Agostino e i suoi frati
disegno a colori dal ms. II di Firenze che contiene
una versione della Città di Dio in lingua italiana.
Datato 1433, al foglio 315 è firmato da A. di Lorenzo
XLVII
RES ORDINIS VARIAE AB ANNO 1350 USQUE AD AN. 1400
In Capitulo generali Perusiae habito an. 1354 statutum fuit quod P. Procurator generalis habere valeat in Capitulis generalibus vocem activam, et passivam, tamquam definitor.
Anno 1355 provinciam Umbriae dividitur in duas, nimirum in provinciam Vallis Spoleti, et in provinciam Perusinam.
Spectabant ad provinciam Perusinam:
1. Conv. Perusiae;
2. Conv. Teglarii;
3. Conv. Sazallae;
4. Conv. Corchiani;
5. Conv. Castellibigonis;
6. Conv. Cerqueti;
7. Conv. Tuderti;
8. Conv. Gualdi - Cattanei;
9. Conv. Montis-Falci;
10. Conv. Bevaniae;
11. Conv. Fulginii;
12. Conv. Gualdi-Nuceriae;
13. Conv. Sigilli;
14. Conv. Pergulae;
15. Conv. Callii;
16. Conv. Cantiani;
17. Conv. Eugubii;
18. Conv. Petrae-Longae;
19. Conv. Civitatis Castelli;
20. Conv. Burgi S. Sepulcri.
Ad provinciam autem Vallis Spoleti pertinebant:
1. Conv. Ameriae;
2. Conv. Narniae;
3. Conv. S. Gemini;
4. Conv. Interamnae;
5. Conv. Castelli-Ritaldi;
6. Conv. Spoleti;
7. Conv. Reatis;
8. Conv. Lugolae;
9. Conv. Introdoci;
10. Conv. Postae;
11. Conv. Civitatis-Ducalis;
12. Conv. Cantalicii;
13. Conv. Montis-Regalis;
14. Conv. Aquilae;
15. Conv. Sulmonis;
16. Conv. Amatricis;
17. Conv. Cereti;
18. Conv. Leonissae;
19. Conv. Cassiae;
20. Conv. Nurciae;
21. Conv. Vissi.
B. Gregorius Ariminensis dum esset Ordinis Prior Generalis (electus an. 1357) inflixit poenam humi sedendi in publico refectorio per quindecim dies Prioribus vigintiquatuor quia non observarant sic dictam quadragesimam S. Martini in Ordinis constitutionibus part. 2, cap. X, n. 2, praescriptam; itemque privavit voce activa, et passiva, atque vestiario per unum annum aliquot Religiosos, qui sindones, et culcitram adhibuerant. In Capitulo generali celebrato apud Montem-Pesulanum in Gallia anno 1357 decretum fuit ne aliquis in Provincialem eligatur, qui non habeat aetatem annorum 40, et annos 15 Religionis, nec umquam apostataverit.
Anno 1364 auctoritate Urbani V fundatur Collegium Theologorum Bononiae, inter quos e nostratibus fuere Mag. Ugolinus Malabranca, Urbevetanus, postea Episcopus Ariminensis, et Mag. Bonaventura de Peraga, Patavinus, postea Cardinalis.
An. 1375 die 7 Maji Summus Pontifex Gregorius XI mandavit Inquisitori haereticae pravitatis in Arelatensi, Aquensi, Ebredunensi, Viennensi, et Tarantasiensi civitatibus, et diocesibus quatenus dilecti filii Priores, Ministri, Provinciales, et Custodes Ordinum Praedicatorum, Eremitarum S. Augustini, Carmelitarum, et Minorum praedictarum provinciarum mittant Fratres in lege Domini eruditos, ac honestae vitae, et morum gravitate conspicuos, et orthodoxae Fidei Zelatores praedicare contra errores haereticae pravitatis eorumdem locorum.
