Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'ordine > Storiografi OSA > Crusenio > Index Additamentorum

INDEX ADDITAMENTORUM AD CRUSENII MONASTICON

Agostino e i suoi monaci dal manoscritto ms. II di Firenze che contiene una versione della Città di Dio in lingua italiana. Datato 1433, al foglio 315 è firmato da A. di Lorenzo

Agostino e i suoi frati

disegno a colori dal ms. II di Firenze che contiene

una versione della Città di Dio in lingua italiana.

Datato 1433, al foglio 315 è firmato da A. di Lorenzo

 

 

XXXI

DE CLARIS MULIERIBUS, QUAE EREMITANUM ORDINEM ILLUSTRARUNT A TEMPORE UNIONIS USQUE AD AN. 1300

 

 

 

 

B. Christina Bizzola de Montefalco discipula fuit nostratis S. Clarae a Cruce, a qua Christinae nomen accepit, eo quia illius puellae ad suum monasterium ingressum eadem S. Clara divinitus praenovit dum in die Parasceves Christi dolores meditabatur, quasi illam dolorum Christi filiam appellare voluerint. Ab Herrera ponitur ad an. 1300. Beatae titulo nobilitatur a Torellio, aliisque nostratibus.

B. Joanna Damiani de Montefalco, S. Clarae germana soror, cum Reclusorium Damiani prope carceres S. Leonardi a fundamentis erexisset ut ibidem cum aliis sacris virginibus ferventius orationibus, pietatisque operibus vacaret, ad illud quoque sororem Claram admisit. Deinde novo monasterio ad ipsius Dei nutum titulo S. Crucis, et S. Catharinae de Botaccio, intra memoratum oppidum erecto, de licentia DD. Gerardi Spoletani Episcopi, data sub die 10 Junii an. 1290, ipsa simul cum Clara, aliisque puellabus Regulam, et Ordinem Eremitarum S. P. Augustini profiteri coepit, eodem monasterio regimini, et jurisdictioni P. Prioris Generalis praefati Augustiniani Ordinis commisso. Obiit cum sanctitatis fama dum esset Abbatissa an. 1295. Illam scriptores, ac praesertim noster B. Alphonsus de Orozco Beatae titulo honorarunt. In monasterii regimine successit illi soror ejus S. Clara. Vide B. Alphonsum in Chronico fol. 45, et Herreram tom. I, pag. 369.

Ven. Soror Juliana de Fulgineo, quaae in antiquis manuscriptis sancta appellatur, fundatrix extitit monasterii S. Julianae ejusdem civitatis circa an. 1290. Ibidem mortalis vitae cursum explevit anno nostratibus scriptoribus ignoto. Vide Herreram tom. I, pag. 369.

