Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'ordine > Storiografi OSA > Crusenio > Monasticon

Nicola Crusenio: Monasticon

Agostino e i suoi monaci dal manoscritto ms. II di Firenze che contiene una versione della Città di Dio in lingua italiana. Datato 1433, al foglio 315 è firmato da A. di Lorenzo

Agostino e i suoi frati

disegno a colori dal ms. II di Firenze che contiene

una versione della Città di Dio in lingua italiana.

Datato 1433, al foglio 315 è firmato da A. di Lorenzo

 

 

CAPUT. XLIII

De P. M. Gregorio Montelparensi, XLI Generali

 

 

 

 

Ad majora adspirans Reverendiss. Elparensis, statim a promotione viam sibi ad eadem stravit, virtute justitiae, ac mansuetudinis, quae duo ita in hoc Generali eminebant, ut timeretur et amaretur ab omnibus. Italiae enim loca primo sui regiminis tempore ut decurrisset, relicto optimo sui officii odore, hortatu S. D. N. in Hispaniam contendit, ubi mox tanta quiete, tantaque industria singula composuit, ut omnium affectus in se converterit, maxime potentissimi Regis Philippi, a quo et litteris ad S. D. N. et pensione annua aliquot millium ducatuum fuit honoratus, ita ut paulo post Cardinalium collegio fuerit adscriptus. Paulo ante hanc electionem, duo Religiosi Belgae Ordinis S. Augustini Fr. Gerardus Redder, clericus, et F. Henricus Zegheis, Laicus, cum ex superioris mandato de conventu in conventum progrederentur, ab haereticis Sicariis juxta sylvam Zoniacam trucidati fuere, eorumque corpora inventa quinque circiter septimanis post sacrilegum homicidium absque gravi odore, non parvam ansam praebuerunt piis Catholicis credendi et asserendi, eosdem Religiosos patienter violentas manus sensisse, ac in odium Religionis Catholicae fuisse interemptos.

Solverunt etiam circa idem tempus ex Hispalensi ditione quindecim Religiosi Hispani in Indias, ductore Ven. P. Joanne ab Annunciatione, quorum opera Provincia Quitensis fide Christiana fuit imbuta, atque sex annorum spatio quatordecim Monasteria Ordini S. Augustini erecta, inter quae excellunt Quitense, Conchense, Popayanense, Riobambense et Tacongense. Obiit Moguntiae R. P. F. Joannes Walrap, sacrae Theologiae Lector, concionator celeberrimus, olim Provincialis, postea vero Prior ibidem, maxima sanctitatis nota insignitus; a sacro, et a lachrymis in eodem nunquam abstinuit; exhorrens vitia, vitam durissimam vixit annis LV, Venerationi fuit Moguntino Electori, cui a secretis confessionibus serviebat, uti et Suffraganeo, Canonicis, et piis quibusque.

Anno sequenti cum Rex Philippus ingentem classem adversus Belgii et Angliae Haereticos rebelles pararet, zelo Religionis Catholicae accensi plures Nobiles, ac Principes viri naves conscenderunt, prae caeteris XXIII Patres Augustiniani, qui superiorum suorum impetrato consensu, huic tam sanctae intentioni pro viribus morem gerentes, socios ac spirituales exhortatores sese adjunxerunt, ac cum aliis constanter profundis maris fluctibus obruti, interierunt, non sine merito, et digno, ut speramus, praemio, cum in bello justissimo, ac cum bona intentione, pioque zelo contra haereticos ducti, obierint. Hisce annis promovebatur ad Archiepiscopatum novi Regni Granatensis Ven. P. Joannes a Castro, concionator Philippi II disertissimus, qui multis annis aulam Regis doctissimis suis concionibus, ac consiliis direxerat, omniumque animos in se converterat.

Anno MDLXXXIX ad Regulam S. Augustini accessere Clerici Minores, qui principium habuere in civitate Neapolitana, a quodam R. P. Augustino Adornio Genuensi, cui se adjunxerunt Joannes Franciscus, et Fabricius Caraccioli, aliique viri pietate ac zelo insignes; habitu vestiuntur nigro, ac rudi, toga ac chlamyde oblonga, clericorum more, cingulo coriaceo ad instar Augustinianorum praecincti, operibus misericordiae, spiritualibus maxime sunt attenti non sine magno fructu; quo commoti Pontifices Sixtus V et Gregorius XIV eorundem vivendi modum libenter approbarunt, eisdemque privilegia concesserunt. Clemens VIII illis concessit sacellum S. Agnetis in Agone Romae et Paulus V eisdem Patribus assignavit Ecclesiam S. Laurentii in Lucina, cum prius solam domum S. Mariae Majoris haberent Neapoli. Hoc etiam anno illucescente nova facie Catholicae Religionis in Belgio, coepit Capitulum Provinciale rursus celebrari, hactenus per viginti fere annos intermissum. Die itaqùe 16 Junii congregatis Patribus Lovanii Praeside R. P. Joanne Crabbio electus fuit Provincialis Belgii Ven. P. F. Henricus Jaupenius, quem alias diximus acerba tempora vidisse ac tolerasse Mechliniae, constantis, sublimis, ac modesti animi vir, sub quo non parvum incrementi sensit Ordo Augustinianus in Belgio, ad interitum alioqui prope adductus, quem fulciendo sustinuit.