Eodem anno 1375 P. Mag. Fr. Marianus de Cortona ab eodem Summo Pontifice Gregorio XI mittitur Inquisitor in Sardiniam extirpare de insula illa pestem haereticam Ob schisma Clementis VII Antipapae suspensa fuerunt Capitula generalia usque ad an. 1385. Idem Antipapa, qui duravit ab an. 1378 usque ad 1394, creavit varios Religionum generales Vicarios in sua obedientia, inter quos Ordini nostro praefecit Joannem de Basilea; qui tamen parum temporis rexit.
Ad annum 1387 nominantur in Ordinis Regestis inter Mantellatas Augustinenses Soror Antonia de Senis, Soror Gratia de Viterbio, et Soror Ricabello de Podiolo.
An. 1387 die 3 Martii emanavit decretum a Generali Bartholomaeo Veneto, quo Ilicetanum Sylvae Lacus coenobium Provincialium Senensium jurisdictioni subducebatur, et ipius ac suorum successorum moderationi committebatur, quatuor designatis religiosis viris Senensibus, qui primum illius Reformationis Vicarium generalem consilio, et opera adjuvarent. Is autem fuit B. Nicolaus de Caretanis, nobilis Senensis, qui doctrina, et sanctitatis clarus obiit circa an. 1394, quique praecipue se commendabilem reddidit ob peculiarem religionem erga sacrosanctum Eucharistiae mysterium, atque SS. Christi Domini Passionem. Huic sic incoeptae Ilicetanae Reformationi alia decursu temporis jam tunc extantia Ordinis coenobia adhaeserunt, aliaque item noviter erecta adjuncta sunt; atque hinc exordium sumpsit celeberrima Augustiniana Congregatio a primo illo coenobio Ilicetana nuncupata. Ejusdem Congregationis coenobia anno 1650 erant sequentia: 1. Conv. S. Salvatoris de Iliceto in dioecesi Senarum, fundatus ante magnam Ordinis unionem, qui habebat annuos proventus scutatorum romanorum 1407, et alebat Fratres 21; 2. Conv. S. Martini Senarum fundatus an. 1522, qui habebat annuos proventus scutatorum 1957, et alebat Fratres 16; 3. Conv. S. Stephani Florentiae fundatus anno 1571 scut. 1646, Fratres 21; 4. Conv. S. Annae Prati in dioecesi Florentina fund. an. 1254, scut. 435, Fratres 7; 5. Conv. S. Augustini in oppido S. Geminiani, in dioecesi Volaterrana fund. 1280, scut. 584, Fratres 9; 6. Conv. S. Antonii de Nemore (del Bosco) in dioecesi Collis, valde antiquus, scut. 474, Fratres 5; 7. Conv. S. Leonardi de Plano Lacus in dioec. Senensi, fund. 1250 scut. 407, Fratres 7; 8. Conv. San Mariae de Monte-Speculo in dioec. Senensi, fund. 1230, scut. 158, Fratres 4; 9. Conv. SS. Dominae Gratiarum Collis fund. 1503, scut. 221, Fratres 4; 10. Conv. S. Antonii Vallis-Asperae in dioecesi Grossetana, fund. 1247, scut. 371, Fratres 6; 11. Conv. SS. Annuntiatae in oppido S. Miniati, fund. 1521, scut. 266, Fratres 4. Haec Congregatio suppressa fuit an. 1782 a Gubernio Magni ducis Hetruriae, ejusque coenobia partim Senarum, partimque Pisarum provinciis tradita fuerunt; alia vero, uti fieri solet sive per fas sive per nefas, fiscus sib attribuit. Noster P. Mag. Fr. Thomas Bonasoli praefatae Ilicetanae Congregationi attribuit etiam coenobia de Crevole titulo S. Caeciliae in dioecesi Senensi, et de Poggibonsi tit. S. Augustini in dioecesi Florentina.
In Capit. generali Imolae an. 1388 celebrato definitum fuit quod in Translationibus B. Augustini, et Conversione ejusdem, et in festa S. Monicae fiat Officium minus duplex. In festo vero sanctorum Simpliciani et Guilelmi semiduplex Officium celebretur. Hinc patet in errorem lapsos fuisse Bollandistas qui sub die 10 Februarii arbitrantur duntaxat saeculo XV opinionem invaluisse de praefati S. Guilelmi Aquitaniae Ducis Augustiniana Eremitica professione.
