Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'ordine > Storiografi OSA > Crusenio > Index Additamentorum

INDEX ADDITAMENTORUM AD CRUSENII MONASTICON

Agostino e i suoi monaci dal manoscritto ms. II di Firenze che contiene una versione della Città di Dio in lingua italiana. Datato 1433, al foglio 315 è firmato da A. di Lorenzo

Agostino e i suoi frati

disegno a colori dal ms. II di Firenze che contiene

una versione della Città di Dio in lingua italiana.

Datato 1433, al foglio 315 è firmato da A. di Lorenzo

 

 

XLIII

ALII AUGUSTINENSES SCRIPTORES QUI FLORUERUNT AB ANNO 1350 USQUE AD 1400

 

 

 

 

Fr. Aldobrandinus Cavalcantes, nobilis Florentinus, inter primarios sui temporis Eremitas Augustinenses doctrina praestantes jure recensetur. A nostrate Gandolpho dicitur concionator fervidus et fructuosus, eo quia vir insigni pietate, atque integerrima vitae conversatione spectabilis, ac potissimum singulari animarum zelo fervens, suis concionibus earumdem duntaxat lucrum, non autem inanem aurae popularis sonitum expetebat. Floruit circa annum 1385. Quae scripsit referuntur a praefato Gandolpho, et ab Ossinger, et videri possunt in Saec. Aug. vol. I, pag. 222.

Fr. Aloysius Marsilius, nobilis Florentinus, unus fuit e viris suae aetatis eruditissimis; quapropter magnam sibi comparavit existimationem, atque benevolentiam apud Franciscum Petrarcham, qui in suis ad illum scriptis epistolis haec inter caetera pronuntiavit: Magnam tui nominis uberem materiam et laetandi tribuis, et sperandi, ante alios mihi, quo fortasse non alius in te oculos altius defixit. Clarum tibi lumen ingenii Deus dedit, industriaeque nobilis stimulos addidit, atque ex his notitiam rerum variarum pro aetate mirificam... Verum quis reipsa fuerit noster Marsilius melius percipere poterit cupidus lector ex sequentibus verbis Poggii Florentini in oratione 3 in Nicolai Nicoli funere habita, de Marsilio haec narrantis: Cum floreret in hac civitate eximia virtus doctissimi omnium viri Ludovici Marsilii ex Religione Augustini, contulit (Nicolaus) se in ejus familiaritem, ut una cum studiis doctrinae, vitae quoque, et morum institutionem perciperet. Erat domus Ludovici referta tunc egregiis adolescentibus, qui sibi vitam ejus et mores proposuerunt imitandos. Frequentebatur quoque ab optimis, ac praestantissimis viris hujus civitatis (Florentiae) qui ad eum velut ad divinum quoddam oraculum confluebant. Erudivit autem, liberaliterque instituit plures, qui viri doctissimi evaserunt, sed emersere inter alios praecipue Joannes Laurensis, Robertus Rossus, et hic noster Nicolaus, qui caeteris rebus posthabitis, numquam a latere Ludovici discedens, optimis praeceptis vivendi institutus est... Morum autem severitatem, et loquendi harmoniam quamdam, ac in reprehendendis vitiis libertatem ab illo hausit, qui erat promptissimus, et paratissimus ad vitiorum objurgationem… Tantam autem Marsilius noster penes Florentinos existimationem, atque auctoritatem suis praeclarissimis meritis consecutus fuit ut illa Respublica nedum illi difficiliora negotia expedienda commiserit, eumque oratorem atque legatum ad varios Principes deputarit, verum etiam a Bonifacio IX eum in Florentinum Episcopum postularit. Praeclarissimum nostratis Marsilii encomium, quod Florentinus Senatus ea occasione ad Summum Pontificem transmisit, legi potest apud Tiraboschi tom. V, part. I, pag. 229, edit. Venet. an. 1823. Obiit Florentiae die 21 Augusti an. 1394. Quantum autem Florentina civitas meritissimum concivem demortuum etiam honoravit, ita describit Ammiratus, quem citat noster Gandolphus: Obiit mense Augusti Fr. Aloysius de Marsiliis de Florentia Ordinis Erem. S. Augustini, et quia habitus fuit vitae et morum exemplaris, doctrinae et scientiae excellentis, et vir magnae eloquentiae, ac eum multis in negotiis domi forisque, diversis cum Principibus egregiae suae Reipublicae inservisset, Magistratus ultra honorem delatum publicis expensis in exequiis, sepulcrum ipsius confici mandavit, quod hodie adhuc depictum in magna Ecclesia S. Mariae de Flore conspicitur... Adeas Saec. Aug. vol. I, pag. 223.

