Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'ordine > Storiografi OSA > Crusenio > Monasticon

Nicola Crusenio: Monasticon

Agostino e i suoi monaci dal manoscritto ms. II di Firenze che contiene una versione della Città di Dio in lingua italiana. Datato 1433, al foglio 315 è firmato da A. di Lorenzo

Agostino e i suoi frati

disegno a colori dal ms. II di Firenze che contiene

una versione della Città di Dio in lingua italiana.

Datato 1433, al foglio 315 è firmato da A. di Lorenzo

 

 

CAPUT. XXXI

De Anselmo Montis-Falconio, XXIX Generali

 

 

 

 

Senis Capitulo coacto plurium votis officium Generalis committitur P. Anselmo Montis-Falconio, ibique ordinatur commemoratio S. Augustini singulis mensibus facienda, aliaque ad divinum officium, et ad Ecclesiasticam disciplinam spectantia, emendantur. Anno MCCCCLXXXVIII sententia fuit lata inter Ordines Eremitarum et Canonicos Regulares Ulyssiponae, quae ibidem ratione praecedentiae aliquot annis fuerat agitata hoc modo, ut DD. Canonici in Processionibus et actibus publicis locum habeant, eundo tantum; inter redeundum autem ut tunc sinistrum locum habeant, et dextrum Eremitae S. Augustini. Legatur hoc anno Eremitis S. Augustini prope Laeodium in Auroto fundus et hortus ad extructionem Monasterii suo tempore aptus, testamento Generosi ac Rev. Domini Alexandri de Serranio Cathedralis Ecclesiae ibidem Canonici, cujus legati possessionem biennio post suscepit nomine Ordinis R. P. Gerardus Hergart, Prior Aquisgrani, uti Commissarius Provincialis. Varia etiam hisce annis Ordini Eremitarum S. Augustini per Pontificem Innocentium VIII, Sixtum IV et Alexandrum VI, conceduntur privilegia, privilegiorumque participationes cum indulgentiis innumerabilibus, instantibus zelosissimis viris P. Benigno de Janua, P. Thadaeo de Hipporegio, P. Paulo de Bergamo, P. Bartholomaeo de Pallazzuolo, et P. Mariano de Genazzano, partim Congregationis Lombardiae, partim Ordinis viris eminentissimis, quae ulterius continentur in Bullario Augustiniano, et in compendio privilegiorum mendicantium. Harlemij, quod celebre est Hollandiae oppidum, circa an. MCCCCXC donatur Patribus S. Augustini templum S. Jacobi, ac piorum eleemosynis, fratrumque diligentia illud erigitur Monasterium omnibus suis officinis instructum, nunc autem funditus eversum jacet, de quo infra.

Circa idem tempus in eadem Hollandia erigebatur Monasterium Ordinis Eremitarum S. Augustini Dordraci cum Ecclesia ex fundamentis Ordini dedicata; quod etiam Monasterium haereticorum manus sensit, qui ex templo Synagogam, ex Monasterio Principis domicilium paravere, ut ipsi vidimus. Fuerat ibidem Euchusii ad occidentalem plagam Monasterium Ordinis quod sordide satis in communem urbis domum mercium conversum vidimus, non sine lachrymis, palpitante corde et cum fremitu dentium, maxime ubi Dordraci sepulchra lapidibus videremus privari, eaque prophano usui applicari; quod est in mortuos saevire. Ordo Armenorum hisce diebus felici auspicio incepit militare sub Regula S. Augustini, ac concessione Innocentii VIII uti Constitutionibus Ordinis S. Dominici, cum prius in Armenia existentes, concessione Bonifacii IX sola regula S. Augustini usi fuissent. Subsunt etiam hi Religiosi hodie Patribus S. Dominici, quorum opera paulatim ad sui Ordini integralem subjectionem reducuntur.