In Capit. gen. Monachii in Bavaria an. 1397 habito indicta est collecta pecuniarum pro expensis faciendis in Canonizatione S. Nicolai de Tolentino. Processus circa ejus virtutes et miracula spatio unius anni compilatus fuerat anno 1325 regnante Joanne XXII Pontifice Maximo, et jam in dicto Processu recensebantur miracula plusquam tercenta. Ob tamen exorta schismata ejus Canonizatio dilata fuit; et fere continua bella causa fuere cur usque ad an. 1446 celebrata non fuerit. Ita laudatus Bonasoli. Circa haec tempora teste nostrate B. Jordano de Saxonia, lib. 3 de Vitis Fratrum cap. X, pag. 258, vigebat praesertim in Germania quaedam consuetudo, sive potius corruptela, vi cujus quaedam honestae atque religiosae mulieres, (quas Torellius noster tom. 6, pag. 59, appellat Mantellatas, et Oblatas) quae religionis ergo, atque gerularum instar coenobitas comitabantur dum per rura, oppida, et castella mendicari circumibant, eisque Marthae officia praestabant, propterea Martharum nomine nuncupatae. Verum quia perantiqua atque jugi experientia compertum est quod etiam sancti quandoque deficiunt, et quod haud raro flante daemone de terreno pulvere ipsa quoque religiosa corda sordescunt; idcirco illius temporis Praesulibus bene in Domino visum fuit praefatum Martharum ministerium a Fratribus penitus amovere.
Circa an. 1400 quidam D. Gualterius Galeotus donavit Ordini quasdam domos cum adnexo horto sitas extra urbem Neapolitanam in loco qui dicebatur Carbonetum. Ibidem tunc temporis erectum fuit coenobium S. Joannis ad Carbonariam, quod in praesentiarum a militibus occupatur, et ob novorum aedificiorum accessionem extat in nobiliori quadam illius Metropolis regione, habens ab Ecclesiae facie publicam elegantem viam vulgo di S. Giovanni a Carbonara appellatam, et prospiciens ex parte cellarum quondam Fratrum aliam amplissimam, atque pulcherrimam viam, quae vulgo dicitur di Foria. In illa Ecclesia, quae nunc est parochialis stupendum conspicitur marmoreum Ladislai Regis monumentum. Eodem tempore cum praefati coenobii initio inibi exordium sumpsit celeberrima Augustiniana S. Joannis ad Carbonariam Congregatio, quae licet modernarum legum telis lethaliter sauciata, tamen aliquem adhuc vitae halitum retinet. lnter praecipuos praefatae Augustinensis Congregationis alumnos specialem mentionem merentur amplissimus Cardinalis Hieronymus Seripandus, et piissimus asceta P. Fr. Nicolaus Chiesa. Illjus autem institutor fuit noster B. Christianus Francus, Pedemontanus, qui a Ven. P. Fr. Matthaeo de Interocrea (da Interdoco) incoeptum reformationis opus feliciter provexit, atque ad suum complementum perduxit.