Fr. Albertinus de Mantua doctissimus theologus, et sacrarum Scripturarum interpres, inter caetera memoratu digna edidit tractatum eruditione refertum de Corpore Christi. Florebat circa annum 1400.

Fr. Amalricus Augerii, Gallus, patria Biterrensis, prior fuit monasterii S. Mariae de Aspirano dioecesis Helenensis, doctor Universitatis Montispesulanae, ac Urbani V capellanus. Scripsit Chronicon, seu potius vitas Pontificum ordine alphabetico dispositas, quod opus typis evulgavit Eccardus tom. 2 corporis Scriptorum medii aevi a pag. 1641 usque ad 1824 edit. Lipsiae 1723. Pervenit praefata Pontificum historia usque ad Joannem XXII, scilicet usque ad an. 1321. Florebat circa an. 1360.

Fr. Ambrosius Placentinus, sacrae Theologiae Magister, multa doctrina clarebat circa annum 1371.

Fr. Antonius Astensis alias de Asta in Pedemontio, fuit theologus insignis, qui magnum volumen scripsit in libros Sententiarum. Florebat circa annum 1395.

Fr. Bartholomaeus de Strada, Bononiensis, sacrae Theologiae Magister valde doctus, qui aliquot subtilissima Quodlibeta in lucem emisit, fiorebat circa annum 1361. Diversus est ab alio Bartholomaeo item Bononiensi, Generalis Bartholomaei de Venetiis socio, qui anno 1398 erat Provincialis Romandiolae, quique litteris consignavit sermones super epistolas totius anni.

Fr. Bernardinus Pugalis, Gallo-Tolosanus, florebat circa an. 1398. Dicitur a Nicolao Bertrando: Doctor magnae peritiae, prudentiae, et sanctimoniae, qui non modo vivens, sed etiam mortuus Tolosana sublimavit gymnasia... Ab aliquibus scriptoribus inter Ordinis Generales perperam recensetur. Varias summi pretii lucubrationes litteris tradidit, quibus cum de theologia, tum de philosophia meritus optime fuit. Videri possunt in Saeculis Aug. tom. I, pag. 259.

Fr. Bertrandus Parayte, Gallo-Tolosanus, vir fuit doctrina, ac pietate conspicuus. A praefato Nicolao Bertrando describitur tamquam vir totus catholicus et totus in Dei amore succensus. Duodecim annis Tolosanam provinciam gubernavit. Publici juris fecit commentaria in Acta Apostolorum, et in Apocalypsim, aliaque magni pretii volumina.

Fr. Bernardus Angelerius nobilis Florentinus, excellujt cum morum probitate, tum divinarum Scripturarum scientia. An. 1384 nondum sacrae Theologiae Magister, electus fuit Procurator Ordinis generalis, quod munus iterurn an. 1386 adeptus fuit. Doctoralem lauream an. 1388 in Oxoniensi Academia obtinuit. A nostrate Ossinger dicitur vir morum integritate et divinarum litterarum scientia clarissimus, qui dies vitae suae publicis concionibus, privatisque sermonibus populum erudiendo insumpsit. Librum evulgavit sub titulo Speculum caritatis, quo nedum coaevorum verum etiam posterorum fidelium corda ad vehementiorem Dei amorem excitavit. An. 1392 erat Pisarum provincialis. Vide Ossinger pag. 53.

