Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'ordine > Storiografi OSA > Crusenio > Monasticon

Nicola Crusenio: Monasticon

Agostino e i suoi monaci dal manoscritto ms. II di Firenze che contiene una versione della Cittą di Dio in lingua italiana. Datato 1433, al foglio 315 č firmato da A. di Lorenzo

Agostino e i suoi frati

disegno a colori dal ms. II di Firenze che contiene

una versione della Cittą di Dio in lingua italiana.

Datato 1433, al foglio 315 č firmato da A. di Lorenzo

 

 

CAPUT. XLVIII

De P. M. F. Nicolao a S. Angelo, XLVI Generali

 

 

 

 

Postquam R. P. M. F. Nicolaus a S. Angelo taliter assumptus fuit, ratus sibi a Domino Deo hoc contigisse, sategit omnibus viribus officio suo satisfacere; primis enim annis Italiae visitationi sese accinxit, ac morbi conscius rigorosissima decreta pro restauratione disciplinae edidit, eaquae sub censuris ac poenis gravissimis demandavit observanda: nec omnino in earumdem executione remissus fuit, quamvis id quod voluit non semper potuerit assequi. Inculpata tamen illius vita, mores incomptiores, nulla in homine ambitio, sincera intentio, bona consilia, constans sententia, longa experientia, et singularis illius pietas, satis actiones omnes illius promoverunt, vitia retardarunt, ac virtutes excitarunt. Mutata fuit tum in hoc Capitulo, tum in sequentibus nonnihil ratio, modusque electionis, nam ubi hactenus adhibebatur scriba, qui petitorum nomina singulis describeret, jam quilibet jubebatur propria manu eligendum, seu electum scribere quam Bullam in variis Provinciis, ob alia inconvenientia, constat non fuisse acceptatam. Primum etiam de Conventu Romano ejusque familia sollicitus, Reverendiss. Pater, huic Monasterio praefecit Rever. P. M. Fulgentium a Monte in Georgio, quem etiam ubi comperit frugi esse, ac in temporalibus, non secus atque in spiritualibus proficere, seduloque rem Monasterii ac Ecclesiae promovere, toto sexennio praeter morem in officio reliquit.

In eodem Generali Capitulo ad Assistentis officium promoti fuere RR. PP. Mag. P. F. Joannes Vincentius Spinola Genuensis, et P. M. Alphonsus Nungues Castellanus, pro Ultramontana natione, ambo viri graves doctrina ac pietate illustres. Procuratoris Generalis locum obtinuit R. P. Mag. F. Laurentius Emporiensis, vir si quis alius, et hoc et majori officio dignus. Praeter Theologicam Scholasticam quam multis annis, et novissirne Romae professus fuerat, singularem notavi in bono Patre vitae rigorem, atque agendi dexteritatem, sublimi ingenio conjunctam. Cessit tunc officio Procuratoris, R. P. Mag. Guillelmus a Fulginio, quod sexennio praecedenti praeclare egerat, vicesque Reverendiss. Generalis una subierat, adeo humaniter, benigne, diligenter ac fideliter, ut vix habuerit, vel forte habiturus sit parem, quod cum a plerisque notaretur, ac nimium externo Zephyro promoveretur, plus fuit incommodo, quam commodo; magisque forte profuisset, si solos Religiosos, quorum animis non carebat, adhibuisset. Roma tamen non cessit, sed in publico collegio Sapientiae sacras litteras cum laude exposuit, aliquot Cardinalium Theologicis consiliis occupatus. Inter Calabros apud oppidum Lacense vivere desiit inter mortales F. Bernardus Bergomensis Ordin. S. Augustini Discalceatorum Laicus ipsa Vigilia S. Michaėlis, cujus vita fuerat innocentissima signis ac prodigiis referta, de quo hoc fertur, quod pridie obitus caelestem musicam audiverit, ac in ipso transitu S. Augustinum cum B. Monica obvios senserit, quod ipse flexis genibus moriens sine ullo strepitu adstantibus indicabat.

In Belgio, hoc eodem anno Ordinis nostri colonia deducta fuit Diestium, maxime incitante civium animos, Principisque Auraici mentem R. P. F. Cornelio Lancilotto, Priore Antuerpiensi, ac P. Priore Bruxellensi, quorum opera impetratus fuit consensus conventumque de pactis circa juventutis instructionem; primumque huic loco assignatus fuit Provisor, ac Promotor P. Joannes Brantius, tunc adhuc Prior Trajectensis, hisce laboribus et arduis initiis judicatus non inutilis. Eodem anno per R. P. Priorem Antuerpiensem praefatum jacta fuere fundamenta Ecclesiae Antuerpiae, sedulo aedificium promovente Magistratu illius urbis Amplissimo, prae caeteris tamen D. Henrico Vander Goes mercatore, cujus opibus, etiam ad aliquot millia aureorum profusis maximum cepit illa Ecclesia incrementum, ita ut triennio post, ad perfectionem deducta consecrationem obtinuerit. Sub idem tempus a P. Priore Bruxellensi jacta fuere fundamenta Scholarum ad fluvium Sennam incredibilibus curis et expensis, tum ipsius tum bonorum virorum industria procuratis, ad illam commoditatem ac splendorem, quo pauca videntur in Ordine aedificia.

