Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'ordine > Storiografi OSA > Crusenio > Monasticon

Nicola Crusenio: Monasticon

Agostino e i suoi monaci dal manoscritto ms. II di Firenze che contiene una versione della Città di Dio in lingua italiana. Datato 1433, al foglio 315 è firmato da A. di Lorenzo

Agostino e i suoi frati

disegno a colori dal ms. II di Firenze che contiene

una versione della Città di Dio in lingua italiana.

Datato 1433, al foglio 315 è firmato da A. di Lorenzo

 

 

CAPUT. XXXV

De Aegidio Viterbiensi, XXXIII Generali

 

 

 

 

Anno MDVII Conventus Ordinis celebratus fuit Neapoli, ubi in Priorem Generalem creatus est Aegidius de Viterbio, trium linguarum peritia, praedicandi gloria et apud Principes singulari gratia insignis. Fuit hic Aegidius Julio II Pontifici Maximo percharus, ab eoque plurima Ordini privilegia impetravit, magno Ordinis bono. Claruit in Bohemia his annis P. Georgius, Dux de Theck, qui Ordinis S. Augustini habitum assumpserat invitis Fratribus, Ludovico, Friderico et Uldarico, quibus postea fuit dilectissimus, ob insignem pietatem singulareque virtutum exemplar, quo nobilibus omnibus plus virtute quam genere praelucebat.

Anno MDXI Obiit D. Nicolaus Archiepiscopus Dyrrachiensis, Apostolici Sacrarii Praefectus, eidemque ex Ordine substituitur Ven. P. Gabriel Anconitanus, Theologus insignis, ut praeclara testantur opuscula relicta non pauca. Fratres quidam in Illyrico seu Dalmatia ad meliorem vitae frugem anhelantes, restaurant Monasteria illius Regionis, praecipue Lesinae, ubi sub arcta disciplina piissimam Congregationem instituerunt de Reverendi P. Generalis licentia, eamque Dalmatiae Congregationem appellarunt, estque Reverendissimo Generali ex integro submissa. Hoc etiam anno fundatur Monasterium monialium S. Mariae de Gratia Abulense in Hispania a quibusdam nobilibus mulieribus, quae in sancta Societate ibidem vivebant absque ulla Regula et Religioso amictu, donec piis moribus, utrumque ab Episcopo impetrarunt. In hoc Monasterio vixit aliquamdiu educataque fuit B. Teresia, Ordinis Carmelitanorum restauratrix.

Aedificatum etiam fuit eodem hoc anno Monasterium S. Mariae de Jesu, in Baetica Guecii a D. Teresia Enriquez, quod foecundum seminarium fuit beatarum puellarum atque in odium Christianae Religionis a Mauris anno MDLXVIII exustum et omnino deletum jacuit; nunc vero rursus assurgit.

In Regno Castellae fundata fuere monasteria Monialium S. Mariae Paradisi in oppido Chincon ab Andrea Cabrera et D. Beatrice Bovadilla Marchionibus Mogiae et Monasterium S. Crucis in civitate Rodrigana, a D. Beatrice Pacheco, quae in eodem Monasterio professa, vitam asperrimam egit, sanctissimeque obiit. In comitiis Ordinis Eremitarum Generalibus Viterbii celebratis praesedit hoc anno Cardinalis Farnesius qui postea Pontifex Maximus fuit creatus, et Paulus III appellatus. Florebant tunc temporis in Italia PP. Desiderius Parodius, Antonius Dulciatus, Philippus Mantuanus, Nicolaus Veronensis, Augustinus Fivizanus, Antonius Melius Cremonensis, et Joannes Baptista Signorinus, quorum monumenta scripta refert Panphilus. In Galia etiam Guichardus de Lessard Patritius Lugdunensis, Episcopus Hierapolitanus, et Joannes de cruce Ambianensis, quorum laudes recenset idem Pamphilus.

Anno MDXII Concilium Lateranense celebrari coepit, ad quod praeter frequentes Episcopos Ordinis, Theologi plures fuere Romam evocati, nonnulli etiam Ordinis S. Augustini. Prima oratio in eodem Concilio commissa fuit Rev. P. Aegidio, Generali, ut is classicum pulsaret, omniumque animos ad recipiendum Spiritum sanctum excitaret, quae oratio a Sadoleto uti omnibus numeris absoluta commendatur.