Fr. Bindus Guerri, Senensis, magno doctrinae splendore Eremitanam Familiam sua aetate illustravit. De illo scribit noster Landuccius quod: Plura opuscula dictavit, quae maximam doctrinam, eruditjonem ac pietatem in se includebant... Juxta Gandolphum hic eximius sacre Theologiae doctor spiritum Deo reddidit an. 1390 cum esset Senensis provinciae vicarius generalis. Nominatur cum laude etiam ab Ugurgerio Dominicano in Pompis Senensibus. Vide Lanteri in Saec. Aug. vol. I, pag. 262.

Fr. Clemens Mercatoris Tolosanus sacrae Theologiae Magister, paucis quidem, ait Elssius, sed solidis operibus specimen suae doctrinae reliquit. In lucem emisit quaestionum de anima librum unum, atque de potentiis ejusdem librum alterum. Praeterea egregia edidit commentaria in Magistrum Sententiarum. Florebat circa an. 1360.

Fr. Facinus Astensis, vulgo Lombardus appellatus, sed revera patria Pedemontanus, vir fuit sacrae Scripturae eruditione valde conspicuus, qui a Pamphilo dicitur fuisse philosophia Aristotelica apprime eruditus. Supra caetera autem, quod magis interest, spectatissima vitae ratione refulgebat; quapropter duplici, doctrinae atque probitatis honore a scriptoribus commendatur. De illo haec scripsit Petrus de Alba in Bibliotheca Conceptionis: Facinus Astensis in 3 Sententiarum quaest. 6 asserit Virginem Mariam fuisse absque originali labe conceptam, ut refert Joannes Vitalis in defensoriio libro 4 etc... Florebat circa an. 1400.

Fr. Gatfridus Hardeby, Anglus, Licestriensis coenobii alumnus, in Oxoniensi Universitate sacrae Theologiae cathedram tenuit, atque doctoris insignia accepit. Tanta eloquentia, tantaque concionandi gratia praeditus fuit, ut Rex ipse Eduardus III illum nedum in suum concionatorem, verum etiam in suum consiliarum, et confessarium elegerit. Neque intra Ordinem honoribus caruit: nam totius Angliae provincialatum gessit, quo tempore evangelicam paupertatem sedulo promovit. Ecclesiasticae immunitatis etiam contra Regii Concilii decreta accerrimus propugnator fuit. Item suae Augustinianae Religionis antiquissimam ab Augustino originem strenue defendit. Pie obiit Londini anno 1360. Quae scripsit videri possunt in Saec. Aug. vol. I, pag. 281.

Fr. Gratia Castellani, nobilis Florentinus, celebris sacrae Theologiae doctor, variis legationibus cum Urbani VI ad Florentinos, tum Florentinorum ad varios Pnincipes honestatus fuit. Quasdam evulgavit quaestiones in Magistrum Sententiarum. Florebat circa an. 1400.

Fr. Henricus Budericus, Anglus, ita appellatus quia in oppido Buri in Suffolciensi regione ortum habuit, sacrae Theologiae doctor Parisiensis, potissimum pergami eloquentia excelluit. Quamobrem frequentissimis habitis ad populum sermocinationibus magna doctrina refertis, atque singulari quodam mirae eloquentiae lepore exornatis, summam sibi apud omnes existimationem comparavit. Praeterea valde commendabatur a peculiari quadam vitae integritate, atque magna in rebus agendis prudentia, et dexteritate, cujus praeclarae dotis in sua Anglica provincia regenda luculentum testimonium praebuit. Ordinem illustrabat circa annum 1380. Laudatur in Saec. Aug. vol. I, pag. 298.

Fr. Jacobus Eugubinus, Umber, sacrae Theologiae Magister, in Sanctorum Patrum lectione summopere versatus, atque subtili ingenio praeditus, ob theologicam doctrinam semper in magno pretio habitus fuit. Florebat circa an. 1390. Quae scripsit vide apud Ossinger pag. 320.

Fr. Joannes de Argentina teste Trithemio vir fuit pietate, Sacrarum Scripturarum notitia, et praedicationis gloria admodum clarus. Scripsit Chronica, in quibus ostendit quomodo Romanorum Imperium ad Germanos translatum fuerit. Florebat circa annum 1400.

Fr. Joannes Clivot alumnus provinciae Saxoniae, sacrae Theol. doctor, scriptor valde celebris, et concionator admodum facundus florebat circa an. 1395. Vide Ossing. pag. 235.