Ipso festo S. Matris Annae ex hac vita decessit, Bruxellae, Rev. P. Mag. Cornelius de Bye, qui pro Ordinis ac vere fidei propagatione laboraverat XXII annis in Occidentalibus Indiis, rarus in idiomate Chichemecano, ac Ottomitico, ex quorum gente centum et sexaginta hominum millia baptizaverat, ac in fide instruxerat, ut certissima illius continebant testimonia. Vicariatum Generalem Belgii, allarumque Provinciarum multis annis gesserat, solaque sua umbra plurimum ibidem profecerat, ob animi candorem, zelum, et externos ritus. Principibus, aliisque viris charissimus, suisque Confratribus, benignus bene currentibus, ac volentibus proficuus extabit illius memoria fere in singulis Monasterijs maxime Bruxellis. Imperabat tunc Belgicae Augustinianorum Provinciae Eximius P. M. F. Nicolaus Stassart, qui aeque strenuum sese praebuit in procurando loco Insulensi, cujus urbis Magistratum, tandem sub finem anni eo perduxit, ut in admissionem Ordinis S. Augustini intra urbis suae moenia consenserit, etiam adhuc durante lite pro fundo ac domo, quondam legata: de qua inferius anno MDCXIX. Majori adhuc liberalitate excepit Serenissimus Dux Ferdinandus Princeps et Episcopus Laeodiensis Ordinem S. Augustini in oppidum suum Huyense, ut constat ex litteris expeditis 24 octobris hoc ipso anno approbatis a Dominis Capituli, Gubernatore ac Consulibus dicti oppidi, ad instantiam R. P. F. Georgii Maigretii, cujus etiam industria ab eodem Serenissimo Principe impetrata fuit unio Parochialis Ecclesiae S. Georgii ibidem, cum omnibus annexis beneficiis, fructibus, ac proventibus, cum onere docendi juventutem, prout non ita post, ludus litterarius ibidem apertus fuit frequenti discipulorum concursu. Datusque fuit, et huic loco primus Prior idem P. Mag. Georgius Maigretius qui anno MDCXVIII fabricam non exiguam pro Religiosorum receptione aggressus fuit, eodem Serenissimo eamdem promovente, primumque lapidem jaciente. Eodem adhuc anno, fertili pro Augustiniana Religione, Magistratus Boviniensis petiit operam Patrum Augustinianorum, in suo licet exiguo oppidulo, eamque obtinuit suae juventuti, assignando Religiosis pro prima habitatione sacellum et hospitale conjunctum, certamque sustentationis annonam. Quod pium ipsorum votum probavit sub idem tempus Episc. Namurcensis, Patriae illius saeculare Concilium, Principem referens auctoritatem.

In Lusitania officium Proregis gesserat Illustrissimus Dom. F. Alexius de Meneses biennio, jubeturque Regi Hispaniarum adesse, ac ejusdem Lusitanici Regni coram Rege Praesidem agere, quo jam absens imperare pergeret, quae praesens perficere non potuisset. Captus fuit hoc anno propriis Sultani Maxinanensis manibus Ven. P. F. Guillelmus a S. Augustino Lusitanus, ac crudeliter verbis, verberibusque exceptus ob Cristianae fidei nomen, habitumque religiosum, quem gerebat; postea vero dimissus a Sultano, sine dubio data opera, versus Babyloniam ab iisdem Sultani mulitibus inter Aspamum et Babyloniam vulneratus constanter occubuit, editis adhuc ante obitum praeclarae sanctitatis indiciis. Decessit etiam hoc anno e vivis Hispali Ven. P. Mag. Petrus a Vailderama suae quondam Provinciae Praeses Provincialis, S. T. D. hujus saeculis concionator celeberrimus Hispania, quem et extra Hispaniam commendant editae conciones quadragesimam, anni Dominicas, et festa, tum in Italicum, tum in Gallicum, aliaque idiomata translatae. Exaedificavit etiam is aliquot monasteria in Hispania Betica, sumptibus amplissimis, sua opera et industria acquisitis.

