Agostino e i suoi frati
disegno a colori dal ms. II di Firenze che contiene
una versione della Città di Dio in lingua italiana.
Datato 1433, al foglio 315 è firmato da A. di Lorenzo
CAPUT. XXXIX
De P. Christophoro Patavino, XXXVII Generali
Eodem anno, 16 kalendas Junii, habitis comitiis Bononiae Pater Christophorus Patavinus, vir rari ingenii, eloquentiae, ac doctrinae non minoris, sufficitur in locum Seripandi sese subducentis, sub quo Generali felicissime Ordini cuncta successere, unde regimen illi protelatum ad annos octodecim continuos, quos indefesse Ordini summa cum laude ac fructu impendit, saeculo infelicissimo ob Germanicas turbas. Hoc etiam anno prophanata, ac direpta fuere omnia Ordinis Monasteria in Palatinatu, Heidelbergae, Altfheimii, Lauringiae, Vallis speciosae, Fridburgi et his plura, quae Electore Palatino ad Lutheranam haeresim ob alias causas deficiente, illius culinae cesserunt, prout Monasterium Anglibergense, Tubingense, Islingianum, aliaque Duci Wirtenbergico, ut et is offas suas pinguiores habeat, nescio tamen an videbunt quartam generationem ex illa. In quorum Monasteriorum vices, rursus a Divina clementia, longe plura Ordini adjunguntur, eodem fere tempore in Indiis, sub Vicariatu P. Hieronymi Ximenez, ad quas etiam colonias selecti mittuntur ex Hispaniis operarii P. Nicolaus Perea, Andreas de Muta, Joannes Perez, Joannes de Medina, Michaël de Alvarado, Didacus de Salamanca, Joannes Bapt. de Moya, Joannes a S. Romano cum viginti aliis; ex recenstis autem Patribus, plerique miraculis claruerunt, alii ad Episcopalem dignitatem evecti sunt, ac tanta gratia polluerunt, ut idiomata Othomitida, Mechoacanensia, aliaque brevi compendio didicerint, totius fere Regni Othomidarum conversione, quae prae caeteris debetur B. F. Joanni Baptista Moya, cujus vitam mirabilem, piam ac vere sanctam scripsit Medina. In eadem India praeter Didacum Salamanca ad Episcopatum Portusdivitis evectum, et praeter Joannem de Medina ad Mechoacanensem, P. Franciscus a cruce Lusitanus, in Insula capitis viridis, Episcopus eligitur, barbarisque illis nationibus per plures annos Evangelium annunciat, de quo hoc memorabile, quod octogenarius, et Episcopus pueros, adultos, et senes quotidie Cathechismum docuerit majori consolatione, ac fructu, quam dum olim D. Thomam explicaret ex cathedra. Innocentes, inquiebat, et recti adheserunt mihi. Nec defuerunt eodem tempore amplissimo progressui PP. Peruntini, qui Limae convenientes, P. Joannem a Staccio Ordini praeficiunt, quondam Antonii de Mendoza proregis novae Hispaniae celebrem consiliarium, ac secretae pietatis praefectum, cujus industria plura excitantur inter Peruanos Coenobia. Tunc etiam P. Gaspar Cano, Lusitanus, universae insulae S. Thomae antistes praeficitur, quam barbaram paucorum annorum spatio, ita excultam reddidit, ut Religione, et pietate nulli cederent illius incolae, pietate fere omnes antecellerent. Vigebant in Hispanensi ditione P. Ferdinandus a Castro Verde, Episcopus Gienensis, qui Carolo V multis annis a concionibus fuerat; quo etiam tempore decem Religiosi Augustiniani in sola Hispania infulas gerebant. P. Joannes de Guevara, Burgensis, inter alios Hispanos hac aetate celebres, vigebat multiplici scientiarum cognitione eruditissimus, obtinuitque hoc ipso anno primam in universitate Salmanticensi Cathedram proprietatis, de quo traditur tantae fuisse memoriae, ut semel lecta absque ulla haesitatione recitarit. Omnes tamen doctrina, pietate, ac morum integritate antecellebat Beatus Thomas a Villanova Archiepiscopus Valentinus, quondam in Academia Complutensi S. Th. Professor, disciplinae Regularis amantissimus: praelatorum omnium exemplar, habitum Ordinis ad finem vitae usque semper servavit; doctissimis, zelosissimisque concionibus suos instruxit; meditationibus, orationibus, et sacrarum Scripturarum lectionibus plerumque vacavit.
