Agostino e i suoi frati
disegno a colori dal ms. II di Firenze che contiene
una versione della Città di Dio in lingua italiana.
Datato 1433, al foglio 315 è firmato da A. di Lorenzo
CAPUT. XLIV
De P. M. Andraea Fivizano, XLII Generali
Anno MDXCII Romae celebratis comitiis ad officium Generalatus assumptus fuit communi Patrum suffragio P. Mag. Andraeas Fivizanus, homo serius, maximi judicii, ac in difficultatibus imperterritus, prout toto sui officii tempore satis ostendit; incidit enim in illud tempus, quo S. D. N. Clemens VIII boni zeli Pontifex studebat Religiosos omnes ad strictiorem observantiam reducere, in quem finem bonus Pontifex, aliquot saecularium Presbyterorum, ac Praelatorum Congregationem, cui Reformationis negotium committeret, instituerat. Unde eidem Reverendiss. Generali aliter judicanti, non parvae fuere molestiae; facilius enirn putabat Religionem saltem Augustinianam ab ipsis Religiosis, quod experentia postmodum docuit, restaurandam. Illius itaque restaurationem inauguratus in Germaniae partibus, primis sui officii diebus eo destinavit Vicarium suum Ven. P. Mauritium Tertium, Parmensem, R. P. Augustini Cornetani Secretarium Congregationis Genuensium IX Vic. Generalem et optime meritum, qui etiam egregiam operam praestitit universae Germaniae Monasteriis cum primis Pragensi, Monachiensi, ac Ratisponensi, unde Serenissimis Principibus, nec non Imperatoriae Majestati gratissimus ac charissimus; multo plura praestitisset nisi mors inexpectata ante biennium muneris quod gerebat expletum, illum praeoccupasset Viepachii, ubi omnium moerore sepultus 13 Februarii anno MDXCIV.
Refert Mercurius Gallobelgicus et Genebrardus hoc anno MDXCII die 24 Decemb. Romae in Ecclesia FF. S. Augustini S. Mariae de Populo, visam fuisse imaginem B. Nicolai Tollentinatis in conspectu multorum adstantium sanguinem sudasse, forte ut sanguinem spargendum in Sabaudia, Gallia, Belgio, Germania et Ungaria hisce annis, bello maxime accenso, designaret. Paulo ante celebratum fuerat Provinciale Capitulum Belgii, in Conventu Eremitarum S. Augustini Laeodii, et in Provincialem electus Ven. P. Mag. Joannes Baptista a Glano S. Theol. Doctor Parisiensis vir magni animi, et meriti, doctissimus aeque ac dissertissimus, et piissimus concionator, quem etiam nulla pericula, nullae haereticorum insidiae, nulli labores aut molestiae itinerum a visitatione retardarunt. Inter Aquisgranum et Trajectum a Calvinistarum militibus interceptus, ac in carcerem mox abducendus Provincialis, et Laicum et coquum Conventus Laeodiensis sese finxit, sicque pro carcere aliquot verbera sclopeti ictus tolerare coactus, evasit.