Tunc etiam laudabile ast rigorosum vitae genus sub Regula S. Augustini instituit quidam P. Andraeas Diaz Hispanus, in Castellae Regno eodem habitu nigro ac forma non absimili Eremitarum, illudque Discalceatorum S. Augustini nuncupari fecit, imitari gestiens Ven. Patres Cappucinos Ordinis S. Francisci, a quibus hi Religiosi Discalceati S. Augustini, solo externi habitus colore, ac cingulo differunt, in victus austeritate, ac mortificatione fere pares. Fautores invenit in Hispaniae Regnis non infrequentes, ac imprimis, magnum illum Theologum P. Magistrum Ludovicum Legionensem, aliosque Hispanos rigidiori vitae magis aptos, quorum opera brevi tantum hi Religiosi profecerunt, ut separatum Provincialem sub Generali obtinuerint, ejusque curae hodie habeant in sola Hispania triginta Monasteria submissa, praeter ea quae sunt novi Regni, et Insularum Philippinarum ac Indiarum, quo etiam non sine fructu penetrarunt. Sub finem hujus anni Fratres Ordinis S. Augustini industria ac diligentia P. Henrici Jaupenii Provincialis Belgii transactione facta cum Fratribus Franciscanis tertiae Regulae, de eorundem Fratrum consensu, habito etiam assensu Archiepiscopi, Capituli, ac Magistratus civilis, ad possessionem Conventus quondam Ordinis S. Francisci Bruxellae, admissi fuerunt. Primusque post metamorphosim tam felicem Prior constitutus fuit Ven. P. Joannes Crabbius, sub quo etiam Fratres tertiae Regulae ibidem habitantes 17 Decembris habitum S. Augustini sumpserunt, ac post annum integrum deliberationis professionem in eodem Ordine S. Augustini emiserunt. Erecta fuit in eodem Monasterio Fratrum S. Augustini illustrissima illa Confraternitas S. Antonii, seu potius translata illa fuit ex urbe Dordracensi, ubi non ita pridem Catholica religio desierat, actis in exilium magnatibus, et cum illis P. Joanne Crabbio, qui memor pristinae pietatis ac venerationis S. Antonii Confraternitatem restituit, cui nomen solent dare soli viri Principes, ut Auraicus, Spinola, Buquoyus, Arschottanus, aliique non minoris familiae Duces, Comites, ac Barones, qui ut in vivis fuere ac sunt Confratres, ita post obitum, suorum Confratrum memores, precibus ac largis eleemosynis Deum student placare.

Anno MDXCIX Reverendiss. P. Gregorius de Montelparo, Generalis, a Sixto V 25 Decembris S. R. Eccl. Cardinalis renunciatur, maximo omnium applausu, certaque fere spe supremae dignitatis successurae, quam sibi quilibet in hoc viro spondebat, ob mite ingenium, doctrinam, et praxim non vulgarem, aliasque dotes internas ac externas, quibus hic Praelatus eminebat. Parum ante promotionem idem Reverendiss. Generalis Monasterium Tornacense Ordinis Eremitarum S. Augustini, injuria temporum ac incuria hominum fere muris et moribus destitutum, a Provinciae Franciae superioribus rescidit, illudque Belgicae Provinciae adjecit, sub qua rursus in utroque genere restaurari coepit magna R. P. Mag. a Glano industria ac labore. Rexit interim adhuc aliquamdiu Ordinem S. Augustini Cardinalis Montelparo, cui deinde P. Mag. Augustinus a Corneto, Ordinis Procurator Vicarius Generalis Apostolicus fuit adhibitus, quamvis et ille ante Capitulum obierit succedente in Ordinis regimine Rev. P. Augustino Fivizano.

Eodem anno, ad instantiam R. P. Thomae Gratiani, Prioris Laeodiensis, per Sereniss. Ernestum Principem Laeodiensem additum fuit Ordini S. Augustini Monasterium Bulloniense, cui etiam idem Pater primo praefuit magno illius loci bono, dum concionibus et exemplis, plantam novellam irrigaret. Obiit etiam tunc in eodem Belgio, apud Brugenses Ven. P. Walterus Rotarius, S. T. Doctor dira perpessus ab haereticis, a quibus non semel exul, non semel vinculis, ac carceribus mancipatus, aliquoties morte intentata semivivus evaserat constanti fide, et fido animo usque in hunc annum aetatis suae septuagesimum, quo adhuc vegetus indefesse Verbum Dei, cui assueverat a teneris, depraedicabat tanto cum fructu, ut dicatur plures Catholicos conservasse, quam superessent haeretici in illa urbe ipso moriente. Vivebat circa hoc tempus, ni fallor, Salamanticae, sanctitate et virtutibus insignis P. Franciscus a Castro, alternis diebus Lunae, scilicet Mercurii et Veneris sola aqua et pane contentus, vitam durissimam, quem aliquoties inter orationum, ac missarum solemnia viderunt Confratres e terra elevatum in aëre consistere, in quo etiam mortuo notarunt verberibus saevissimis tergum exulceratum, pelliculamque quasi glaciem perspicuam, quae supercreverat, et quod naturam excedit, post obitum multis adstantibus labia indecore hiantia contraxit, os apertum clausit, visusque fuit sensum ac motum habere, qui jam aliquot horis ante expiraverat; huic extat sepulchrum signatum cum venusto Epitaphio Salmanticae.