Pauperibus ita sua distribuit, ut vix sibi in Archiepiscopatu reservaret competentia, immo ut substraheret necessaria; frequenter jejunaret, ut indigentes, et infirmos reficeret; nunquam pauperem vacuum, frequenter bene vestitum ac nummatum dimisit. Raro exemplo, anno MDLV ipsa die Nativitatis gioriosae V. Mariae, obiit adeo pauper, ut ne lectum seu culcitram propriam haberet cui incumberet; illam enim cui incubabat, pauperrimo famulo jam donaverat. Collegia duo fundavit, unum Compluti Fratritribus Eremitis, alterum Valentiae pro clericis Archiepiscopatus, in ejus funere plusquam 8500 pauperes intervenere collachrymantes. De miraculis autem infra erit dicendi locus. Ordinem S. Pauli primi Eremitae, hoc anno MDLIII restauratum in Italia et Hispania ponit Myreus, at in Italia vix ullum hujus Ordinis extat Coenobium integrum; Anachoretarum cellulae plures, eodem fere habitu cum Patribus Augustinianis utentes, Episcopis tamen subditi, ut videre est juxta Spoletum, Fanum, Ariminum, et Florentiae montes. Plures Coenobitas, et egregie instructos alit Hispania: Germania Pannonum decem aut duodecim circiter uni Generali subdita conservat monasteria, ast in iis vix ullos Religiosos. Eodem anno Augustinianis Peruntinis praeficitur P. Andraeas de Salazar, ac postea P. Joannes a S. Petro, quorum opera Truselli ac alibi fuere erecta Coenobia ac magna pars Regni Peruntini Catholicae religioni adscripta. Mexici etiam, sub Vicariatu Jacobi de Bertavillo, et Alphonsi a Vera cruce, sex monasteria Ordini S. Augustini accessere.
Anno MDLIV Rev. P. Hieronymus Seripandus qui alias quieti sese dederat, turbata civitate Neapolitana, omnium precibus Legatus illius urbis ad Carolum V transmittitur; quo in munere, et Oratorem et Catonem sese praebuit, adeoque gratu sfuit, ut a Carolo V Archiepiscopus Salernitanus non ita post designaretur; obtenta etiam confirmatione, ac consecratione a Julio III, Salernum rediit, ubi Ecclesiam ac Dioecesim antecessorum incuria incultam, summo studio ad Canones reduxit, non sine molestia, at magno fructu. Christophoro Patavino interim Generalatus officio fungente, habebantur comitia Arimini, ac quadriennio post Venetiis, in quibus semper eidem magistratus prorogabatur, resque Ordinis non parum promovebantur.
Florebat in Hispania Fr. Alphonsus de Madrid, pietate, ac virtutibus insignis, cujus opera in Regno Castellae construebatur Monasterium Segobiense. In Belgio magnum Consiliarium, ac Ecclesiaten multis annis agebat apud Georgium ab Austria, Laeodinensis ditionis Principem, Fr. Lambertus Methodius Sacrae Theologiae Doctor, Laeodius, cui contemporanei fuere in eodem Belgio multis nominibus commendandi P. Arnoldus Regius, Lovaniensis aliquoties Provincialis, P. Henricus a Werda Coloniensis, Adolphi Archiepischopi Coloniensis Theologus, Joannes a Juliaco Sacrae Theologiae Doctor, Coloniae Professor, et Henricus Lauvarts praeclaris Legationibus apud Principes habitis, celebris.
Anno MDLVIII grave bellum gerebat in Lutzenburgenses Rex Galliae Henricus II, Duce Guisio, qui Theonisvillam inter limites Lutzenbergenses expugnat, conventumque Ordinis S. Augustini ad urbis moenia situm dejicit. Quo in loco postmodum Rex Hispaniae recepta urbe fortissimum excitavit castrum. Hic locus quondam Provinciae Galliae a Rev. Fulvio Asculano Provinciae Belgicae fuit additus, et anno MDCXIV loco nostri Monasterii diruti, a Serenissimo Alberto, etiam me instante, alius locus designatus fuit, reditus nonnulli restituti, ac certa pecuniae summa in novum aedificium concessa: ita ut locus rursus assurgat.