B. Juliana Corneliensis nata est Retimnae prope Leodium anno 1193; post quinquennium in domum Montis Cornelii adducta est, ubi inter moniales pie educata, postea monasticum induit habitum sub Regula S. P. Augustini. Circa an. 1208, aetatis suae jam 16 annorum, primum in luna aspexit signum, et biennio postea transacto, divinitus agnovit festum SS. Christi Corporis in tota Ecclesia firmiter esse stabiliendum. Cum tamen viginti per annos recusasset divinum de novo illo festo decretum propalare, accidit Abbatissam eligi coenobii sui post obitum B. Sapientiae, et tunc coepit tale arcanum aperire, et consulere circa illud sapientes, inter quos unus fuit Gujardus Episcopus Cameracensis. Anno 1240 ob dirutam habitationem secessit in urbem ad B. Evam reclusam, et inde ad aedes Canonici S. Martini Joannis de Lausinia; sed post triennum restituta est per sententiam et auctoritatem Episcopi Robert. Mox B. Juliana, relicto Monte Corneliano ob intestina, et Leodiensium, et Montis Cornelii dissidia, discessit ad monasterium Cisterciensium sanctimonialium, et inde ad Vallem B. Mariaae prope Hajum; verum et his locis discedere coacta abiit Namurcum ubi degit, et primum apud Reghinas, deinde in domum Archidiaconi Leodiensis, unde in Abbatiam Salsiniensum sanctimonialium, etiam Cisterciensium, migravit. Demum circa annum 1256 coacta e Salsinia excedere, migravit Fossas, ubi post vitam in omnium virtutum genere exactam, nultis clara prodigiis obdormivit in Domino an. 1258, aetatis 66, die 5 Aprilis. Hucusque noster Josephus ab Assumptione in Martyrologio Ordinis ad diem 5 Aprilis, nempe tom. I, pag. 266. De nostrate B. Juliana haec habentur in Erem. Aug. parte 2, pag. 250: "An. 1257 (vel 1258) die 5 Aprilis in coenobio Villariensi Ord. Cisterciensis in Brabantia obdormivit in Domino B. Juliana de Cornelione Ord. Erem. S. P. Augustini sancta nuncupata, quae divinis revelationibus illustrata festum SS. Corporis Christi institui curavit, et post rnultos labores, diuturnum exilium, et gravissimas aerumnas, meritis, miraculis, spiritu prophetico, et supernis consolationibus decorata migravit ad Sponsum. Illius sacrum officium Patribus Cisterciensibus, qui utuntur Breviario monastico Benedictino concessum fuit die I Julii an. 1702; verum ad Episcoporum Belgii preces aliud novum Officium ad B. Julianae honorem a Pio Papa IX an. 1869 approbatum fuit, et ad nostrum Eremitanum S. P. Augustini Ordinem die I Septembnis an. 1870 extensum, atque diei 7 Aprilis assignatum". Quoad autem institutionem festi SS. Corporis Christi juvat hic referre ipsissima verba, quae habentur in egregiae hispanicae ephemeridis Revista Agustiniana, vol I, pag. 285: An. 1210 (B. Juliana) divinitus intellexit festum SS. Corporis Christi in Ecclesia esse instituendum, quod arcanum sibi a Deo revelatum an. 1230 jam Corneliensis domus Priorissa evulgare coepit. Hinc factum est ut an. 1246 Robertus Leodiensis Episcopus in dioecesana synodo SS. Corporis Christi festum celebrandum esse decreverit. Quamobrem Canonici S. Martini ejusdem civitatis anno insequenti 1247 feria V post Dominicam SS. Tritatis omnium primi idem festum solemni pompa celebrarunt; quod postea Urbanus IV, qui B. Julianam noverat cum esset Leodiensis Archidiaconus, ad universam Ecclesiam extendit. In Martyrologio Romano edit. an. 1878 in appendice, quae spectat ad Ordinem Eremitarum S. P. Augustini habetur sequens nostratis B. Julianae elogium ad diem 7 Aprilis: In coenobio Villariensi Ordinis Cirterciensis in Brabantia sanctae Julianae virginis Corneliensis, Regulam sancti Patris Augustini professae, quae divinis revelationibus illustrata festum sacratissimi Corporis Christi institui curavit, et post multos labores, diuturnum exilium, et gravissimas aerumnas, meritis, miraculis, spiritu prophetico, et supernis consolationibus decorata migravit ad Sponsum. Cisterciensium Ordo B. julianam suis sanctimonialibus accensuit eo quia illius corpus in ipsorum Villariensi coenobio tumulatum fuit; verum cum ex Bollandistis ad diem 5 Aprilis, tum ex lectionibus Breviarii a S. Apostolica Sede approbatis luce meridiana clarius liquet eam fuisse S. P. Augustini Regulam professam, ac proinde merito a praefatis Bollandistis appellari Augustinianam nigram, idest Eremitani Ordinis, quoniam Augustinianae Canonissae non quidem nigris, sed albis vestimentis utuntur. Restat nunc ut supra memoratum signum in luna a B. Juliana saepe visum breviter exponamus, hujus rei narrationem e Bollandistis ad litteram transcribentes.

Extat tom. I mensis Aprilis pag. 459; et ita se habet: Tempore juventutis suae quoties virgo Juliana orationi incumbebat, magnum sibi signum, et mirabile apparebat. Apparebat, inquam, ei luna in suo splendore, cum aliquantula tamen sui sphaerici corporis fractione: quam cum multo tempore conspexisset, mirabatur multum, ignorans quid illa portenderet. Ex eo autem non satis poterat admirari, quod quoties orationibus insistebat, dictum signum indesinenter es sub illius conspectum ingerebat: et cum totis conatibus niteretur amovere quod nolebat, nec praevaleret, coepit timore et tremore multo nimis super hoc cruciari, aestimans se tentan. Orabat autem, et per personas sibi fideles orari Dominum faciebat, quatenus ipsam a quadam tentatione, quam se pati dicebat, eripere dignaretur. Sed cum nulla industria, nulla sua, vel aliorum fidelium prece importunitatem signi posset a se repellere; coepit tandem aliquando cogitare ne forte non tam laborare deberet ad signum hujusmodi repellendum, quam in ipso signo aliquid mysticum inquirendum. Contulit igitur se totam cum omni devotione ad deprecandum Dominum, quatenus si id, quod videbat, aliquid significaret, sibi revelare non dedignaretur mysterium visionis. Tunc revelavit ei Christus; in luna praesentem Ecclesiam; in lunae autem fractione defectum unius solemnitatis in Ecclesia figurari, quam adhuc volebat in terris a suis fidelibus celebran. Hanc autem suam esse voluntatem, ut ad augmentum fidei, nec non ad profectum et gratiam electorum, institutio Sacramenti Corporis et Sanguinis sui quolibet anno semel solemnius ac specialius recoleretur, quam in Coena Domini, quando circa lotionem pedum, et memoriam Passionis suae Ecclesia generaliter occupatur: in ipsaque solemnitate de memoria ipsius Sacramenti suppleri diligentius oportere, quod aliis quotidianis diebus in minori devotione, seu negligentiis fuerit praetermissum. Haec igitur cum Christus virgini suaae revelasset, injunxit eidem ut hanc solemnitatem ipsa inchoaret, et eam debere fieri mundo primitus nuntiaret…

B. Sapientia monialis fuit in coenobio Leodensi, in quo vixit sub eodem instituto, regula, et habitu nigro Augustiniano cum B. Juliana. Cum autem inter raras degeret virtutes, sancto fine quievit die I Maii. Annus illius obitus ignoratur, sed cum fuerit in Religione magistra B. Julianae, hinc infertur obiisse paulo ante an. 1258. Vide Martyrol. Aug. tom. 2, pag. 7.