Floruit tunc adhuc Ulyssipone R. P. M. F. Emanuel de conceptione Religiosus omni genere doctrinae ac virtutum refertus, Lusitaniae Provinciae quae in Ordini S. Augustini una est ex optime morigeratis quondam Provincialis, ac Regius concionator, cujus diligentia in lucem prodierunt conciones celeberrimi viri Didaci de Payva. Floruit etiam in Gallijs Exim. P. Mag. F. Rogerius Gyrard, Conventus Eremitarum S. P. Augustini Parisiensis Vicarius et Visitator Generalis, quem a secretis Confessionibus ac piis consiliis sibi delegit Serenissima Regina Franciae, qui etiam, uti bene meritus de illa corona, donatus fuit Prioratu beneficiario Domus Dei montis Morillensis, quo adhuc gaudet manens Aulae Regiae in veneratione Parisiis. Gandavi Fiandrorum Ecclesia Ordinis sub initium irrumpentis haeresis dejecta, diligentia R. P. Joannis Cools reaedificata ast non nisi hoc anno ad finem perducta sub R. P. Henrico Lancilotto, consecrata fuit a Rever. D. Vander Burcht Gandensium tunc Episcopo solennesque fuere gratiae redditae Deo imprimis, tum Magistratui, tum civibus, quorum liberalitate ad illum splendorem Ecclesia fuerat restituta. Antequam annum hunc MDCXIV finiam, juvabit hic meminisci egregiae liberalitatis Reverendiss. Domini, Fratris Angeli a Rocca erga Conventum S. Augustini Romanum, cui quidem ante plures annos legaverat, ac donatione inter vivos facta obtulerat suam Bibliothecam Angelicam, et numero librorum ac varietate refertissimam, immo vere Angelicam. Sed eamdem ante hunc annum, nunquam actu consignaverat, prout in gratiam Reverendis P. Mag. Nicolai Generalis, sui conterranei, hoc anno praestitit actualem librorum traditionem. Adaptavit etiam praefatus Praelatus juxta Bibliothecam, non ita post, cubicula, certumque Bibliothecario constituit laborum suorum praemium perpetuum, voluitque eumdem Bibliothecarium ex Ordine S. Augustini assumi, tum per Sacrarii Pontificii custodem, tum per Reverendiss. Generalem pro tempore, reservato sibi hoc jure vita durante, unde primum huic Bibliothecae praefectum nominavit Reverendum P. Mag. Fulgentium a Monte in Georgio, tunc Romani coenobii Priorem vigilantem.

