Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'ordine > Storiografi OSA > Crusenio > Monasticon

Nicola Crusenio: Monasticon

Agostino e i suoi monaci dal manoscritto ms. II di Firenze che contiene una versione della Città di Dio in lingua italiana. Datato 1433, al foglio 315 è firmato da A. di Lorenzo

Agostino e i suoi frati

disegno a colori dal ms. II di Firenze che contiene

una versione della Città di Dio in lingua italiana.

Datato 1433, al foglio 315 è firmato da A. di Lorenzo

 

 

CAPUT. XXXVI

De Gabriele Veneto, XXXIV Generali

 

 

 

 

Anno Christi MDXIX Synodus Ordin. coacta est Venetiis tertio Idus Junii, ubi praesente Cardinali Aegidio electus fuit in Generalem P. Gabriel Venetus, vere industrius, et ad magna natus, prout in ipso sui regiminis initio satis declaravit egregiis suis statutis, ac ordinationibus, quibus Ordinis unionem firmavit, ac paupertatem mirabiliter fovit, commendans silentium, laneorum indumentorum usum, clausuram caeteraque ab illo introducta. Ann. MDXXII P. Philippum Aemilium de Penavillo martyrem nobis concessit, is enim Solimanno Turcarum Rege insulam Rhodi occupante, cum in eadem Insula, et civitate per septem menses obsidione durante, verbum Dei indefesse praedicasset, populumque ad tolerandam inediam, vigilias, miseriam, et labores excitasset, fortitudinis egregiae praebens exemplum, in mediis hostibus, confirmans militum animos, donec telorum vi occubuerit, constantissime perstitit. Vixit hoc anno in Regno Castellae apud oppidum Duennas P. Gondisalvus de Barhona Religiosissimus, et inter beatos merito censendus, de quo inter alia memoratur, quod aliquoties solus horas nocte persolverit, assidentibus Angelis psallentibusque ac respondentibus, Religiosi accurentes obstupefacti prae foribus chori dulce spectaculum intuiti sunt.

Venetum etiam Monasterium hisce annis industria, labore et sumptibus Prioris Generalis Mag. Gabrielis reparatur, non minus ornate quam pretiose, quod describit amplissimis verbis Bembus lib. 6 epist. Historiam Pannoniae, quam Austriam et Stiriam nuncupamus, scripsit hoc anno Albertus Bosteten Teutonicus, praeclara eruditione refertam, eamque Imperatori Maximiliano dedicavit, cui is eo nomine gratissimus fuit. Ludovicus Chantereau Anno MDXXV Episcopus Matisconensis, Abbas S. Euberti, Galliae Regi Francisco Primo a Confessionibus, Ordinem plurimum exornabat, una cum R. P. Joanne Rovalt Theologo insigni, qui cum esset Ecclesiae Andegavensis Propraesul, hisce annis Episcopus Ravanensis in Britannia creatus fuit. Aeterna memoria digni vixere hoc tempore in Ordine S. Augustini P. Angelus Mediolanensis cognomento Bellabucus, Nicolaus Romagenus, Turrinensis, Silvester Meveccius; qui omnes celeberrima opera typis mandarunt. P. Felix Pratensis genere Hebraeus Psalterium integrum, librum Job, et alios e sacra Biblia felicissime transtulit in Latinum idioma; multis annis Hebraeis Romae existentibus concionatus fuit, multarumque conversionum author, cum ita clare, ac ferventer illos confutaret ut flagellum Hebraeorum communiter diceretur. P. Ambrosium Neapolitanum virtus, et industria evexit eodem tempore ad Episcopatum Lamosensem, et ad Ecclesiae Mantuanae Propraesulatum, in qua dignitate Plato Christianus videbatur, ita docte scripsit de rebus Academicis, Lutheri haereses insigni tractatu pro missae sacrificio refutavit, et Principes plurimos in recta fide solidavit; missus quoque a Serenissimo Mantuarum Duce Clementi VII congratulatus est Pontificiae dignitatis adepte fastigium. Mirum ac inauditum quod hic subtexam de Religioso S. Augustini apud Mauros celebrato, et hoc anno detecto. Refert Mag. Marquez Anno MDXXV primum, ac deinde multoties diversos Maurorum Satrapas justa Insulas Tenerife, ac civitatem Tagaus oriundos, dum captivi apud Christianos detinerentur, magno honore, ac reverentia prosequutos fuisse Fratres Ordinis S. Augustini, idque quia illos videbant in illo habitu, quo referebant Sanctum quemdam virum apud illos jam defunctum, superesse, ac indies miracula operari cujus relationis, nec non miraculorum fama excitati, inquit, Patres Ordinis Conventus S. Christophori in Lusitania, statuerunt eo proficisci, ac coram singula hujus viri monumenta discutere, in quem finem literas impetrarunt a Gubernatore tum captivo, ad Vicarium ibidem relictum, ut eisdem Patribus adventantibus permitteretur accessus ad hoc Sanctum corpus, et lustratio loci.

