Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'ordine > Storiografi OSA > Crusenio > Monasticon

Nicola Crusenio: Monasticon

Agostino e i suoi monaci dal manoscritto ms. II di Firenze che contiene una versione della Città di Dio in lingua italiana. Datato 1433, al foglio 315 è firmato da A. di Lorenzo

Agostino e i suoi frati

disegno a colori dal ms. II di Firenze che contiene

una versione della Città di Dio in lingua italiana.

Datato 1433, al foglio 315 è firmato da A. di Lorenzo

 

 

CAPUT. XXXIV

De P. Augustino Interamnensi, XXXII Generali

 

 

 

 

Promotus ad Generalatum Reverendus P. Augustinus, rem Ordinis ita sibi cordi duxit, ut brevi oneri succubuerit; vix enim sanum diem passus, brevi post primum regiminis annum occubuit. Illius interim tempore, Deo corda Principium dirigente; Margareta Maximiliani Imperatoris filia et uxor Philiberti Sabaudiae, extrui jubet in honerem S. Nicolai de Tollentino Monasterium celeberrimum Burgibressiae, una cum Ecclesia ubi videre est certamen inter artem, et materiam, quae nobilissima ac splendissima a nitore lapidis commendatur, cui tamen non cedit industria manus artificis ad regulam Mathematicam adstrictissima. Docuerat tunc etiam annis fere decem in Parisina Universitate Theologiam P. Dionysius de Murcia, Hispanus qui Archiepiscopus Messanensis, et Hieronymus Patavinus qui Argolicensis urbis Episcopus in Sicilia creati fuere.

Hoc eodem anno Fratres Congregationis Saxonicae cum sese subduxissent ab obedientia Generalis, Congregationem seu Capitulum suum celebrarunt Norimbergae, cui interfuerunt sacrae Theologiae Doctores septem, constitutiones particulares ediderunt, easque typis mandavit Joannes Staupitius, Vicarius Generalis. In eadem Congregatione, cum animadverterent Patres congregati sese nullo modo, vel saltem difficulter posse carere Romana curia, ubi jam non habebant Generalem, legarunt P. Nicolaum Beslerum Vercellas ad Capitulum Congregationis Lombardicae, qui unionem cum illis Patribus talem texeret, quae non esset eorum ut subditorum, sed ut sociorum annexio, non in alium finem quam ut gauderent beneficio Procuratoris Curiae ejusdem Congregationis, quod etiam obtinuerunt: fueruntque in eorundem Patrum unionem admissi, ut constat ex litteris originalibus, quas legi in Archivio Monachiensis Coenobii, expeditis Vercellae XV Calend. Maii, a R. P. Alphonso Mussio Vicario Generali, et Praeside capituli Congregationis Lombardicae.

Vixit in eadem Congregatione Saxonica Godescalcus Hollen, natione Saxo, vir religiosus disciplinaeque amantissimus, doctrina et eloquio celebris, ut testatur Praeceptorium ab illo editum Norimbergae anno MCCCCXCVII, ubi etiam suum opus quadragesimale impressit P. Reinardus a Laudenburch, Theologus praestantissimus, ac concionator disertissimus. P. quoque Ambrosius Calepinus, notissimus bonarum litterum studiosis, hisce annis edidit suum Promptuarium latinae linguae, in quo egregie ostendit, quantum tum in illa, tum in aliis idiomatibus profecerit, cum vix apicem omiserit, vix phrasim, aut dictionis vim quam non attigerit. Sub finem hujus anni in quo versamur, Laeodiensis Coenobii structura committiturVen. P. F. Thomae Jaupenio; is etenim, cum paulo ante fundus testamento D. Alexandri Seranii in commodiorem, nec valde ab illo dissitum transmutatus fuisset, videreturque is locus ad ripam Mosae, et amoenior, et frequentiori populo expositus, ibidem prima Monasterii ac Ecclesia jecit fundamenta, Deo imprimis, Illustrissimo deinde Principe a Marca, aliisque fidelibus opitulantibus, quod describit vulgaris ac illius seculi Poëta hoc versu:

ALter Tarpela JULIUS praefULget In ArCe /

erarDIqUe saCra LegIa fULta basI est. /

tUrba aUgUstIno statUens UbI sanCta noVeLLi /

teCta LarIs JunCtIs VIrIBUS aUXit opUS.

Idem P. Prior, ut fervorem popoli excitaret, celebrem instituit ibidem confraternitatem S. Annae, cui magna pars illius civitatis nomen dedit, quaequae adhuc hodie maxima populi pietate viget, ita ut exciti cives singulis diebus Martis accurrant turmatim ad officia Ecclesiastica huic gloriosae Deiparae parenti dicata, ex evidentibus signis frequetissimis tantae pietatis sentientes effectum.