Sub finem an. MDCXVI ipsa S. Andreae die sacra P. Nicolaus a S. Augustino, Indus origine, et P. Nicolaus de Mello Lusitanus, praefati P. a S. Augustino Magister, et Baptista, post quatuordecim annos, quibus partim in Insula Soloxicana, partim in Mosco, partim etiam in Lina, teterrimis carceribus detenti, et tantum non evecti fuerant, e vinculis in publicum producuntur nudi, ad mandatum Ducis Basilii Huysoleae, jubenturque de novo baptizari schismaticorum ritu, aut illa die extremum supplicium subire, pyris, bustis, ignibusque jam coram paratis: quod ultimum cum unanimi ac constanti voce hi viri invicti eligerent, parati potius centies milliesque mori, quam semel impio ritu foedari, jubet sceleratus judex, hos Patres ad invicem separari, ac relicto paulisper P. Nicolao de Mello, alterius regeneratore, ac seniore, in acerbissima frigoris aura, alterum P. Nicolaum a S. Augustini in vicinam carnificinam deducunt, ubi rursus, et scorpiones, et ungulas, crates, pectines, et rotas mox subeundas, ostentant, nisi ejurata fide Papistica, Schismaticorum adhaereat erroribus hoc ut evincerent, P. Nicolaum de Mello, quem summi facere eum sciebant, mentiuntur jam defecisse a sua fide, et morem gessisse Ruthenensium doctrinae; at cum e contra, majori fide et ardore assurgeret; P. Nicolaus a S. Augustino, unum Deum, unum Baptisma, unam Fidem, Catholicam Apostolicam ac Romanam absque cessatione inclamans; novo mandato Ducis Moscoviae ad P. Mello reducitur; atque in illius praesentia, post extremum vale, ac verba dulcia, capite truncatur, truncatumque caput Duci defertur, et nova illius rabie, una cum corpore, sanguine adhuc calido magnis molossis discerpendum objicitur. Ubi rursus placuit altissimo, novo miraculo, servum suum cohonestare, canes enim quantus humani cruoris avidi naturalis suae feritatis obliti, a carnibus hujus martyris et a linctu sanguinis abstinuerunt, quod, cum pii aliqui miraculo, impii, caeci, ac obstinati vilitati Christianorum adscriberent, perstiterunt alii blasphemantes in Christianae ac Catholicae legis cultores, quos ita abominabiles depredicabant, ut ne a canibus quidem attrectari mererentur, quasi illi nauseantes, tales carnes praedae expositas reliquissent. Piis interim mercatorum precibus P. Nicolaus a Mello, a frigore quo rigebat, liberatur, et ad carcerem reducitur, in quo fere anno integro retinetur, gemitibus ac suspiriis vitam transigens, dolens sese viduum relictum in hac lachrymarum valle socio non invidebat felicitatem adeptam, sed sibi illam ademptam amare continuo deplorabat. Sentiebat tamen interiorem frequenter consolationem, memor illius dicti Xysti martyris, B. Laurentio, sperans majora sibi pro Christi fide illiusque gloria servari certamina, quorum praesagus animus orationi, ac meditationi vacabat, offerens Deo vitam suam, si illa esset placita. Quibus officiis dum intenderet pius Pater, moritur Dux Basilius, et a successore Demetrio II ad instantiam Reginae Marinae ac Joannis Martini P. Nicolaus vinculis eximitur. Libertati vero jam restitutus ad primum redit obsequium B. Nicolaus, celebrat, Sacramenta administrat, fideles instruit, viresque suas reparat, paratque ad majora supplicia subeunda. Adscripsit tunc illum Patrem suae familiae Regina Marina, eumque voluit tum suae, tum suarum Domicellarurn praeesse pietati, in quo officio P. Nicolaus et strenuum ac proficuum sese exhibuit. Domicellam Barbaram Mosqui inter caeteras aetate jam gravem, ita ad divinum amorem inflammavit, ut jam mundo valedicens, hujus Patris obedientiae sese submiserit, pro Christi fide parata mori cum illo, toties, quoties; assidue deprecans, ut sibi talis ansa offerretur quae vota, non frustranea Deus passus fuit, nec eadem diu distulit. Cum enim illa in urbem Astracam Moscoviae ultimam demigrasset una cum Regina, ac P. Nicolao, Regina omnibus suis spoliatur facultatibus. Pater vero Nicolaus, et Domicella Barbara Mosqui ad ignem damnantur, ad quem etiam non ita post adducti, gloriosissime vitam finierunt, frendentibus ac tabescentibus infidelibus ad tantam Religiosi jam fere exanimis (ob carcerem quindecim annorum et aetatem LXV) constantiam. Vigebat et Deo commissoque sibi gregi zelose inserviebat tunc temporis in eadem aut saltem in vicina Indiae orientalis parte R. P. F. Sebastianus a S. Petro, Episcopus Maliaporensis, ex Ordine Augustiniano, paulo ante horum athletarum certamen, assumptus, qui etiam hujus Martyrii sufficiens testis, illud idem ad Illustrissimum Alexium de Menezes Concilii Lusitaniae tunc Praesidem perscripsit, addens et sibi et plurimis aliis Augustinianis ibidem haerentibus animum esse ad Martyrii coronam adipiscendam, nec defuturos officio Sacerdotali ac Pastorali se, suosque, donec ad praefatum bravium pertingant. Pluribus describit horum Beatorum Martyrium R. P. Georgius Maigretius, eodemque contextu refert Martyrium R. P. F. Remigii Simonis Galli, quem e ducatu Barensi, et ex oppido Salmenensi oriundum facit. Hic cum Sacrae theologiae Bacalaureus, et Conventus Giroroetensis concionatorem ageret, facturus satis suo quod gerebat officio, acriter ex suggestu egit in haereticos, suorumque dictorum coactus rationem reddere, et eos qui contradicunt arguere, multo durius eosdem perstrinxit, donec irretitis illis, ad publicum certamen fidei contra quendam Joan. Bapt. Chattelet subversorem provocatus, descendit: quem ut devicit, Catholicorum ac bonorum omnium applausu non modico, tale malorum in se concitavit odium, quale nec domi, nec foris potuit evitare, quo accensi aliquot consanguinei Chattelet devicti, victorem non patientes, eum vulneribus opprimunt, ac impissimis gladiis perimunt.

