Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'ordine > Storiografi OSA > Crusenio > Index Additamentorum

INDEX ADDITAMENTORUM AD CRUSENII MONASTICON

Agostino e i suoi monaci dal manoscritto ms. II di Firenze che contiene una versione della Città di Dio in lingua italiana. Datato 1433, al foglio 315 è firmato da A. di Lorenzo

Agostino e i suoi frati

disegno a colori dal ms. II di Firenze che contiene

una versione della Città di Dio in lingua italiana.

Datato 1433, al foglio 315 è firmato da A. di Lorenzo

 

 

XXXIV

MONASTERIA SANCTIMONIALIUM AUGUSTINENSIUM AB ANNO 1300 AD AN. 1350

 

 

 

 

Monasterium S. Martini Florentiae anno 1313 erat hospitium infantum expositorum, a familia de Lioni de Lapo Polini erectum, atque dotatum. Postea vero nostratibus Sororibus cessit.

Monasterium item Florentiae tit. S. Catharinae ad montem S. Gaji, vulgo di San Gaggio, in suburbiis fundatum fuit a nostrate B. Simone de Cassia circa annum 1330, et nobilissimis virginibus, et matronis repletum. Ad hujus monasterii Sorores S. Catharina Senensis scripsit epistolam, quae habetur in ejus epistolarum libro fol. 179, in eaque mentionem facit Nerae Abbatissae recens vita functae, et Ghitae quae eidem successerat, et Moniales hortatur ut Sororis Nerae vestigia, documenta, et sanctos rnores sequantur.

Monasterium Convertitarum item Florentiae a nostrate B. Simone Fidati de Cassia erigitur circa an. 1330, juxta muros S. Petri Gattolini, pro mulieribus e turpitudinis coeno ad meliorem frugem conversis.

Monasterium S. Luciae Fulginii in Umbria, in loco vulgo nuncupato Le Puelle di Foligno, sub Regula, et Ordine S. Patris Augustini erectus fuit an. 1326 opera et industria nostratis P. Fr. Francisci Piccae de Spello; verum an. 1425 B. Gemma ex Augustiniana Ordinem S. Francisci amplexa idem monasterium Franciscanum reddidit.

Monasterium Insulae Danubii prope Budam in Hungaria extabat an. 1331.

Monasterium Mediolani S. Ursalae in propriis aedibus fundatur an. 1341, sub Regula, et Ordine S. P. Augustini, a quadam religiosa virgine nomine Jacobina cum aliis quatuor ejusdem voti puellabus, annuente ob Archiepiscopi absentiam D. Roberto Visconti ecclesiae Mediolanensis Archipresbytero. Verum an. 1404 monasterium illud ad Clarissas transiit.

Monasterium Neapolis tit. S. Mariae Magdalenae pro mulieribus peccatricibus, quae S. Mariae Magdalenae exemplum imitari vellent, an. 1324 erectum fuit a Regina Neapolitana Sancia, in eoque habitum susceperunt mulieres conversae 182, quae an. 1334 in manibus Archiepiscopi Neapolitani fere omnes, (nempe 166) solemnia vota emiserunt, et earum plures fuerunt speculum sanctitatis.

Monasterium item Neapolitanum S. Mariae Aegyptiacae ad eumdem scopum, nempe pro mulieribus ad castam vitam redactis, a praefata Regina Sancia fundatum fuit an. 1346.

Monasterium S. Luciae in parochia S. Aciscli, in oppido Rajadello dioecesis Vicensis (di Vich) in Hispania, extabat an. 1350. Vocabatur monasterium Pauperum Dominarum Ordinis S. Augustini.

Monasterium Vallis Arni (di Val d'Arno) in Etruria fundatur a nostrate B. Christiana de S. Croce, quae ad coelestes nuptias evolavit die 4 Januarii an. 1310. Floruere primis temporibus illius monasterii Sanctimoniales mirabili vitae sanctitate.

Monasterium Coronae Jesu Valentiae in Hispania fundatur circa an. 1310; transiit postea ad Moniales Ordinis S. Francisci, nostratibus Sororibus, uti arbitratur Herrera, ad monasterium S. Spei ab ipsis aedificatum transmigrantibus.