Anno MDLX novo animo et novis viribus contendunt Patres Augustinienses in Indias novi Orbis, ubi praefectura donabatur P. Augustino de Coruña, qui secundo in Peruntinam Provinciam dimissus, ibidem primus Episcopus fuit Ordinatus Provinciae Popajanensis, quo in munere ita strenuum sese exhibuit, tantumque pastorali vigilantia effecit, ut tota Provincia verum religionis cultum agnoverit. Interfuit in Capitulo Provinciali Limae in Urbe Regia celebrato, quo tempore promovebatur P. Andraeas de Ortega, qui simili fere labore, Ordinem propagavit, Monasteriaque quatuor erexit, uti etiam anno MDLXII tria alia de la Paz, de la Plata, et Guadalupe. Eodem anno a Pio IV in Cardinalium numerum adsciscitur D. Hieronymus Seripandus jam Archiepiscopus Salernitanus, utraque dignitate non indignus, quod uti anteacta vita, mundo Italico et Hispanico patefecerat, ita postmodum universo voluit patere: in Collegium enim Cardinalium ut intravit, statim et Theologum, et Canonistam, et Politicum ita egit, ut omnium calculo sacrosanctae Synodi Tridentinae Legatus declarari meruerit, in qua etiam dignitate, rursus pluribus Congregationibus, maxime Theologicis, ubi gravissimae materiae fidei discutiebantur, praesedit triennio integro, donec ad meliorem vitam evocatus, naturae pensum, maximo eruditissimorum virorum gemitu persolvit, sepultura donatus Tridenti in Ecclesia S. Marci, amplissimis ingenii sui relictis monumentis, quae refert Anastasis Gratiani ex Pamphilo, cum hoc Epitaphio: Si quis honos tumuli, quantum sol Lampade lustrat, / Terrarum, coelique tuum est, Seripande, sepulchrum. Hieronymo Seripando familiares fuere, ex Ordine S. Augustini et chari Theologi P. Hieronymus Niger, Fossaninus, qui praeclarum opus edidit contra Waldenses, et aliud contra Lutheranos de Venerabili Eucharistiae Sacramento; et P. Franciscus Libertas Tarnisius, quem Roma concionantem tanto plausu excepit, quanto a multis annis neminem, cui etiam pauperes, et indigui debent Montem pietatis primo erectum per universam Italiam, ubi sine foenore mutua datur pecunia, cum ante apud Judaeos ad nummum vigesimum, pauperes gravarentur mutui usura gravissima ac intolerabili. Supervixit etiam Cardinali, Ven. P. Fabianus Clavarius, Genuensis, saecularibus, ac Theologicis disciplinis optime instructus, qui Reipublicae suae licitam campsoriam artem scholastice explicavit, tantumque apud omnes valuit, ut ad Abbatiam S. Matthaei in illa urbe celebrem, evectus fuerit tranquilliorem vitam agens usque ad annum aetatis suae octogessimum, suis exterisque venerationi.
P. Carolum Ardier Gallum adhuc memorant hodie suggestus Galliae, declamandi gloria insignem, quo in genere excelluit apud Christianissimum Regem Henricum II a quo Episcopatu Nivernensi, et Abbatia nostrae Dominae de Leuriaco donatus fuit. Eadem fere aetate protulit Belgium Flandricum, Brugis dissertissimum P. Jacobum Vueldium, cujus adhuc hodie extant praeclara scripta, extiteruntque praeclariora illius merita, cum Patriae intereunti probe consuluit, haereticisque non semel restitit, quorum tandem furori cedere jussus, ad Abbatiam S. Bertini Audomari secessit, propter Deum a patria exul, ubi etiam senio confectus sacras litteras dum profiteretur, obiit anno MDLXXX. In eodem Belgio aliquamdiu Vicarii Generalis munus obivit eximius P. Laurentius a Villavincentio Xerecensis, Hispanus, genere nobilis, in libris Canonicis et Patrum doctrinis eruditissimus, ut testantur pleraque illius opera typis evulgata Antuerpianis, qui non parum belli tumultibus sub ipsum eorumdem exordium occurrere conatus fuit in Belgio, ad quos etiam patienter ac sapienter perferendos frecuenti exhortatione Patrum Augustinianorum animos excitavit, maxime in Capitulo Laeodiensi anno MDLXVI; quo etiam anno Provinciam ultimo visitavit, praeclaris relictis suae prudentiae monumentis; Hispaniam abituriens, ibidem in honore fuit, secretiori consilio Regio non infrequenter adhibitus, donec immature obiit, majoribus officiis obeundis non inidoneus. Anno sequenti B. Antonius de Elvas una cum socio, Lusitani, dum peractis studiis in Gallia, ex eadem Lusitaniam cogitant, in Calvinistarum Foroneronensium manus incidunt apud Tectosagum, a quibus ad verae fidei, cucullique abjectionem incitati, fortiter resistentes, unamque Ecclesiam Romanam, extraque eam nullam esse salutem praedicantes, miserrime enecantur 17 Martii, caelestis patriae cives effecti.