Eodem anno MDCXV, Florentiae ex hac vita decessit Eximius P. Mag. F. Leonardus Cocqueus Aurelius, qui post Theologica studia absoluta Parisiis, ibidem Doctorali laurea insignitus, eamdem aliquamdiu professus fuit, raro acumine, ac soliditate mirabili: unde Romam tamquam ad caput Ecclesiae, sublime membrum evocatus, ibidem publicum Professoris munus magno nomine exercuit, donec in Confessarium ac Consiliarium Magnae Ducissae Etruriae assumeretur, quo in officio, licet gravi, omni modestia, ac submissione semper vixit inter suos Religiosos, verus Religiosus, totus in studiis sepultus, sine otio, sine fastullo. Doctissimas edidit lucubrationes quibus insolentiam Mornaei, Calvinistarum in Gallia coryphaei non parum repressit. Magno Britaniae Regi, Ecclesiae statum perperan tractanti, non minus docte quam modeste respondit, et D. P. Agustini opera de Civitate Dei, ita commentatus est, ut criticus quidam, quamvis in omnibus S. Augustini inveniens aliquid quod sugillet, dicat: Hos libros ita fuisse illustratos a doctissimo Leonardo Cocqueo, (addam ego F. Eremita Augustiniano) ut jam sit facilius ei tenebras offundere, quam novam lucem afferre. Graecis ac Hebraicis litteris fuit instructissimus, ita ut eadem idiomata ad familiarem sermonem posset adhibere, multo perfectius quam ipsi naturales Graeci. Interfui ego cum in publica disputatione, insignis Theologus, Graecus natione, argumenta aliquot Graece proponeret, quibus ex tempore, eodem sermone promptissimo, per P. Mag. Cocqueum, ad semihoram, producto hinc inde sermone respondebatur disertissime. Scholasticam interim Theologiam aequali, si non majori perfectione calluit, quare aliquot Capitulis Generalibus circulo praefuit, doctissimisque viris accurrentibus, opponentibus, dubitantibus ac praesentibus integre semper satisfecit, ad plausum et stuporem omnium, tantum enim in tali homine, quem natura nonnihil deformaverat, nullus credebat latere. Virtutum suarum exemplar reliquit Florentiae, Eximius P. Mag. Stephanum Arbinot, a teneris annis sub ipsius Patris pollice formatum Religiosum, qui quamvis in Scholasticis, Graecis, Hebraicis et Latinis litteris Magistro ac Preceptore suo sit longe inferior, in concionibus et in praxi nullo modo tanto viro cedit, immo eumdem in his multis parasangis antecellit. Natione Gallus, Italicum idioma habet ad nutum, et ad numerum. Praeter Ordin. officia Prioratus, Provincialatus, aliaque, quae cum laude gessit, Magnum adhuc hodie Magnae Ducissae agit Eleemosynarium, saepius Consiliarium, ac ad varios Principes nonnunquam Legatum. Illius Patris beneficam manum sensit, et loquitur Infirmaria Florentini coenobii uti et Bibliotheca sui Moecenatis, et nutriti Josephi opulentiam. Post obitum Admodum Reverendi P. Mag. Cocquei eadem Serenisimae Magnae Etruriae ascivit sibi confessorem ex eodem Ordin. S. Augustini Patrem Guillelmum Burdigalemsem Gallum, multis virtutibus, singulari tamen modestia ac innocentia decoratum virum. Immo praeter hunc in suum obsequium, pro Theologicis difficultatibus evocari jussit Lugduno Ven. P. Mag. F. Joannem Comitem, omni certe comitate ac benignitate ornatum, per quem et tantae Principis gratia, adhuc hodie servatur Ordini Augustiniano integra. In Belgio cui Illustrissimus Ambrosius Spinola, paulo ante antiquum Haereticorum asylum Wesaliam vicinasque oras in Catholicorum potestatem redegisset, R. P. Provincialis Augustinianorum in illas partes deputavit virum Ordin. qui tum Wesaliense, tum Mariae Vallense Monast. restauraret, occupantem eadem loca ejiceret, Eclesiam multis annis clausam, ac in lignile, hordidosque usus conversam pristino decori restitueret. Quod etiam hoc anno exequutioni mandatum fuisse constat; ipsa enim S. Matthiae sacra, violenti manu zelosorum militum Hispanorum, jumentorum stabula in ipso Eccles atrio aclimine sacrilege aedificata, fuere destructa, ac sacrum in Ecclesia celebratum praesentibus supremis Exercitus Ducibus, non paucis. Tunc cessere occupatrices Virgines, seu potius matrimoniorum expectatrices feminae, Monasterio jam dudum occupato: fenestrae Ecclesiae quarum nulla remanserat, de novo fuere paratae, rursumque divinum officium aucto Religiosorum numero fuit celebratum. In eodem Belgio, favore ejusdem Illustrissimi Ambrosii Marchionis Spinolae, Patres Augustiniani fuere admissi ad oppidum Tenense, illis concredito negotio Scholarum cum publico magistratus stipendio, quo juventus exercitaretur, pauloque post consensu Illustrissimi Archiepisc. Capituli ac Magistratus, iisdem Patribus, cum pleno jure assignatum fuit sacellum S. Barbarae, circa quod Monasterium cum collegio erigi coepit, non parva diligentia P. Rumoldi Croonen ibidem Prioris.