Idem Aegidius non ita post a Leone X in Cardinalium numerum assumitur omnium applausu maximo, et ab eodem Pontifice mittitur Legatus ad Hispaniae Regem aliosque Principes, ut etiam eosdem, qua pollebat eloquentia excitaret ad bellum conjunctis viribus ineundum contra Selymum, Turcarum Imperatorem, qui victoria Persarum adepta, contra Christianum nomen, quasi radicitus illud extirpaturus insolescebat.

Eodem hoc anno MDXVII quo tantum bonum per Aegidium Cardinalem procurabatur, ex Congregatione Saxonica quae defecerat a capite Generali Ordinis S. Augustini, etiam a vera fide Catholica defecit Martinus Lutherus, merum Diaboli instrumentum, non tam ob praesumptam evidentiam veritatis Evangelicae, quam ob conceptum odium P. Joannis Techelii, Ordinis S. Dominici, qui Saxo Pyrnae natus, authoritate Leonis X Pontificias indulgentias Wittembergae depraedicabat, sese ibidem magnum ac gratum Ecclesiastem posthabitum nequaquam ferens; quae nec prima causa fuit odii, quod altiores egerat radices, Ordinis in Ordinem, ob frequentes concertationes pro suggestis ac cathedris; quae aemulationes quantum noceant, voveo ut alios doceant. Accedebat magnum mali animi fomentum, Fredericus, Saxoniae Dux, qui cum iniquo in Romanos esset animo ob Carolum Austriacum ad Imperium promotum, venabatur ansam vindictae, unde faciles aures obgannientibus Romanae dignitati praebebat; sicque placuit Altissimo permittere unius Lutheri casum, forte ut plures ex eodem Ordine ardentius assurgerent, et magni Parentis Augustini vitam, mores ac doctrinam penitius imitarentur.

Apologiam ulteriorem Ordinis nolim hic adscribere, cum pro eo eandem scripserit S. Augustinus in Psal. III Qui dicturus es mihi etc. Nec Ordini quisquam merito succenseat; bonus est Ordo, bonum est caput Ordinis, Augustinus Sanctissimus ac doctissimus, qui adhuc hodie pugnat, et pugnabit scriptis suis pro Dei Ecclesia; de hoc scribit ipse haereticus Stancarus: Plus valet unus Augustinus quam centum Lutheri, ducenti Melanthones, trecenti Bullingeri, quadringenti Petri martyres, qui omnes si in mortario tunderentur, non exprimeretur una uncia verae Theologiae. Immo inter S. Augustini encomia et Lutheri infamiam magnum est chaos.

 

DE S. AUGUSTINO CANTAT ECCLESIA

De profundis tenebrarum / Lumen mundo exit clarum, / Et scintillat hodie. / Olim quidem vas erroris, / Angustinus vas honoris / Datus est Ecclesiae. / Verbo Dei dum obedit, / Credit, sperans, et accedit / Ad Baptismi gratiam. / Quam imprimis tuebatur, / Verbis, scriptis, execratur / Erroris fallaciam. / Firmans fidem, formans mores / Legis sacra perversores / Verbi necat gladio. / Obmutescit Fortunatus, / Cedunt Manes, et Donatus, / Tantae lucis radio. / Mundus marcens et inanis, / Et doctrinis doctus vanis. / Per pestem haereticam, / Multum coepit fructum ferre, / Dum in fines orbis terrae, / Fidem sparsit unicam. / Monachalis vitae formam / Conquadravit juxta normam / Coetus Apostolici. / Sui quippe nil habebant / Tamquam suum, sed vivebant / In commune Clerici. / Sic multorum pro salute, / Diu vivens in virtute, / Tandem bona senectute, / Dormivit cum Ptribus. / In extremis nil legavit, / Qui nil suum aestimavit: / Immo totum reputavit / Commune cum Fratribus. / Salve gemma confessorum, / Lumen Christi, vox coelorum, / Tuba vitae, lux Doctorum, / Praesul beatissime. / Qui te Patrem venerantur, / Te ductore consequantur / Vitam in qua gloriantur. / Beatorum animae.

