Agostino e i suoi frati
disegno a colori dal ms. II di Firenze che contiene
una versione della Città di Dio in lingua italiana.
Datato 1433, al foglio 315 è firmato da A. di Lorenzo
CAPUT. XXXIII
De Gratiano Fulginate, XXXI Generali
Anno MDI Comitiis Ordinis habitis Firmi in Piceno, declaratus fuit Generalis P. Gratianus Fulginas, Umber, sub cujus regiminis initium, per P. Franciscum de Zampano Calabrum, omni pietate ac sanctitate insignem excitata fuit in Calabria Congregatio piorum Religiosorum in omni rigore, pietate, et zelo Deo famulantium, quae in brevi tantum excrevit, ut ab uno regi non potuerit, sed divisa fuerit in Calabriam citra et ultra, cui subsunt facile quadraginta Monasteria. Excitata etiam fuerunt Monasteria S. Mariae Gratiarum Eburae, et in Regno Castellae Astigitanum opera piorum civium.
Anno MDIII Urbs Papiensis ejusque districtus saevissima affligebatur peste desperato etiam irritoque omni humano auxilio; unde ad Divinum conversi, deprecatorem B. Augustinum interpellant, solemni ac publico ritu, voto etiam emisso communi Senatus consulto ac plebiscito sese quotannis duodeviginti faces (tot enim sunt Consiliarii civici) albas oblaturos; quo voto videtur placatus Deus intercedente S. Augustino, nam e vestigio cessavit morbus, morbidi fuere in integrum restituti, vixque interim illa lues illas regiones ulterius invasit, prout hoc aeterno apposito monumento S. P. Q. Papiensis clarius in sua aede Senatoria expressit. Anno MDIV Zaccharia Savonensi defuncto, in officium Sacristae Pontificis sufficitur P. F. Nicolaus Aquilensis, quem paulo post Julius II promovit ad Archiepiscopatum Dyrrachiensem, ejusque opera usus fuit in variis Legationibus, quibus obeundis erat dexterrimus. In Hispania P. Antonius de Fuentes tanta sanctitate et doctrina dicitur inclaruisse, ut illius suasionibus Sarraceni Hispali commorantes fidem Christianam amplexi sint: qui etiam pleraque Monasteria Castellae in muris et moribus collapsa restituit, ac tandem sanctissime obiit miraculis clarus in Eremo, juxta Arenatis oppidum.
Magnum nomen istis diebus, et sibi apud Deum, et Ordini apud homines, fecit P. Martinus Ullate de Estella, Hispaniae oppido, qui cum Illustrissima esset familia consiliique Regalis Navarrae Praesidens, Ordinem S. Augustini ingressus fuit, auctaque fama et authoritate, qua antea pollebat in saecularibus, uberrimos in Ecclesia Dei fecit fructus; ejus enim intuitu cives Estellae imprimis Ecclesiam ac Monasterium S. Augustini ex primis fundamentis intra urbis moenia extruxerunt, continuisque beneficiis illud deinde prosecuti sunt. Doctissimos etiam Religiosos tunc protulit Italia, Hieronymum Romanum et P. Basilium de Ripa Brixiensem concionatores eximios, quales vix habuerat Italia. P. Jacobum etiam Philippum Bergomensem, Historiographum insignem, qui septuagesimo quinto suae aetatis anno Bergomi decessit e vivis, cum prius Monasterium illud, una cum Ecclesia restituisset pristinae formae ac nitori amplissimus sumptibus. Prae caeteris tamen in omni scientiarum genere, et vitae gravitate antecelluit P. Paulus Zabarella Patavinus, quem virtus et industria evexit non solum ad Archiepiscopatum Parisiensem, sed ad admistrationem Patavinae Ecclesiae, cujus extitit Vicarius perpetuus, Academiae Procancellarius continuus et sanctissimi Clementis VII Consiliarius intimus. Illius aliorumque opera, quae extant, refert Panphilus. Obiit Zabarella Anno MDXXV eique hoc Epitaphium posuit Franciscus Savonarola:
Doctus adit coelum facundo carmine Flaccus, /
Et dedit Euganei lumen uterque soli. /
Nomen ad aethereum Patavi lux mittit Olympum, /
Romanae princeps Livius historiae. /
Paulus in eloquio, Corneli, numine e coelum /
Possidet; Aonias hinc sacer ambit aquas. /
Quantum aliis igitur numeris aut ore soluto /
Antenor debet, tam Zabarella tibi.
Anno sequenti P. Gratiano Priori Generali communem viam carnis ingresso Perusii, substituitur P. Augustinus de Interamna, qui difficillimo tempore ad Ordinis clavum admotus, fortius eundem pressit.