Adhuc currente anno MCCCCXC Firmi in Piceno ex hac miseriarum valle, multis divinae majestatis signis, evocatus fuit Beatus Bertramus, ex generosa familia ex Hispania oriundus, postquam multis annis Eremiticam vitam egisset sub obedientia Prioris Firmani, quo tempore, nunquam aut genus, aut familiam detexerat; detexit autem virtutes sub Eremitico palliolo latitantes Deus; cum enim corpus sepulturae mandaretur Angelicus concentus palam auditus fuit. Conventus Ordinis pro reformatione ejusdem habitus fuit Romae per Reverendissimum Patrem Anselmum anno MCCCCXCI et in eo singulis Provinciis Patres morum integritate, ac doctrina praestantes fuere assignati, qui collapsam disciplinam restituerent. In Lusitaniam et caeteras Provincias Hispaniae dimissi fuerunt P. Augustinus Interamnensis et P. Joannes Baptista, Neapolitanus, qui etiam muniti litteris Apostolicis plurimum utilitatis conscientiis afflictis contulere. Nova fama mutatae vitae illectus, Illust. D. Fadrique, Castellae ditionis supremus Praefectus, erigit suis sumptibus Monasterium oppidi Mansillae, illudque nobili dote, pro competenti Religiosorum numero fundatum, relinquit. Excellebat hisce diebus in Italia eloquentia ac dicendi gratia fere omnes P. Marianus de Genazzano, cui tantum afficiebatur Laurentius Medices, ut in dies familiarem sibi hunc Patrem, rebusque suis gravissimis consultorem adhiberet, quare primum in Dei honorem ac deinde in gratiam hujus patris, Ordini S. Augustini magnificentissimum illud templum S. Spiritus, inter miracula Italiae merito habitum, ob architecturam mirabilem, erexit, de quo opere latius scribit Angel. Polit. lib. 4 epist. 6. Reformationi Italiae tunc operam dabat R. P. Felix Appulus, praecipue in Appulia: ubi pleraque monasteria erigebat, alia erecta dirigebat strictiori norma, non sine multorum accursu, ac bonorum plausu, et hinc adhuc hodie extat Congregatio Apuliae. Obiit autem deccennio post P. Felix magna felicitatis aeternae praebens indicia. Italiam etiam ornabant plurimis doctisque lucubrationibus P. Joannes Bernardus Savonensis, Fortis dictus, Philippus Groppantes et Augustinus Biella cujus opus circumfertur titulo, Exempla virtutum ac vitiorum, putat etiam Pamphilus Prosam defunctorum Dies irae dies illa, etc. ab hoc Patre fuisse editam: aliorum vero scripta dicit asservari in Bibliothecis Italiae non infrequentia. De P. Alberto Patavino sub idem tempus vivente, fertur, quod primo Hebraeus, Hebraeorum postea severissimus censor evaserit, ita ut tota Italia eumdem P. Albertum Novellum, Flagellum Hebraeorum, nuncuparet. Librum scripsit de adventu Messiae, quo ad vivum tangit nationis illius perfidiam obstinatam.

Anno MCCCCXCII Alexander VI postquam semel usus fuisset opera saecularis Presbyteri in officio Sacristiae cui hactenus ab annis ducentis deservierant continuo Fratres Ordinis Eremitarum S. Augustini, re melius considerata, motu proprio per breve Apostolicum donavit hoc officium custodiae sacrarum rerum Ordini S. Augustini perpetuo, ut esset in praemium Ordini et ad incitamentum proborum ingeniorum huc aspirantium. Germaniae reformationi intendebant P. Simon Lindner, et P. Andraeas Proles qui praecipua fere Germaniae monasteria suae Congregationi, quam Saxonicam appellabant adjunxerunt, uti et alia ante annos circiter duodecim in Bavaria ad meliorem disciplinam reducta. Hi Patres quo liberius imperarent, exemptiones varias a Romanis Pontificibus, praecipue ab Alexandro VI a Legatis Apostolicis aliisque superioribus favore Ducum ac Principum impetrarunt, immo non diu post hunc annum Congregationem annuam Norimbergae celebrarunt; statuta diversa ab Ordinis statutis ediderunt Norimbergae impressa, et circa idem tempus ab obedientia Reverendiss. Generalis sese totaliter subduxerunt, non solum Congregationis Lombardiae Vicario sese subjicientes, utentes illorum Procuratore Curiae, facultatibus, privilegiis et indulgentiis. Sed breve Apostolicum legi Julii II anno I quo eosdem Patres eximit ab omni obedientia Reverendissimi P. Generalis, subjiciendo eosdem Patres aliquot saecularibus personis, Decano Colmariensi, Praeposito S. Margaritae ac aliis. Immo Julius II Idib. Martii, Anno MDVI executionem diplomatis sui, divisionis scilicet Moguntinensi, Magdeburgensi, ac Salisburgensi Archiepiscopis committit, coepitque tunc Staupitius generalizare, suaeque Congregationis exemptae Generalem sese propalare, quae ulterius tetigi, ne quis miretur ex tali monstruoso corpore, tam infelicem partum Lutheri ortum fuisse, non ex vero capite Ordinis Eremitani, sed ex diviso ac separato corpore imperante divisim. Vigebant interim et inter hujus Congregationis Saxonicae viri doctrina ac meritis insignes Osvaldus Norimbergensis, Michael Stiphelius, Nicolaus Bislerus, Henricus Zolter, quos reformationis zelus coeperat, quamvis omisso sale, quo condiendus erat, postea putuerit, et adhuc puteat bonorum naribus, cum vento fuerint leviores viri aliquando boni. Constantiores sese praebuerunt sub idem tempus, P. Bernardus de Laudenberg, P. Joannes de Lansheim, Wormatiensis, et P. Rogerius de Venray, a pietate, vita, conversatione, ac doctrina Pamphilo noti, quorum scripta idem commendat, et numero, ac qualitate uberrima. Simili nota insignivit P. Antonium de Padilla Cardinalis Seripandi Magistrum, et Rodericum S. Martini Hispanos, postremo dignitatem Episcopalem Sebastiensem et (quod pluris facio) sanctitatem non vulgarem adscribendo, cujus argumenta dicit Burgis perplura edita fuisse, ideoque adhuc ibidem eumdem coli speciali sepulchro juxta sacellum SS. Crucifixi.