Quibus habitis itineri sese commiserunt R. P. Henricus Oliverius, Prior S. Christophori, et F. Michael Vecchius, qui cum salvi, ac incolumes appulissent ad Insulas Tenerife, ac non procul a civitate Tagaust abessent, suum accessum Gubernatoris Vicario insinuarunt, a quo perbenigne habiti, ac non ita post ad inspectionem illius sancti admissi sunt. Nomen hujus sancti inquirentes, nihil aliud resciverunt, quam communi fama dici Augustinum. De obitu, modo, tempore ac loco nihil aliud obtinuerunt quam traditionem antiquam, extra hominum memoriam hunc virum ibidem semper fuisse. Notaverunt autem correspondere habitum, cingulum, caputium, rasuram, aliaque omnia veris Fratribus S. Augustini. Sacerdotem fuisse indicabat corona, et aetas quadraginta circiter annorum. Beatus vero esse colligebatur, et carnis integritate; quae post tot annorum spatia incorrupta permanserat, ac constans in pedes oculis sub apertis, coelos intuens, immo sanctitas apparebat et ex continuis illius miraculis, quae infinito audiebant; et illa coram videbant. Illis etiam adhuc singula curiosius indagantibus, locus fuit ostensus parum a tuguriolo, in quo conservabatur tale corpus, ad instar monasterii, una cum cubiculo in quo et plerique libri, quae omnia habitationi, nec non pietati illius dicebantur servisse. Curaverunt autem praedicti Patres sibi de singulis testimonium authenticum, ac ita in Lusitaniam reversi fuere. Eadem de hoc beato retulerunt alii Mauri ac Christiani Anno MDXLVI et anno MDLXV.

Immo recenter Anno MDCVII die 11 Maii Alvarus Ortiz Sambrana, militaris disciplinae praefectus in Insula Fortis venturae, refert pleraque miracula hujus sancti, quorum oculatus fuit testis, vidit ipse circumquaque illum Sanctum frequens noctu lumen, vidit caecis lumen restitui ab eodem beato, et audivit communi voce, et fama populum hujus patriae in omni sua necessitate solere ad hunc Beatum recurrere, ejusque gratiam demereri eleemosynis, quas primo Christianis aliquot solent offerre, quae etiam retulerunt uti verissima, tum Religiosi tum belli Duces posterioribus annis, de quibus latius ipse Marquez. Hujus autem beati nomen dicit fuisse Bartoholomaei vel Thadaei de Canaria, professum vero ex signis evidentibus dicit fuisse Ulyssipone, ac cum multis aliis descendisse in Africam Evangelii praedicandi gratia, ibique interiisse, ac justo Dei judicio ita servari in testimonium fidei, et confusionem infidelium. De hoc Beato est illud F. Cornelii epigramma: Sub Jove stat pluvio tria saecula; res miranda! / Membraque cum tunicis salva Thadaeus habet. / Dic quid erit, si non haec est Constantia vera, / Non flexisse pedem Mortis ad imperium? Hoc eodem anno Ferdinando et Elisabetha Regnum Hispaniae gubernantibus, ac gravissimis bellis detentis, Adrianus Sextus concessit Regibus Hispaniae perpetuum magisterium Equestris Ordinis S. Jacobi de Spata, eosdem Regulae S. Augustini subijciens, quo tempore statuta Regularia fuere eidem Ordini conscripta, illudque inter alia, ut quotiescumque non fuerit Monasterium clericorum sui Ordinis, in loco residentiae quocumque Equites S. Jacobi teneantur a Fratribus Sancti Augustini habitum suscipere, apud illos novitiatum agere, profiteri, ac si intestati recesserint, sepeliri.

Anno MDXXVI Comitia Generalia Ordinis habita sunt Tarvisii, in quo Capitulo Ordo Eremitarum ostendit, quantum sibi displiceat casus Lutheri, cui tantum abfuit, ut in aliquo consentiret, quin ejusdem Apostatae haereses ibidem communi calculo damnarit, cavendo ne cui liceat libros ejusdem retinere, legere, declarare, defendere, aut de ejus opinionibus disputare; sub gravissimis poenis. Anno sequenti Parisiis in Monasterio S. Augustini celebratum fuit Concilium Provinciale Senonense, Praesidente Antonio S. R. E. Cardinali Archiepiscopo Senonensi et Galliae Primate, cui plurimi Patres Ordinis S. Augustini interfuere, illud ipsum Concilium non parum promovendo doctis disputationibus, ac votis eruditissimis ad Ecclesiae reformationem conducentibus.