Eodem anno Eremitae aliquot Flandriae juxta Casseletum, austeram vitam agentes, non modicam sentiebant cum Ordinario suo difficultatem, eo quod is Religiosis imperare, eos visitare, corrigere, ac totaliter sibi subjicere niteretur, quare P. Antonius Thuan illorum tunc superior Romam contendens, ab eadem curia impetrat; primo, sui instituti approbationem sub Regula S. Agustini; deinde exemptionem sui Coenobii ab Ordinario, ac tandem Bullam Apostolicam, qua R. P. Provinciali Belgicae Provinciae Ordinis Eremitarum S. Augustini deinceps futuris temporibus, plenario jure subjiciantur praedicti Eremitae S. Antonii, non secus atque alij Conventus suae Provinciae, salvis tamen ejusdem instituti Constitutionibus et Apostolicis indultis. Anno MDCXVI, in Belgio celebratum fuit maxima solemnitate et Religiosorum frequentia Capitulum Provinciale Bruxellense, liberalitate civium non modica; ad octiduum integrum, Concionibus, aliisque Scholasticis exercitiis habitis, maximo cum applausu Illustrissimi Nuncii Apostolici ac Reverendissimi Archiepiscopi qui tum solemnitatem supplicationis, tum alias Ecclesiasticas actiones, sua presentia aliquoties cohonestarunt. Eligebatur tunc majori suffragantium voto in Provincialem Ven. P. F. Augustinus Theodori, S. T. Doctor, inter Scholasticos non minimus, qui multis annis Lovaniensi Monasterio, scholarumque exercitiis ibidem praefuerat. Notavi in hoc Capitulo raram hoc saeculo, priscorum tamen aetate familiarem aliquot Patrum, animi demissionem; cum enim tres Patres prima fronte ad Provincialis officium secretis suffragiis renunciarentur, nec ullus illorum sufficientia suffragia numerasset pro electione Canonica, duo ex electis prostrati, Patres omnes deprecati fuerunt, ut alio sua consilia verterent, incusavit unus aetatem sibi minorem esse quam Ordinis constitutiones admittant, seque pro tunc inhabilem; alter Ecclesiae ac Coenobii Antuerpiensis fabricam aggressus, graviora allegavit sibi imminentia onera, quae nec paterentur dilationem, nec ad tanti officii molem concederent attentionem unde votantium animi omnes in tertium alioqui dignum fuere conversi. Occurrit etiam hoc anno nobis celebratu dignissimum Martyrium R. P. F. Christophori Dixen, nobile Constobel apud Anglos familia oriundi, is enim cum Salamanticae in Theologicis studiis magnam suae aetatis partem transegisset, saepiusque interim Divino nutu monitus, ad faciendum fructum inter suos, cui videbatur aptus, ob ingenii ac judicii maturitatem, morumque ac generis notabilitatem, et eminentem gratiam; in Angliam bona suorum superiorum venia trajecit, diuque latuit, nec suis quidem cognitus, magno animarum fructu, pro Sacerdote tamen semel, atque iterum inventus, nec plane pro tali Religioso habitus, exilio quidem mulctatus fuit: ad quod decretum quamvis nec semper cesserit patria, cessit tamen quarto in Galliam profligatus, suorumque favore servatus. Ast animus nobilis, a nobiliore virtute excitatus ad desideratum bravium anhelans, cedere nesciens, postquam septies, a judicibus Religionis fuisset apprehensus, in Angliae urbem praecipuam Londinensem rediit, ac rursus sex mensibus integris pii Sacerdotis, Religiosique officio functus fuit, donec perfidi famuli indicio proditus, octava vice reus sistitur, illiusque constans animus nobili Martyrio, per infame laquei beneficium Londini mense Novembris coronatur. Versabatur circa eadem tempora in Anglia Ven. P. Augustinus a matre Dei, inter Discalceatos Hispaniae olim professus, mihique tum Romae, tum Bruxellae familiaris aliquando, quem absque gravi litteratura audivi introiisse in potentias Domini, tantumque sua simplici profecisse pietate, ut frecuentia ac evidentia ibidem patrarit miracula. Non ita pridem referebat vir fide dignus, oculatus testis, se vidisse puerum ad Londinensis portus oram, in aquas incidisse, hunc Religiosum forte fortuna circa ripam obambulasse, motumque misericordia illum calceatum ac vestitum maris fluctus calcasse, puerumque jam diu immersum exemisse salvum ac incolumem; quod quamvis alii praestigiis tribuerent, inquiebat ille, nos Catholici, apud quos patebat hujus Religiosi innocens vita, illud opus Divino adscribebamus officio, illiusque Patris favori, hoc nos debere fatebamur, subterfugiente interim Religioso illo accursum infinitae multitudinis: quem ut amplius evaderet, ad annum integrum sese occultavit, donec emortua hujus novitatis esset fama. Simili fere sanctitate ac miraculorum gloria illustrem habent hi Patres Discalceati Religiosum conversum in Sicilia, qui a paucis annis fato concessit.