Anno MDLXII e media Lusitania, ad Concilium Tridentinum evocabatur, uti alter Antilutherus Reverendissimus D. Gaspar Casalius, primum Leiriensis, ac deinde Conimbricensis Ecclesiae Episcopus, Joannis III Lusitaniae Regis consiliarius intimus; ab illo enim omnia controversa modernis haereticis doctissime fuere ventilata, ac Pio IV inscripta; illum multoties viva voce de gravissimis quaestionibus Concilium Tridentinum audivit, et sequutum est, maxime ubi saluberrima remedia animorum morbis curanda proposuit, justitiamque in quatuor membra divisam exactissime enucleavit. Quem etiam Lusitania adhuc diu postea, ubi alterum Ambrosium suscepit, eique uti Patri Patriae acclamavit. Vitam cum morte, sequenti anno commutavit, Ven. P. B. Damianus De Udancos in monasterio oppidi de Risco, Castellae Regni, cujus tanta fuit vitae innocentia, ut integram patriam solo exemplo ad pietatem excitarit, vivus et mortuus infirmos plurimos sanitati restituit, multa etiamnum praestans accurrentibus beneficia. Exceperat etiam paucis ab hinc annis Hispania Rev. D. Bernardum Hoiguin Episcopum Elsinensem in Hibernia, exulem a patrio solo, ob doctas, frequentes, ac pungentes conciones haereticis exhibitas, virum certe integerrimae vitae, ac in dignitate pauperem ac patientem, qui persancte obiit hoc anno Villavitiosae. In Indiae Hispaniae Regnis, obierunt sub idem tempus viri religiosissimi, ac exemplares omnibus poenitentibus P. Antonius de Roa, P. Joannes Hispalensis et P. Nicolaus de Witte, Flander, quorum operam in convertendis Indorum animis ad verum Religionis cultum, magna laude prosequitur Pamphilus, addens de P. Nicolao quod relictis paternis opibus, quae amplae erant, totum se in Indorum salutem concesserit, in administrandis Sacramentis diligentissimum praestans obsequium, de quo et alii scribunt eundem miraculis etiam hodie clarescere.
Anno MDLXIV absoluto Concilio Tridentino peragitur Synodus Ordinis Mediolani, ubi rursus P. Christophoro Patavino in Magistratu continuato, Concilii Tridentini leges sancitae, et doctrina exhibita omnibus indicitur, ac ab omnibus acceptatur. Preclarae item fiunt leges Ordinis, maxime ut ignorantiae ac desidiae malis occurreretur, quas etiam ipse Generalis aliquandiu rigida ferula executioni demandavit. Caeterum Concilio Tridentino interfuere, suamque operam eidem praestitere 34 Theologi scilicet: Hieron. Seripandus Prior Generalis, ac deinde Archiepiscopus Salernitanus et S. R. E. Cardinalis Concilii Legatus.
Rev. Joannes Xuarez Episcopus Conimb.
Rev. Joannes Barba Episcopus Interamnensis, Sacrista.
Rev. Gaspar Casalius, Lusitanus, Episcopus Leirensis.
Rev. Franciscus Richard. Burgundus, Episcopus Attreb.
Rev. Joannes de Muñatones, Episcopus Segorbricensis.
P. Christoph. Patavinus, Prior Generalis.
PP. Aurelius Patavinus et Gregorius.