 

DE LUTHERO PIUS POETA

De profundis tenebrarum / Praedo surgit animarum, / Et punitur hodie. / Olim quidem vas honoris, / Luther erat, mox erroris, / Hostis inde Ecclesiae. / Verbo Dei dum vix credit, / Furit errans, et recedit / A baptismi gratia. / Quae jam prius tuebatur, / Nunc blasphemans execratur / Veritatis dogmata. / Scindens fidem, foedans mores, / Legis sacrae professores / Linguae truncat gladio. / Stant Hussitae, Anabaptistae, / Et inclamant, quis est iste, / Novus author haeresis? / Saxo mollis, et inanis, / Fores recludit profanis, / Per pestem haereticam. / Malam coepit frugem ferre, / Dum per fines suae terrae, / Seminat zizania. / Monachalis vitae formam, / Deformavit juxta normam / Coetus Diabolici. / Sui quicquid rapiebant, / Suum erat, et vivebant, / Uxorati Clerici. / Sic multorum cum ruina, / Diu vivens hac doctrina, / Morte tandem repentina, / Decidit in barathrum. / In extremis nil legavit, / Qui tunc mori non putavit, / Immo cum bene potavit, / Ore clauso crepuit. / Procul caece, dux coecorum, / Umbra foetor inferorum, / Tuba mortis, vox bellorum, / Exul perfidissime. / Qui te Patrem venerantur, / Te ductore condemnantur / Igni, in quo cruciantur / Damnatorum animae. Notavit Ezechiel casum Luciferi, Evangelistae casum Judae Coapostoli, et D. Joannes casum Antichristi, quid ni, et nos exprimamus casum Lutheri? Frater fuit in Ordine S. Augustini; sed fuit; esse desiit, ubi ex Ordine ad confusionem transiit et sic ex nobis non fuit; et vere nec tunc membrum fuit, cum recessit, nam capiti Ordinis, nec ipse nec ipsius Congregatio parebat, ut latius superius, et postea plenius deducam. Eodem hoc anno, immo eadem die, Divino miraculo Salamanticae suscepit habitum Ordinis Eremitarum S. Augustini, Beatus Thomas de Villanova, per quem Deus voluit restaurare in Ordine id quod tunc per Lutherum adimebatur, cujus etiam meritis, pro demeritis scelesti illius Apostatae videbatur ita Deus delectari, ut Religioni parceret, in illaque eodem tempore plures viros eruditione, ac pietate praestantes excitaret, qui spiritu Dei acti, ad pugnandum pro Sancta matre Ecclesia egrederentur armati doctrina, ac moribus fortissime. In Lusitania P. Rodericus S. Crucis, vir in omni doctrinarum genere eruditus, Emmanueli Lusitaniae Regi domesticus Consiliarius, zelosissimus multum Religionem Christianam, maxime in Maurorum oppugnatione, promovit. P. Bernardus Andraeas, Tolosanus, hac aetate in Angliam descendebat, ibique Regi Henrico author fuit, ut Defensorium contra Lutheranos errores scriberet. Is enim vel maxime excelluit in arte oratoria ac poëtica, eoque nomine Regius orator fuit declaratus, ac Regiae Bibliothecae, nec non Typographeio praefectus accuratissimus.

Dionysius Vasquez a Toleto, celeberrimus, claruit hoc saeculo in Italia, tantaeque ibidem erat famae ut a Leone X alter Dionysius Areopagita vocaretur. Missus etiam fuit hic Dionysius Carolo V Imperatori ab eodem summo Pontifice, cum hac praefatione: Mittimus tibi alterum Eliam. Mirum quomodo hic Dionysius tantum abhorruerit dignitates, ultro citroque non semel oblatas a Caesare, malens Evangelicae praedicationi, et sacrae Theologiae professioni insistere, quam magnis Ecclesiis praeesse. Illius voluptas et gloria fuit, dum Compluti doceret, quadraginta Doctores Theologiae in subselliis tamquam auditores ab ejus ore pendentes, frequenter numerare.

 Multo etiam plures in concionibus frequentissimis, novitate expositionis litteralis, antehac non usitata in Hispaniis excitos. Obiit tandem Toleti non sine evidentibus sanctitatis signis, cum prius diem sui obitus, multis renunciasset, mansitque illi nomen, Doctoris Doctorum. In ipsa Germania ubi ecclypsim patiebatur Ordo, per ortum Lutheri, micabat eodem tempore, et doctrina, et genere et meritis insignis P. Joannes Staupitius, Congregationis Saxonicae Vicarius Generalis, qui pluribus Legationibus functus, nomine Illustrissimi Principis Salisburgensis Concilio Lateranensi interfuit cum plenaria potestate agendi ac concludendi. Lutheri ante defectum Moecenas, post haeresim infensus hostis, cujus plura extant scripta Catholica Lutheri haeresim non parum damnantia. In illius perditi Apostatae reductione, una cum Cardinale Cajetano, Augustae plurimum laboravit, at incassum, unde in Salisburgensem Archiepiscopatum concessit, ubi mox Cardinalis Archiepiscopi Consiliarium egit atque ad Abbatialem dignitatem celeberrimi monasterii S. Petri Ordinis S. Benedicti, etiam Monachorum suffragio, provectus fuit, quam laudabili officio biennio tantum rexit, corpore exutus in festo SS. Innocentium anno MDXXIV, cujus hoc extat Epitaphion:

