Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'ordine > Storiografi OSA > Crusenio > Monasticon

Nicola Crusenio: Monasticon

Agostino e i suoi monaci dal manoscritto ms. II di Firenze che contiene una versione della Città di Dio in lingua italiana. Datato 1433, al foglio 315 è firmato da A. di Lorenzo

Agostino e i suoi frati

disegno a colori dal ms. II di Firenze che contiene

una versione della Città di Dio in lingua italiana.

Datato 1433, al foglio 315 è firmato da A. di Lorenzo

 

 

CAPUT. XXIX

De P. Jacobo Aquilano, XXVII Generali

 

 

 

 

Patre Guillelmo Generali ad majora assumpto, convocatis etiam Patribus Ordinis Bononiam eodem Anno, substituitur in officio Jacobus Aquilanus, vir aetate ac meritis gravissimus, octogesimum quartum facile agens annum, vegetis tamen adhuc viribus, quas in regimine Ordinis non poenitendo fructu exposuit. Illius enim tempestate initium sumpsit Congregatio Genuensis S. Mariae de consolatione, per Venerab. Patrem Joannem Baptistam Pogium, qui paucorum annorum spatio sub Regula S. Augustini et sub Reverendissimi Generalis regimine, plura Monasteria impetravit, aliaque de novo extruxit, in quibus rigidam disciplinam instituit, quam nondum totaliter interiisse vidi Parmae et alibi, ubi haec Congregatio sua loca obtinuit, quamvis integram non esse doleam. A soleis ligneis jam pridem abstinuerunt hi Patres uti et ab aliis magis conducentibus. Celebratur his annis, rarus ille Martinus de Corduba, qui inter primos Tolosanae, ac postea Salamanticensis Universitatis Professores, summa auditorum frequentia, merito numeratur. Oblatum Episcopatum Pacensem, aliasque dignitates repudiavit.

In concionibus adeo fuit felix, ut innumeras utriusque sexus personas ad rigidissimae poenitentiae institutum perduxerit; in scriptis adeo foecundus, et profundus, ut magis Spiritui sancto, quam illius ingenio tribuerentur, quae edebat. Vallisoleti tandem omnium luctu obiit. Eodem docendi ac dicendi genere enituit Erfordiae apud Germanos Joannes Dorsten, quem Trithemius extollit ejusque scriptas conciones.

In Tuscia P. Dionysius Collensis, et apud Genuenses Adamus Montaltus similem laudem promeriti fuere multorum annorum obsequio in munere Ecclesiastae. Florebat sanctitate ac miraculis clara hoc anno Virguncula in Latio apud locum de Genazzano, re et nomine Sancta, quae in dies divinarum rerum contemplatione abrepta, Deoque conjuncta, corpus quodammodo exanime ad horas aliquot relinquebat, animumque simul cum corpore coelestium rerum attentissima meditatione, excluso cibo et potu ad multos dies pascebat. Perficiebatur etiam tunc Ecclesia et Monasterium Ordinis Eremitarum S. Augustini in eodem loco de Genestano opera et impensis pauperculae cujusdam mulieris Petrucciae, quae ostiatim stipem colligebat, ut operi huic necessaria praeberet, divina revelatione admonita D. Virginem et S. Augustinum non defuturum, prout nec defuere. Ecclesia enim incepta, et primo muro erecto, miraculose apparuit gloriosissimae Virginis imago pulcherrima, nulla hominis manu adhibita, ad quam cum fideles acurrerent maximum sensere subsidium. Unde brevi tantus fuit ibidem confluxus, ac tanta confluentium liberalitas, ut Monasterii et Ecclesiae exstructioni ab unde sufficeret.

Hoc miraculo commoti Sixtus IV et Cardinalis Guillelmus D'Estoutevilla Gallus, certatim Ordini Eremit. S. Augustini addicti, duas in Urbe Romana Ecclesias eidem Ordini erigendas deliberant, eisque liberalem manum apponunt, unam gloriosae Virgini Mariae de Populo, quam suis expensis Sixtus Pontifex, et alteram D. Augustino, quam Cardinalis affabre longe majoribus sumptibus erexit ad invidiam et aemulationem sanctam. Idem Sixtus Ecclesiam S. Mariae de populo maximis privilegiis et indulgentiis decoravit, Patribusque Augustinianis in Vigiliis et Festivitatibus D. Virginis, ac in quadragesima usque ad octavam Paschae plenariam facultatem absolvendi omnes concessit, prout eadem consecca fuit Poenitentiariis in Ecclesia S. Petri. Confirmavit etiam Pontifex omnia privilegia Ordini Eremitarum S. Augustini a praedecessoribus suis concessa, eaque in celebri illa Bulla, quae mare magnum appellatur, repetiit.

Anno MCCCCLXXVI vita et officio defungitur P. Jacobus de Aquila, eique substituitur M. Ambrosius Coranus, ut Vicarium agat; conscribens itaque Patres Romam, in Kalendas Junii anni subsequentis, destinatur Praesidens futurus Cardinalis D'Estoutevilla.