Fr. Joannes Godtwicus, Anglus, doctor, atque professor sacrae theologiae Oxoniensis, alumnus fuit coenobii Linnensis, in quo mortalis vitae cursum explevit an. 1360. Ob raram, atque miram eloquentiam saepe ipsum Regem Regnique Optimates auditores habuit. Varia reliquit sui ingenii monumenta, quae referuntur ab Ossinger pag. 403.

Fr. Joannes de Hisdinio, vir sacris profanisque litteris admodum eruditus, insignis sui temporis concionator, et in Parisiensi Universitate professor, multas evulgavit mentione dignas lucubrationes; nempe sermones, lecturas, et commentaria in omnes fere libros novi Testamenti, et alia quaedam. Florebat circa annum 1390.

Fr. Martinus de Signa, Florentinus, Sacrae Theologiae Magister, teste nostrate Gandolpho, vir fuit pietate, prudentia in rebus agendis, et doctrina insignis. Anno 1387 erat Pisarum provincialis. Magno in pretio habebatur apud Joannem Boccaccium, qui illum suae conscientiae moderatorem habuit, eumque suae ultimae voluntatis executorem, atque librorum suorum haeredem constituit. Extremum diem clausit Florentiae praefato an. 1387. Vide Saecul. Aug. vol. I, pag. 328.

Fr. Paulus de Verona, theologus et concionator, scripsit sermones pro festis diebus, et Adventu Domini; necnon volumen unum contra Judaeos. Florebat circa an. 1395.

Fr. Petrus de Balneo, theologus insignis, reliquit tractatum de virtutibus, et alium, qui Summa de planctu Ecclesiae praenotatur. Florebat circa an. 1395.

Fr. Petrus Donatus de Aretio, theologus et concionator clarissimus, evulgavit valde eruditum Quadragesimale, et varias orationes funebres, in quibus pie atque sapienter multa pertractat de arte bene moriendi, ac de coelesti vita. Vivebat adhuc an. 1389.

Fr. Petrus de Paternis, Gallus, alumnus provinciae Provinciae, ab Ossinger pag. 674 dicitur vir doctrinae singularis, et exquisitae eruditionis. Evulgavit aliquas lucubrationes contra Judaeos, et alia quaedam.

Fr. Petrus de Spira, cognomine Dudesfelder, Germanus, vir sacris profanisque litteris valde eruditus, atque eximius concionator scripsit sermones de tempore, et de Sanctis, commentaria in libros Ethicorum, et alia multa. Anno 1385 regebat provinciam Rheno-Svevicam.

Fr. Rodulphus Marhamus, Anglus, alumnus coenobii Linnensis, duplici praeconio doctrinae et probitatis a scriptoribus commendatur. Sacrae Theologiae lauream in Cantabrigiensi Universitate adeptus, ad historica studia se convertit, atque ex praestantissimis auctoribus, ita Elssius, collegit opus insigne, in quo describit ab origine Mundi usque ad suum tempus praecipuorum Regum, et Regnorum exordia, progressus, incrementa, decrementa, mutationes, ruinas variarum gentium, diversos mores, ritus, consuetudines; atque nihil pene omisit eorum, quae posteris servire possent ad exempla virtutum, quae sequi, seu vitiorum, quae fugere debeant. Hoc opus nuncupavit Manipulum Chronicorum. Reliquit etiam volumen concionum, et alia quaedam. Florebat circa annum 1380.

Fr. Rogerius Tuiforde, alias Goodluck, Anglus, Sacrae Theologiae Magister, laudatur ab ingenio, pietate, doctrina, et mirifica dicendi, docendique facultate, ut scribit Ossinger pag. 906. Florebat anno 1390.

Fr. Rogerius a S. Victoria, Picenus, sacrae Theologiae Lector, ab Ossinger pag. 935 dicitur: Vir in quo praepter singularem philosophiae, ac theologiae scientiam omnes admirabilem eloquentiam ad stuporem suspiciebant... Vivebat anno 1386.