Aspice mortalis praesentia busta jacentum, / Quid valeat fastus, divitiaeque vide. / Arida comperies exhaustis ossa medullis, / Fidere quid possis, ipse videre potes. / Quem probitas, quem cana fides, quem cinxit honestas, / Qui tenuit quicquid pagina sacra docet, / Abbas Staupitius tumulo requiescit in isto, / Sit precor huic requies in regione poli. Huic libet adjungere P. Bartholomaeum D’Usingen, quondam Lutheri Magistrum, qui illius inter primos, et acerrimos numeratur antagonistas. Statim enim orta haeresi, librum scribit: De falsis Prophetis, tam in persona, quam in doctrina evitandis: alterum, De praedicatione Evangelii; De coelibatu Sacerdotum; De merito bonorum Operum, aliosque Lutheranae doctrinae oppositos, quos refert R. P. Gratianus, oblitus insignis operis de Missa stabilienda, quo Fratres Wittenbergenses firmavit. Hujus viri extat memoria Herbipoli cum hoc epiphonemate: Olim me Luther fit proeceptore magister, / Fit simul, et frater Religione mihi. / Deseruit sed ubi documenta fidelia, Doctor / Detexi primus, falsa docere virum. Omisit etiam Panphilus, et alii cum illo, insignem illius aetatis visum P. Augustinum Cappelmayr, cujus meminit Eckius, qui in illis turbis novae doctrinae, insignes edidit tractatus Inglostadii impressos, precipue opus eruditissimum de littera occidente et spiritu vivificante. Huic P. Augustino fidem Catholicam conservatam in sua Bavaria frequenter adscripsit Serenissimus Dux Albertus.

Floruit etiam, et doctrina sua plurimum profuit Palatinatui inferiori P. Augustinus Lupff, in Academia Heidelbergensi tunc Professor, et egregius praeco verbi Divini, quo Vigilante et Latrante haeresis numquam illas ditiones invasit. Tantundem praestitit in Dioecesi Augustana P. Joannes Cantzeler Mindelhemiensis, Episcopi Augustani Theologus, et Poenitentiarius Generalis. Illis annis florebat P. Augustinus Marius praeclarus Theologus, Lutheri condiscipulus, qui postea creatus fuit Episcopus Saloniensis, et Illustrissimi Principis Herbipolensis suffraganeus. Ratisponae vixit, et monasterio praefuit P. Hieronymus Streitelius insignis verbi Dei praeco, plurimum laudatus a Christophoro Ostrofranco Religioso S. Emerani, ob peritiam sacrarum literarum, et historiarum veritatem; ex eodem monasterio tunc vixit et scripsit Viennae P. Stephanus Sutorinus, qui totam Austriam eloquentia sua rapuit, maxima cum laude ibidem Theologiam professus. Agmen claudat inter coaetaneos Lutheri antagonistas, Venerabilis P. Conrardus Tregarius Helvetius, suae Provinciae Prior Provincialis, qui enascentem haeresim egregie studuit pessundare, in quem finem edidit Paradoxa centum de Ecclesiae, conciliorumque authoritate. Huic uni, adhuc hodie adscribit conservationem suam in Catholica Religione Friburgum cum vicinis oppidis. De eodem Patre hoc laudabile scribit Surius, quod sub initium Zwinglianismi, Bernae in Helvetia indicta Catholicorum cum Zwinglianis disputatione, nullus Catholicus Doctor, praeter unum F. Conrardum Trigarium ausus fuit comparere, hic uti alter Athanasius solus causam Dei, et Ecclesiae, etiam cum evidenti periculo vitae acriter defendit, ac ne tunc inter Helvetios totaliter rejiceretur effecit.

Omitto P. Magistrum F. Augustinum Auripolitanum, P. Achatium Claus, P. Petrum Stiglerum, qui omnes, omni conatu una cum aliis multis Luthero sese opposuerunt primo, ut matrem Ecclesiam tuerentur, deinde ut Ordinem S. Augustini a tali naevo haereseos, infamiaeque liberarent.