex Eremitica familia Sfortiae Duci familiaris negotium hoc suscepit. Erat autem hic propter vitae sanctitatem in summo cultu, et veneratione. Venetiis igitur solvens Mediolanumque profectus, tentato prius Sfortiae Ducis animo, cui ille negare nihil est ausus, statim Venetias redit. Principe igitur et Patribus ipsis facile persuasis, pax inter eos inita est. etc. Hoc patre Authore extructum fuit Venetiis in stagnis Murianis Coenobium S. Christophori, quod in praemium hujus reconciliationis factae Ordini cessit, fuitque Ecclesia ob pacis initae memoriam, Perpetuae Paci dedicata.

Eodem modo Veneti huic Patri aedificavere templum S. Mariae Campi-Sancti, non procul a Patavio. Hoc anno etiam Patres Ordinis Eremitarum Romae cogitaverunt de nova structura Ecclesiae S. Augustini, cui cum jam manum apposuissent, ut tanto ardentiorem plebem redderent, corpus B. Matris Monicae ex Ecclesia S. Tryphonis ad eamdem Ecclesiam authoritate Calixti III fuit translatum magnificaque tumba ornatum. Per eumdem Calixtum X Kalendas Aprilis terminata fuit controversia, quam Parochi et Episcopi Religiosis mendicantibus intentarant, asserentes his Religiosis eonfessos secundo Parochis debere confiteri, ut legitime absolverentur, quae doctrina haereseos damnata fuit. Calixtus etiam usus fuit opera decem Patrum Augustinianorum qui bellum contra Turcas depraedicarent.

Anno MCCCCLVIII B. Helena de Utino, Ordinis S. Augustini professa, miraculorum frequentia illustris ad Christum migrat IV nonas Aprilis, cui dum concives excitarent monumentum, illius experti fuere beneficium. Sequenti anno, moritur Rever. P. Julianus Generalis postquam sedulo XV annis Ordini praefuisset, eumque secundo visitasset maximo cum fructu; quo defuncto celebrata fuere comitia Tolentini, in quibus sufficitur P. Mag. Alexander Oliva.