In eodem Belgio anno sequenti restaurari coepit Conventus Iprensis ac intra urbis moenia deduci, qui ab haereticis solo aequatus fuerat, ad urbis fossam ante collocatus: in quo opere, extremam ac praecipuam manum apposuit P. Nicolaus Silvius omnibus incolis atque accolis gratissimus. Angiae in eodem Belgio paulo post, nescio qua clade in cineres redacta fuit Ecclesia una cum Monasterio Fratrum S. Augustini, quae iterum Dei benignitate eodem fere tempore reparari coepit, ac multorum benignitate ad coronidem perducta est. Hispaniam ornabat hisce annis P. Mag. Alphonsus a Mendoza, Salmanticae cathedrae Scoti professor ac possessor, tanto acumine, ut vix Scoto videatur cessisse: quod abunde probant illius quodlibeta edita, aliaeque Theologicae relectiones publicatae: obiit immature, cum jam Archiepiscopus Granatensis esset designatus. Sub hoc Generali in Gallia P. F. Stephanus Rabasche, et P. M. Rogerius Gyrard pristinam Religionis faciem cum moderna considerantes satis luridam ac deturpatam, animum erexerunt; atque sub Reverendiss. Generalis, immo sub ipsa Provincialis Franciae obedientia, juxta Ordinis constitutiones ad literam vivere statuerunt, primisque annis aliquot socios, mox aliquot loca suo vivendi ritui adjunxerunt, suamque Congregationem Communitatis appellarunt, tantoque zelo, ita in pietate, scientia, ac virtutibus profecerunt, ut strictissimae disciplinae Religiosis pares censeantur; tantum etiam eorundem Patrum succrevit numerus, ut jam ultra viginti obtineant in sola Francia Monasteria, pleraque noviter erecta, alia sponte a pertaesis oblata, alia etiam a saeculari manu liberioribus Religiosis erepta, atque his Patribus communitatis uti genti facienti fructum, consignata. Utinam caetera omnia tam felici methamorphosi parerent, quod pii mecum vovent.
Non parvam ansam huic tam felici metamorphosi praebuit Ven. P. Mag. Paulus Vercellensis, qui Galliam universam summa authoritate, summa sedulitate, summa etiam fidelitate visitaverat, ac torpentes animos erexerat, ad volendum, et bene currendum in via mandatorum Dei, in qua ipse exemplo, doctrina, monitis et assidua pietate praeibat.
Cum in Germania extremum diem clausisset P. Mauritius, ne bonum semen projectum rursus extingueretur, submissus fuit ad eumdem agrum excolendum R. P. Mag. Hippolitus Ravennas, qui pro innata sua bonitate, ac clementia gratus omnibus, multum profecit triennio integro. Majori tamen fructu, authoritate ac dignitate in Indias orientales, seu Lusitanicas dimissus fuit eodem anno Ven. P. F. Alexius de Menezes, ob generis nobilitatem, doctrinae praestantiam, ac morum integritatem ex monacho Augustiniano factus Archiepiscopus Goanus; quo in officio ita sedulum ac serium sese exhibuit, ut centena aliquot millia hominum ad Dei fidem Christianam, ac Catholicam conduxerit, et in illa vacillantes continuerit. A Clemente enim VIII Romano Pontifice anno MDXCV Angalamensis Archiepiscopatus Visitator constitutus, amotis schismaticis Episcopis ac Patriarchis, eamdem primo per commissarios aggressus est, ac deinde re infecta, coram visitare decrevit, ubi Sacramenta valide conferri edocuit, schismaticos libros omnes Nestorianis erroribus refertos auferri, aut saltem expurgari mandavit, summi Pontificis authoritatem stabilivit, Dioecesanam Synodum rite celebravit, Parochos idoneos praefecit, octoginta novas paroecias instituit, seminaria erexit, tantumque ibidem praestitit (ut scribit Hayus) novem mensium spatio, in animarum salute promovenda, quantum quotquot a B. Thoma ad haec usque tempora illam sedem tenuerunt. Quae omnia integro justoque volumine descripsit P. Antonius de Govea.
Eodem Archiepiscopo authore Patres Societatis permulti ad Abissinos fuerunt transmissi; P. Valerius et P. Leonardus Ordinis S. Augustini ad Insulas Socotorae, Patres Franciscani ad Regem Coulam magno animarum compendio. Consecravit etiam in Episcopum Serrae R. P. Franciscum Roz e Societate Jesu, et amplius quam cum XXX Regibus Indorum pacem iniit, nomine Regum Hispaniae, veram et amicam fraternitatem firmando, praevia semper conditione de fide Catholica amplectenda, aut saltem apud subditos suos admittenda. Egregiam operam in Evangelica hac messe praestitit Ven. P. Blasius de S. Maria Augustinianus, qui assiduus Archiepiscopi comes, ejusdem confessionibus et consiliis praeerat, frecuenterque internuncii vices apud Dynastas illos Indorum agebat non sine fructu, in quo et partem habebat illius Patris diligentia et dexteritas non modica. Patres Augustiniani Belgae anno MDXCV Capitulum suum Provinciale celebrabant Angiae, in quo Praeside P. Mag. a Glano, eligebatur in Provincialem P. Guillelmus Nackart, chori zelosissimus, ac indefessus Religiosus. Apud Tolosates florebat scientia, ac ingenio P. Magister Augustinus de Trinitate, Lusitanus, Tolosanae Academiae Rector, multisque annis sacrae Theologiae Professor, qui etiam doctissima edidit commentaria in D. Thomam, et Magistrum sententiarum Theologicae facultati utilissima.