PP. Paulus et Adeodatus Senenses.
P. Gabriel Anconitanus et P. Cherubinus a Cassia.
P. Aurelius a Rocha et P. Angelus Venetus.
P. Thadaeus Perusinus et P. Gaspar Syracusanus.
PP. Guillelmus Bononiensis et Ambrosius Veronensis.
PP. Marianus Feltrensis et Sebastianus Fanensis.
PP. Simon Florentinus et Simon Patavinus.
P. Joannes Baptist. Burgos, Valentinus.
P. Christophorus de Sanctotis, Burgensis.
P. Adamus Florentinus.
P. Antonius de Mondulpho.
P. Aegidius de Pesaro, Concionator Concilii.
PP. Aegidius et Andreas Volaterranus.
PP. Aurelius Coronalten. et Balthasar de Massa.
Rev. D. Joannes Jacobus Barba, Sacrarii Pontificii custos, Episcopus Interamnensis Romam tendens, gravissimo morbo in ipso itinere affectus, interiit Ocriculi, in ejusque locum officio Sacristae praeficitur P. Aegidius Pisauriensis, quem etiam Pius V non ita post ad Episcopatum Nepesinum erexit, eique Scholam Cantorum Pontificiorum commisit.
Anno MDLXV P. Andraeas de Urdaneta, vir navigandi arte peritus una cum P. Jacobo de Herrera, Martino de Errada, Petro de Gamboa, et Andraea de Aguirre Augustinianis, cum in Insulas Moluccas trajicerent, ad speciosam Insulam Zebu applicuerunt, indeque detectis aliis Insulis, adeptis etiam pluribus operariis ex eodem Ordine ibidem Monasteria aedificaverunt, illasque Insulas a Rege Philippo, Philippinas vocaverunt, ubi et primi, et aliquamdiu soli PP. Augustiniani Christi fidem, non sine maximo fructu ita disseminarunt, ut primis annis ad ducentena millia converterint, hodieque ad viginti usque Monasteria, una cum centum paroeciis inveniantur aedificasse. Huic spirituali messi plurimum conduxit mortui cujusdam resuscitatio, Deo sic volente, per primos hos Apostolos facta, a quo mortuo jam ante obitum baptizato populus frequentissimus intellexit, post hanc vitam baptizatis superesse jucundissimum Dei aspectum, cum summa beatitudine ac deliciis immensis, quibus se jam frui dicebat, vi et vigore fidei, ac baptismatis noviter depraedicati. Dum novae hae coloniae Catholicae Religioni ac Regi Catholico accederent, scelerati rebellionum tumultus in Belgio oriuntur, partim ex Germaniae, partim ex Galliae vicinis locis, haeresibus subintrantibus, et quo rebellioni fortius vinculum annecteretur, a Catholica Religione deficiunt fere omnes, passim violatis, ac spoliatis templis, in quibus tumultibus, subsequentibus annis maximam cladem passi fuerunt Augustiniani in plerisque locis.
Anno MDLXVI studio, et diligentia Fratris Alphonsi de Orozco, Concionatoris Philippi Regis Hispaniarum, et antea Caesaris, erigitur Monasterium in oppido Talavera; scripsit hic Alphonsus sermone patrio quamplurima, maxime quae ad spiritualem Dei amorem possunt excitare, quae ad longum recenset Anastasis. Fuit is adeo gratus Philippo Regi, ut frequentissime sacra majestas Ven. Patris cellam accesserit, et horas integras cum illo contulerit. Plurimos Episcopatus etiam praecipuos Hispaniae oblatos recusavit, sancte vitam transigendo; immo miraculis dicitur claruisse: constat enim quod frequenter angelorum manibus Sacramento refectus, ac incredibili consolatione affectus fuerit. In hujus Patris obitu, corpore triduo integro exposito, valvis undique apertis, tantus fuit populi concursus continuo, ut Ecclesia una cum claustris, quamvis latis, non posset excipi populus, aut inde avelli ob fragrantem odorem a corpore emanantem. De hoc Alphonso bene etiam scribit Poëta Belgicus: Coesaris est aliquid, Regisque favoribus uti / Sed laus est ingens, te placuisse Deo. Hoc anno cum haereses Flandro-Galliam invasissent, ac Tornaci passim violatis Ecclesiis imagines dejicerentur, unus P. Petrus Pistorius Augustinianorum Galliae Provincialis, contra Iconoclastas ausus fuit publice agere, sacrilegia detestari, frendentibus in illum haereticis, querentibus etiam occasionem eundem occidendi, prout non semel comminati fuerunt: quibus etiam minis non obstantibus armata manu, non parvo Catholicorum numero obstrepentium haereticis seditiosis, ad suggestum fuit deductus, ac ita fidem Catholicam aliquot annis tutatus, non sine evidenti, ac quotidiano vitae periculo. Vixit atque obiit hisce annis Valentiae in Conventu Ordinis S. Augustini P. Melchior de Aracil, Latinis, Graecis, Hebraicisque litteris eruditissimus, Theologiae quondam Professor, quem viderunt varii testes orantem, ac lucidiores flammas ab ore inter orandum erumpentes, insolitoque lumine cubiculo splendente. Cujus etiam ossa pluribus annis post obitum, una cum cartilagine adhuc integra, coherebant, eaque a F. Joanne de Archero ablata, ac scalpro tacta, sanguinis copiam reddiderunt, plurimis Patribus hoc videntibus, ac stupentibus.