Fr. Simon Baringuedus, Gallo-Tolosanus, sacrae Theologiae doctor Parisiensis, a Bertran sequentibus verbis commendatur: Hic profecto vas scientiarum exstitit, acerrimus disputator, memoriosus valde, aegidianae disciplinae defensor, subtilis multum, et copiosus... Florebat anno 1373. Quae scripsit nominantur ab Ossinger pag. 103.

Fr. Simon de Bononia ab Elssio appellatur: Vir scriptis ac virtutibus insignis, in gravissimis Ecclesiae difficultatibus frecuenter adhibitus, in quibus praeclare se gessit... Reliquit librum sub titulo De novo Mundo. Florebat an. 1378.

Fr. Thomas de S. Genesio, Picenus, vir admodum doctus in lucem emisit commentaria in quator libros sententiarum. Florebat anno 1400.

Fr. Thomas de Stureja, Anglus, eruditus ipse et eruditorum hominum amator, modos omnes excogitabat, quibus alios ad litterarum cultum excitaret. Quamobrem singulis eruditionis utilitates, et emolumenta proponens, valde doctorum virorum numerum auxit. Posteris reliquit moralitates in Apocalypsim, tractatus de Sacramentis, declamationes, et alia. Florebat anno 1370.

Fr. Thomas Winterton, alias Winterburne, Lincolniensis, sacrae Theologiae doctor Oxoniensis, inter primarios totius Angliae viros eruditione conspicuos recenseri meruit. Magnam cum Joanne Wiclepho, antequam hic haeresis occultum virus evomeret, et Angliam haeretica pravitate inficeret, propter studiorum communionem, parem aetatem, et longam usque ab adolescentia consuetudinem, contraxit amicitiam, et familiaritatem. Verum post amici apostasiam, cum nihil suis consiliis atque exhortationibus pro illo ad veritatis tramitem revocando proficeret, veterem amicitiam in odium perfectum commutavit, atque causam Catholicae Fidei defendendam suscipiens, multa adversus ejus deliramenta erudite scripsit, ingentem veritatis zelum, atque parem doctrinam ostendens. Anno 1393 erat Angliae provincialis. Non constat quo anno obierit; videtur tamen errasse Bzovius, qui illum anno 1415 adhuc superstitem arbitratur. Quae scripsit citantur ab Ossinger pag. 969.

Thomas Asheburne, Anglus, in oppido Staffordiensi ortus, ubi etiam Eremitanae Familiae nomen dedit, post absoluta studia theologica in Oxoniensi Universitate, ibidem et doctoralem lauream, et sacrae theologiae cathedram obtinuit. Cumque esset, ita Herrera, et multiplici doctrina instructus, et zelo fidei plenus, omnes quos potuit in Wiclephum concitavit ut eum ejusque erroneam doctrinam dictis, factis, scriptis detestarentur, contra quem ipse multa fecit, scripsit, praedicavit. Denique eo maxime instigante an. 1382 Londini synodus convocata fuit, cui ipse cum decem Episcopis, quadraginta quotuor theologis, et viginti jurisperitis interfuit; ubi tandem haeresis Wiclephi solemniter condemnata fuit. Anno 1387 auctoritate sua, suaeque eloquentiae, et probitatis vi ab Augustiniano Londinensi coenobio magnam calamitatem, et ingentem ruinam avertit. Cum enim quidam frater apostata falsis criminationibus et calumniis ejusdem conventus coenobitas in publica concione dehonestaret; eique quidam e nostratibus Augustiniani Nominis zelo contradicere coepisset, illico haeretici Lollardi, ad quos apostata ille defecerat, cum impetu surrexerunt, et ad coenobium accurrentes, cunctos fratres ejecerunt, infanda in illos flagitia et crimina mendaciter objicientes; simulque coenobium ipsum comburere conabantur. Sed impediti tamen sunt, ait Thomas Walsinghamus ad an. 1387, humili oratione Fr. Thomae Asheburne, et sodalis sui, qui ambo boni viri, ambo fuere sacrae paginae professores. Hoc igitur modo, quod apostatae temera impudentia perdebat, Thomae probitas reparavit. Florebat circa annum 1390. Quae scripsit referuntur ab Ossinger pag. 79.