Eodem tempore apud Catalaunos, maxime Barchinonae, magnum sibi nomen fecerat P. F. Marcus Antonius de Camos Prior, ibidem docto suo opere cui titulus Regimen hominis Christiani, nec minus clarebat P. M. Hieronymus Savona tum frequentibus suis praelectionibus Scholasticis, tum insigni, qua pollebat oratoris facundia, quae duo postremis annis disciplinae rigor, ac vitae integritas illustriora reddidit, hominemque doctum, ad pueritiam redegit, forte ut sic parvulus effectus intraret caelos. Eamdem Hispaniam istis annis, et vitae integritate singularis et moribus innocentissimis, frequenter etiam miraculis editis, magno Ordinis S. Augustini bono, odore sanctitatis impleverunt P. Logragnus, apud Duennates, P. Fr. Ferdinandus Porterus apud Toletanos et P. Hieronymus Ortiz apud Pintiam celebres, quorum memoria adhuc diu in terris, et ut probabili conjectura speramus in aeternum in coelis vigebit. Circa annum MDXCVI Italiae Monasteria ac Provincias illustres reddidit D. Augustinus a Fivizano, Sanctissimo Domino Clementi VIII a Confessionibus, Apostoloci Sacrarii praefectus, ac commendator S. Spiritus, cujus Xenodochium in orbe celeberrimum aliquot annis rexit, ibidemque sepeliri voluit, discedens ex hac vita non sine opinione sanctitatis. Successit in officio Sacristae R. P. Magister Angelus Rocca Camertinus, qui multis annis non minus docte quam diligenter Vaticanae typographiae attenderat, ibidemque sicut et antea Venetiis praeclara opera typis evulgaverat, suaque addidit postea non inconcinna, nec pauca.
Vigebat etiam P. Magister Sanctus, Ariminensis, in Scholasticis litteris eruditus, cujus opera impressum ac correctum fuit praeclarum volumen Gerardi Senensis. Edidit tunc etiam Reverendissimus P. Generalis Officium Ordinis studio ac diligentia Mag. Sancti Savinatis emendatum, aliquot novis concessionibus Sanctissimi D. N. Clementis auctum. Visitaverat jam secundo Ordinem in Italia Reverendiss. Generalis, nec gratus ipse, nec gratum valde officium praestiterat, ea maxime tempestate, qua nec sibi, nec suis constabat homogeneis membris Religio in Italia unde prudenter parabat Generalis sese subducere, excitabatque sibi aliquot cubicula, cum humili commoditate, Romae in loco S. Matthaei devotissimo ob situm amoenum, piumque inter S. Joannis Laterani, et D. Virginis Majoris dictae sacras aedes, quem locum sibi pro senii requie delegerat, si modo posset ibidem consistere, indicebatque Capitulum anno MDXCVII in annum sequentem paratus cedere officio, suspirans non infrequenter ad terminum impatiens morae, difficultatibus arduis tamen, ut resisteret, aptissimus. Publicato Capitulo, dum ex Hispania abitum Romam pararet, R. P. F. Enricus Enriquez a Rege Hispaniae Osmanae Ecclesiae, ac non ita post Placentinae praeficitur, Matriti praevia sedis Apostolicae diligentia, et authoritate consecrandus. De quo Praelato, ut paucis expediam, fertur, quod magis ille mitram ac sedem Episcopalem ornarit, quam ab illis Episcopalibus signis ornatus fuerit.