Anno MDLXVII in Galliae civitate Nemausiana, Monasterium S. Augustini ante annos ducentos quinguaginta ibidem pietate civium erectum, Calvinistica feritate invaditur, apprehenditurque P. Andraeas Quatiebras anno aetatis circiter trigesimo, disertus Verbi Dei declamator, Theologus, ac Episcopi assumptus coadjutor, quem impia illa turba puteo sistit, in quem paucis ante annis ultra CCCC Catholici, omnis generis, ob Religionem Romanam quam profitebantur fuere demersi, eumque huic puteo includendum minitantur, nisi mentem mutet una cum religione, quod cum fortiter negaret se facturum Christi Athleta, multaque de falsitate fidei, quam profiterentur dissereret, atque mille mortes sese malle subire, quam a vera Catholica, Apostolica Romana fide deficere, assereret, statim lictores linguam P. Andraee presciderunt una cum extremitate digitorum, et vivo pellem detraxerunt, capiteque abscisso, eum puteo concivium barbara crudelitate incluserunt. Simile martyrium feruntur subiisse in Monte Pessulo decem Religiosi Augustiniani, inter quos recitantur Guillelmus Lugdunensis, et Augustinus Mareschaleus, eodem anno trucidati cum aliquot Confratribus.
Anno MDLXVIII Aegidius Pisaurensis, sacrarii Pontificii custos et magister Scholae cantorum vita defungitur ac in ejus locum assumitur P. Joseph Pamphilus Veronensis, cujus hic Chronicam describimus et augemus; praefuit hic sacrario Pontificio usque ad annum MDLXXIV quo sese quietis amore ad Ecclesiam Signensem ubi Episcopum agebat, recepit; ibidemque supervixit adhuc quinquennio, quo tempore otii impatiens plura edidit, quae ipse refert in fine sui Chronici. P. Augustinum Moreschinum, P. Gabrielem Anconitanum, P. Sebastianum Broilum, P. Angelum Frerum, P. Adeodatum Senensem, aliosque in Concilio Tridentino inter Augustinianos recensitos hic omitto, cum et omnes apud Pamphilum et apud Gratianum una cum pulcherrimis suis laboribus in librorum scriptione impensis, recenseantur. Vixit hoc anno Onuphrjus Panvinius, Veronensis, vir ad omnes Romanas et Ecclesiasticas antiquitates eruendas natus, nam praeclarissima industriae suae monumenta reliquit, ab eisdem authoribus recensita; multoque plura reliquisset, nisi praematura mors, juvenem vix quadragesimum annum attingentem, abstulisset. Annales Ecclesiasticos inceperat; eosdem quos postea Cardinalis Baronius prosecutus est, eodem stylo, et dicendi methodo. Sunt qui viderunt tomum primum, vel saltem magnam illius partem, paucis immutatis Onuphrii manu scriptum.