Anno MDXXXII Cardinalis Aegidius sexagesimo tertio suae aetatis anno, pituita subita oppressus Romae interiit, quem egregie in Elogiis suis extollit Paulus Jovius, et Arnoldus Ferronus, tanquam Italiae columen, Maronem, ac Ciceronem; immo Sadoletus eum vocabat clarissimum illius saeculi obscurascentis lumen Ecclesiae, cui etiam hoc Epitaphium posuit Janus Vitalis Panormitanus Poëta: Ante sacrosanctos cineres bona verba viator / Dicito; divinus hic jacet Aegidius: / Qui potuit lingua humanas infectere mentes, / Et trahere haerentes fervidus ad se animos, / Quidquid pandit Arabs, divinum quidquid Erembus / Dives Arameis occulit in tabulis, / Explicuit populis; et siquid spiritus ultra / Sentit, adhuc sanctum, quod meditetur habet. Celebrat etiam hisce saeculis Joseph Pamphilus inter praeclaros viros Religionis P. Augustinum Fogiadenum, P. Augustinum Saturnium Brixiensem, P. Valerium Bononiensem, P. Hieronymum Fulginatem, P. Bellinum de Padua, P. Nicolaum Scutellium Tridentinum, P. Marcum Bocturnium ejusque nepotem P. Anselmum Vincentinum, P. Hieronymum Plumatium, ac P. Stephanum Recanatensem, quorum scripta in omni scientiarum genere commemorat, illosque maxime Italiae profuisse asserit, prae ceteris vero Bellinum Patavinum, quod illi debeat Ecclesia Catholica martyrologium.

Anno MDXXXIII. Ex mandato sedis Apostolicae ad instantiam Regis Hispaniae, destinantur plures Patres Augustiniani in Indias, ex quibus cum multi adversa maris procella periissent, salvi appulerunt F. Franciscus a Cruce cognomento Venerabilis P. August. de Coruña, quem postea promovit Rex ad Episcopatum Popajan. Hieronimus Ximenez, Joannes de S. Romano, Joannes de Oseguera, Alphonsus de Borgia, Georgius de Avila, et alii, quorum opera Provincia nominis Jesu fuit erecta, cum septem Monasteriis, inter quae excellit Mexicanum, quod aliquot centenis millibus florenorum ex aerario regio desumptis, procurante P. Joanne de S. Romano aedificatum, non ita post centum aluit Religiosos, fuitque Principium quinquaginta Monasteriorum, et mater plurimarum paroeciarum. Paulo ante Romae Paulo III authore sub Regula S. Augustini militare coeperunt Clerici Boni Jesu P. Hieronymo Malusello institutore, qui Ravennae et alibi collectis egregiis viris clerum restaurare studuit, cum eoque collegialiter vivendo singulorum saluti consulere, habitu omnino clericali. Eodem fere tempore, quo tantus numerus oriebatur Monasteriorum Ordinis S. Augustini in Indiis, cum notabili augmento Religiosorum in Ecclesiae vinea insigniter laborantium, novo tumultu excitato in Anglia furit Henricus VIII, et praeter plura celebriaque Monasteria omnium Ordinum, aggreditur hoc anno celebre Monasterium Eremitarum S. Augustini Londinense, in eoque R. P. Priorem una cum toto Conventu eosque quod ipsius sacrilegio, ac praetenso Pontificatui sese opponerent jubet occidi; quod etiam crudeles satellites in ipsa Ecclesia ante summum altare, orantibus Fratribus omnibus, perpetrarunt, Ecclesiae ac sacrarii praeda divites.

Eodem etiam anno MDXXXIV. Moritur P. Gabriel Anconitanus, Apostolici Sacrarii praefectus, eique suflicitur ex eodem Ordine P. Alphonsus Aquilensis, quem paulo post Paulus III creavit Episcopum Bovianensem, ac deinde Archiepiscopum Amalphiensem. Florebat istis annis in Belgio Laeodico Reverendiss. D. Petrus de Fine ex Ordine et Conventu Brugensi S. Augustini assumptus Episcopus Davensis, et Suffraganeus Laeodiensis, qui bene de Religione et Ecclesia Dei meritus, sepultus fuit ante summum altare Laeodii anno MDXXXVII.

Quo etiam anno pergebat in perfidia sua Henricus VIII, Anglicanae Ecclesiae tyrannus, sub quo passim Religiosi carceribus mancipabantur. De Joanne Stoneo Augustiniano Cantuariensi scribunt Alanus, et Surius, quod in tetro carcere vigiliis, orationibus, ac jejuniis intentus, ab Angelo confortatus fuerit, jussusque constanti animo subire martyrium, prout etiam non ita post illud constantissime subiit, exsibilans carnificum tormenta. Sub eodem tyranno passus fuit P. Georgius a Rosa, regio sanguine oriundus, una cum socio confratre, qui cum Romani Pontificis authoritatem abjurare nollent, neque Regis praetensam Cathedram adorare, ejusque consilio parere, Martyrio sunt affecti, illudque summa animi alacritate amplexi sunt, incessanter populum a tanta vesania avertentes. Defungebatur tunc officio, ac vita Rev. P. Gabriel Venetus, indicebanturque comitia Veronam.

Sub idem tempus invenio in Hispania obiisse virum Venerabilem P. Alphonsum Borgia, e Ducibus Gandiae oriundum, quem magis doctrina, et pietas commendavit, suaeque genti suspiciendum reddidit.