Anno MCCCCXCIV Joanni Senensi Rom. Pontif. Poenitentiario, Sacristae, ac Bibliothecario defuncto, succedit P. Augustinus de Civita Castelli, sui saeculi concionator celeberrimus ac Theologus eximius, quem alium S. Augustinum nominabat fere tota Italia, quemque jam in purpuratorum Patrum numerum adscribendum decreverat Alexander VI, nisi quarto post promotionem anno, eum mors sustulisset, coelesti, ut speramus, purpura insigniendum. Praeclarae eruditionis, praecipue humanarum litterarum, vigebat eodem tempore in Anglia P. Joannes Tonneys Nordovicensis, Professor publicus Oxonii, ubi aliquando numeravit octoginta discipulos sub pollice suo formatos, tanto cum applausu illius aliarumque universitatum, ut omnium calculo Poëtarum Rhetorumque laurea meruerit coronari eoque nomine maxime dignus fuerit habitus inter suae ditionis viros. Notissimus etiam tunc extitit tam Italis, quam exteris P. F. Aurelius Brandolinus, quem Matthias Corvinus Ungarorum Rex ad suum obsequium adscivit oratoriaeque disciplinae Budae ac Strigonii praefecit, quemque et sibi a consiliis, et suum Oratorem, ad diversos imperii status esse voluit, ejusque consortio ac consolatione frequenter usus in acerbissimis humanae vitae casibus. Quos deinde idem Aurelius in compendium redegit suumque Maecenatem eorumdem tolerantiam docuit, vel posteris illos mundi lusus enarrans, ut magnos redderet cautos et pravae sortis contentos. Corvino defuncto rediit is in Italiam, ubi rursus varia opuscula edidit rarae doctrinae, e quibus eruitur verissimum esse, quod de illo scribit Pamphilus; concionatorem talem evasisse ac ita in sacrarum litterarum expositione peritum, ut parem videretur habere neminem. Clausit tandem extremum diem Romae Anno MCCCCXCVIII cum paulo ante percelebrem illam orationem de Passione Domini, coram Innocentio VIII et sacro Collegio dixisset ad palatum omnium.

Inter caeteros Theologos ac verbi Dei praecones, quos produxit fertilis ingeniorum Marchia, singularem hisce annis Ordini, Italiae universae ac praecipue Mediolanensi Ecclesiae concessit P. F. Paulum a S. Genesio, qui meritis suis, suaque doctrina evectus fuit ad Episcopatum Heleneapolitanum, ad Abbatiam Cavarum, et ad Commendatarii Apostolici beneficium. Is fuit Philippo et Ludovico ducibus Mediolanensium gratissimus, eorumque concionator disertissimus. Duas illius Bibliothecas Mediolani erectas in utroque Ordinis Coenobio celebrat Pamphulus, ejusque sepulturae locum in Monasterio S. Mariae Incoronatae designat, ubi illam vidimus non ita pridem posteris solatium et exemplum. Celebrat praefatus Pamphilus Reverendissimum D. Jacobum Perez, Hispanum, hac aetate Theologum, et in exponendis sacrae Scripturae arcanis eminentissimum, Episcopatu Christopolitano donatum; de quo hoc addam non parvae sanctitatis indicium; repertum enim fuit ante paucos annos hujus viri caput, illiusque cerebrum in cranio integrum, vivum adhuc palpitans maximo accurrentium Religiosorum Valentini monasterii stupore, acclamantium indubie divina beneficentia hoc integrum conservari, quod ita in divinis canticis enucleandis, et decantandis excelluerat, Christique incarnationem ita super omnia mysteria, etiam ultra humanum cerebrum extulerat.

Cum jam Reverendissimus P. Generalis Anselmus adversa semper affligeretur valetudine, neque posset eam operam Ordini impendere quam officium requirebat, petiit quam potuit humillime constitui Vicarium, et a S. D. N. Alexandro VI impetravit P. Marianum Genazzanensem.