Et quia RR. PP. Discalceatorum Ordinis S. Augustini hic fit mentio, addam illud de ipsis, quodhoc anno MDCXVII videantur nonnihil animum sumpsisse; seseque velle ac posee erigere, qui hactenus satis jacebant. Assumptis etenim aliquot viris Lusitanis Sacrae Theologiae professoribus circa hoc tempus, locum S. Pauli de Regula deserentes in urbe, ad aliam commodiorem juxta S. Athanasii aedem sacram migrarunt, coėmpto palatio deserto, et nondum exaedificato Illust. Familiae Ursinorum; cui adjunxerunt sacellum titulo S. Antonii quo in loco paulo post vidi numerosam juventutem, illisque vovi Religiosam perfectionem ex animo, quo et ipsi sub tanto Patre Augustino, aliquid dignum charta, aeternaque memoria moliantur. Dignus interim memoria occurrit transitus ex hac vita Ven. Patris F. Alipii Siculi sub finem hujus anni MDCXVI Neapoli; ubi is Pater sub Patrum Discalceatorum arctissima disciplina vixerat maxima sanctitatis opinione, qualem etiam reliquerant paulo ante Ven. P. Jacobus a S. Felice in castro S. Angeli Vascinelli sepultus, et P. Joannes Paulus a S. Nicolao Genuae reconditus, quorum corpora in hodiernum die feruntur integra, gratum odorem spirantia non sine aeternae felicitatis indiciis pluribus, ut a Patribus ejusdem Congreg. Discalceatorum percepi. Eodem anno rursus nobis occurrit Martyrium R. P. F. Ferdinandi a S. Joseph apud Japponios pro Christi fide occumbentis 26 Maii. Cum enim aliquot diebus ante Dynasta Ormuriensis regiae aulae jussu intercepisset Religiosum ex familia S. Francisci, P. F. Petrum de Ascensione, et paulo post Patrem Societatis Jesu dimisso laico, eosque in fide constantes extremos affecisset supplicio, spargereturque Sacerclotes omnes vel interfectos, vel a fide Christiana defecisse nec audere amplius quemquam comparere, illaque astutia paganorum animos a fide Christiana omnino deterruissent: Divino sine dubio spiritu acti duo Religiosi spontanee comparuerunt, unus ex Dominicana familia, alter ex Augustiniana, de quo hic agimus, et publice inceperunt Christianam Religionem profiteri, sacrificare, baptizare, ac Christum depredicare, publice monstrantes nondum spiritum esse extinctum aut semen defecisse; unde subito apprehensi, postquam fere bis mille neophytos baptizassent juxta Nangasiaquensibus, eodem mortis genere, quo alii duo plectuntur. Accurrentibus vero Ormutiensibus ac Nangasiaquensibus, ut corpora sepulturae mandarentur, juventur omnia quatuor corpora in profundum pelagi dimitti gravibus admotis saxis, prous paritum fuit. Lictores corpus P. F. Petri una cum corpore P. F. Fernandini Augustiniani, corpus Patris Dominicani una cum corpore Patris Societatis colligarunt, ea sic divisa, ac unita in locum triginta cubitorum profunditatis immerserunt, at quaerentibus eadem multis diebus post Christianis, magno zelo, rnagnaque diligentia, neophyti Nangiasquenses piscationi dediti, cistam notarunt mari supernatantem unam, in illaque corpus RR. Patrum Petri et Ferdinandi Augustiniani sanum ac integrum repererunt, quae honorifico loco asservantes, de plurimorum consilio humo mandarunt, placuitque altissimo, vel ut devotioni fidelium praecipue matronae cujusdam nobilissime satisfaceret, vel ut alios excitaret, eadem corpora non paucis miraculis illustrare: multis enim diebus locus ille, ubi haec duo corpora asservabantur, totus lucidus apparuit, videbanturque noctibus integris infinita circa illum locum lumina ad instar lampadum ac taedarum exultantia, et assurgentia, gratissimumque odorem, qui etiam de die conservabatur, reddentia; quo miraculo plures ad Christianam religionem fuere exciti, plures etiam neophyti in fide confirmati, per haec lumina coelestia, deficientibus luminibus doctrinae, per homines impeditos alioquin depredicandae, aequum certe videbatur, ut Deus aliam consolationem, aliamque lucem praeberet, sedentibus in tenebris infidelitatis et maestitiae. Hoc etiam anno Laurea Doctorali insignitus fuit in celeberrima universitate et Theologica facultate, Eximius P. Mag. F. Henricus Lancellottus, Mechliniensis, magni zeli et salis doctrinalis vir, quod abunde testantur illius scripta contra haereticos edita, in quibus non minus est pietatem, quam doctrinam cernere. Probavit haec eadem Hollandia ac Zelandia aliquioties, quando inter maxima pericula carceris ac infamiae non parvae, per longum tempus, in saeculari habitu inter haereticos conversatus fuit, nocte dieque sacris officiis, concionibus, ac Sacramentis intentus. Tandem illius zelum ac salem loquuntur adhuc hodie monasteria Ordinis pleraque in Belgio, quorum disciplinam acriter tutatus fuit, vel potius urbes ipsae in quibus Monasteria sita sunt, ut Bruxella, Antuerpia, Gandavum, Hasseletum, Treveri, quorum populum sale puro suae doctrinae frecuenter condivit, suis suorumque Religiosorum probis moribus ad virtutes incitavit, ita ut merito Rabbi: id est magni Magistri nomen obtinuerit. Venetiis novi hisce annis Ven. P. F. Paulinum Berti Ordinis S. Augustini ex Congregatione Lombardica, virum eminentem in praxi judiciaria Ecclesiasticorum, quam videtur et ipse inter suos exercuisse probe, ac docte Regulares omnes eamdem docuisse, preclaro illo suo tomo, qui quartum Regularium efficit, praeter quem edidit idem Pater integrum opus Tostati Abulensis Episcopi, in qua, et in sanctis Patribus, et in Scriptura sacra, patefecit sese versatissimum.