Tantus hoc anno fuit zelus juvandi proximos PP. Didaci de Herrera, et Hieronimi Marini, ut sese pro mancipiis vendiderint mercatoribus Chinensibus, quo ita Regnum illud ingredi possent, ac Evangelii doctrinam disseminare, quamvis nec hac arte tunc multum potuerint proficere. Francisci etiam Richardoti in Augustiniana Religione professi, apud Burgundos hic libet meminisci, qui non parvum nomen sibi, et suis in Belgio reliquit. Cardinali enim Granvellano in itinere Romano adjunctus, eloquentia, maturitate judicii ac ingenii hoc effecit, ut primus omnium Duaci Academia erecta, Theologiam docuerit, ubi etiam ministrum insignem ab haeresi ad Catholicam fidem primis annis conduxit, ac talem sese praestitit, ut deinde Belgico consilio praefectus fuerit ad quod etiam officium, immo ad majus, nepotem ex fratre filium evexit, dum se ad Attrebatensem residentiam, ubi Episcopus designatus fuerat, recepit, in eaque dexterrime rexit. Pari aetate vixit P. Joannes Baptista Burgos, Valentinus, in jure Canonico non secus ac Theologica facultate peritissimus, quod publica sua professione Valentiae multis annis testatus fuit disertissimisque suis orationibus, ac votis Concilio Tridentino adhibitis. P. F. Franciscus a Christo, Lusitanus, Sacrae Thaeologiae Doctor ejusdemque Professor in Academia Conimbricensi, eodem anno floruit, varietate linguarum ac ingenio praestantissimus, inter primos Scholasticos qui normam D. Thomae sequuti, ac Metaphysicas quaestiones subtili methodo tractarunt. P. Rodericus Solis, Regno Castellae eruditione, ac pietate notissimus, a Pio V in Regno Valentiae, Aragoniae et Cathaloniae reformator, ac Vicarius Generalis constituitur hisce annis, quo authore omnes illae Provinciae plurimum profecerunt, seseque aliis in disciplina monastica conformarunt tanti Patris adminiculo. Annum hunc finio cum Ven. B. Augustino Guarino, qui dum Montispessuli in Gallia Priorem ageret, illiusque universitatis Rectorem, acer fuit in defensatione fidei Catholicae, et oppugnatione haereseos, quam luem verbis et scriptis, publice ac privatim indesinenter execrabatur, in frecuentibus disputationibus antagonistae convincens: quare ab iisdem tandem vinculis ligatus, gravissimisque supliciis affectus animam Deo reddidit.
Cum per B. Hieronimum Aemilium circa annum Domini MDXXX inter Bergomum et Lacum Larium apud Tamaschi castrum, initium sumpsisset Congregatio Regularis clericorum, eademque, demortuo P. Hieronymo, in dies majora tum ob evidentissima miracula institutoris, tum ob egregios fructus in Ecclesia Dei, incrementa sumeret, S. D. N. Pius V hisce annis, eamdem Congregationem jam alias a Paulo III laudatam, sub Regula S. P. Augustini confirmavit, atque illam inter alios Ordines saecularium Sacerdotum ab aliis distinctam, Regulae tamen S. Augustini subditam esse voluit, uti et adhuc hodie sub illa floret, curam juventutis, tum in Collegio S. Athanasii Graecorum, tum in Collegio Clementino Romae gerens, fructu non modico. Circa haec tempora summus Orator ac Theologus ad oras Dalmaticas et Adriaticas per omnia fere oppida celebrabatur Rev. P. Nicolaus Ambrosiades, Flaminensis, quem ob praeclara merita, et exantlatos labores Serenissimus Dux Histriae et Carinthiae, ad Episcopatum Signinum nominaverat, post designationem, tamen ad coelestem curiam ibidem majori honore, consecrandus aeterna mitra fuit evocatus, magna praebens exempla patientiae, tolerantiae, ac divinae consolationis.
Anno MDLXIX moritur Romae Rev. P. Christophorus, Prior Generalis, plenus dierum et meritorum, non sine evidentibus sanctitatis indiciis, intrepido corde, et animo proferens verba: In manus tuas Domine commendo spiritum meum, Christum crucifixum amplexando, inter ipsam expirationem, eodemque tempore Vicarius Apostolicus praeficitur P. Thadaeus Perusinus, vir in omni officii genere exercitatissimus, tunc agens Ordinis procuratorem. Quo etiam authore comitia indicuntur Perusium, in annum subsequentem.