Anno 1650 eadem Congregatio possidebat coenobia sequentia, quae nimirum sunt: 1. Conv. S. Joannis ad Carbonariam, qui habebat annuum proventum scutatorum 4557 et alebat Fratres 71; 2. Conv. S. Mariae Gratiarum de Teverola in dioecesi Aversae, fundatus anno 1560, scut. 534, Fratres 10; 3. Conv. S. Augustini Cajetae, fundatus 1418, scut. 537, Fratres 10; 4. Conv. S. Mariae de Charitate Petrae-Melariae (di Pietra Molara) in dioecesi Theani, fund. 1462, scut. 490, Fratres 8; 5. Conv. S. Mariae de Constantinopoli in oppido Celso dioecesis Capitis-Aquei, fund. 1609, scut. 94, Fratres 5; 6. Conv. S. Mariae de Consolatione Fractae-Parvae (di Fratta-Piccola) alias de Pardinola in dioecesi Aversae, fund. 1628, scut. 618, Fratres 8; 7. Conv. SS. Annuntiatae Surrenti, fundatus circa an. 1345, scut. 389, Fratres 6; 8. Conv. S. Mariae de Arcu in oppido Rotino dioecesis Capitis-Aquei, scut. 287, Fratres 9; 9. Conv. S. Mariae de Constantinopoli in oppido vulgo Pietra Bianca, latine Leucopetrae dioecesis Neapolitanae, fund. 1585, scut. 323, Fratres 8; 10. Conv. S. Nicolai in oppido Tripalda, latine Atripalda in dioecesi Abellini, fund. 1520, scut. 384, Fratres 9; 11. Conv. S. Salvatoris Neapolis, scut. 471, Fratres 6; 12. Conv. S. Mariae Omnium Sanctorum in oppido Somma dioecesis Nolae, scut. 101, Fratres 3; 13. Conv. S. Mariae Magdalenae Capuae, fund. 1301, scut. 421, Fratres 10; 14. Conv. S. Mariae Magdalenae Carinulae (di Carinola) scut. 386, Fratres 4; 15. Conv. S. Mariae de Constantinopoli Capitis - Aquei, (di Capaccio) scut. 95, Fratres 3; 16. Conv. Spiritus Sancti in oppido Somma dioecesis Nolanae a Superiori diversus, scut. 143, Fratres 4; 17. Conv. S. Joannis in oppido Apice dioecesis Beneventanae, scut. 78, Fratres 3; 18. Conv. S. Mariae de Jesu in oppido Sasso dioecesi Cajacensi, scut. 62, Fratres 3; 19. Conv. S. Antonii Casalis de Camilla in dioecesi Capitis-Aquei scut. 38, Fratres 1; 20. Conv. S. Mariae de Populo in oppido Cicerale dioec. Capitis - Aquei, scut. 26, Fratres 2; 21. Conv. S. Mariae de Consolatione de Posilipo (Posillipo) prope Neapolim, scut. 613, Fratres 9; 22. Conv. S. Petri Apostoli Montis-Fortis in dioec. Capitis-Aquei, scut. 84, Fratres 2; 23. Conv. SS. Annuntiatae de Rocca Romana in dioecesi Theani, scut. 233, Fratres 4; 24. Conv. S. Mariae de Succursu in oppido Mogliano in dioec. Capitis-Aquei, scut. 111, Fratres 2; 25. Conv. SS. Trinitatis Suessae (di Sessa) fud. 1419, scut. 1654, Fratres 30; 26. Conv. Spei in urbe Neapolitana ab Hispanis anno 1585 extructus, habebat annuum proventum scut. 1779; 27. Conv. S. Mariae de Succursu in oppido Tempetelle in dioecesi Capitis - Aquei fund. an. 1577. Uti legenti patet, complures praedictarum Congregationum conventus antiquiores sunt quam ipsaemet Congregationes; quod ideo evenit quia non pauca jam extantia Augustiniani Ordinis coenobia Religione matre relicta ad filias ejusdem transierunt; unde factum est quod paulatim variis Congregationibus succrescentibus magnae Religionis corpus magis magisque extenuaretur, quippe quod illius dispendio ejus soboles locupletebantur. Aliunde autem verissimum est quod earumdem Congregationum opera Augustiniani Nominis coenobia pluribus in locis multiplicari coeperunt, ac praesertim in magnis Italiae urbibus, in quibus haud infrequens erat praeter coenobium magnae Religionis Augustinianae invenire etiarn domos Augustinianorum Ilicetanorum, Lombardorum Baptistinorum, S. Joannis ad Carbonariam, Discalceatorum, et aliorum, de quibus in posterum, Superis faventibus, sermonem habebimus. Quamobrem mirum cuiquam esse non debet si in aliquibus Italiae civitatibus, veluti Romae, Neapoli, Genuae, et alibi, octo, vel decem Augustiniani virorum conventus habebantur.