Annus MDCXVIII feliciori nobis sydere affulsit eo quod hoc anno gloriosus ille Beatus Thomas de Villanova quondam Frater habitus Ordinis S. Augustini et Archiepiscopus Valentinus ad apotheosim devenerit S. R. Ecclesiae calculo: nam diligentia P. Joannis Beldae procuratoris hujus Canonizationis ultra triginta illius miracula bene, et rite probata fuere per beatum hunc virum in vita illius facta, ac post illam, meritis illius obtenta; inter quae duorum puerorum est resuscitatio, caecorum, claudorum ac infirmorum restitutio, et quia pleraque in eleemosynarum distributione fuere perpetrata, hinc magni Eleemosynarii cognomentum meruit obtinere. Concessum itaque fuit, ut annua illius memoria agatur die XVIII Septemb. A S. D. N. Paaulo V, et paulo post ab eodem, ut in Regno Hispaniae celebretur illius festivitas de communi confessoris ac Pontif. quam postea S. D. N. Gregorius XV extendit ad Religiosos per universum terrarum orbem, speramusque brevi hanc facultatem ad omnes transituram. Hoc etiam anno die 3 Septemb. consecrata fuit Ecclesia Ordinis Eremitarum S. Augustini Antuerpiensis, de novo extructa, ad invidiam exempli, diligentia Rev. P. M. Fratris Cornellii Lancilotti, ex meris bonorum virorum eleemosynis, in quorum elargitione praeter Seren. Principes, ac Magistratum illius Urbis amplissimum, liberaliorem sese ostendit prudentia ac pietate ornatissimus D. Henricus Vander Goes, qui mercator optimus temporales dedit divitias, ut consequeretur aeternas haereditates. Romae etiam sub finem anni MDCXVIII locum impetraverunt Patres Augustiniani Discalceati Hispaniae in platea S. Trinitatis de Monte, quae ad aedes sacras S. Mariae majoris tendit, ubi paulo post sacellum in honorem S. Guillelmi sibi adaptarunt, molientes majus edificium quo Romanam curiam magis exornent quo etiam per suos, eadem magis possint frui, suorumque superiorum mentem propius intelligere, eique promptius obsequi.

Ipsa die D. Thomae, Graecii consecratus fuit in Episcopum Segniensem Ven. P. Mag. Joannis Baptista Agatitius omnium civium voto a pluribus annis ad eamdem dignitatem Sereniss. Archiduci Ferdinando, uti Styriae ac Carinthiae Principi commendatus, cum prius et Fluminis Liburnensis, et Graeciensis, ac Furstenfeldensis Conventus Ordinis Eremitarum S. Augustini Priorem egisset. Anno sequenti omnia Monasteria Bohemiae, ac Moraviae in praedam cessere Calvinistis, qui dum partibus Frederici Palatini studerent, primum bona Ecclesiarum ac Monasteriorum rapuerunt. Monasterium Bifoniense integrum a Comitissa de Suamberg fuit occupatum una cum supellectile universa. Melnikium civium Melnikensium voluntati fuit traditum, vineaeque ac agri inter cives fuere distributi. Praga militum tabernae monasterium S. Thomae assignaverat, Religiosis passim dimissis, vel ad tyrannidem haereticorum damnatis, quibus in miseriis tamen plures sese prebuerunt constantes, malentes mori millies, quam semel foedari. Sub idem tempus cum Provincia Ordinis Bavarica triennio integro magnam passa fuisset cladem, quippe divisa fere ab Ordine, et constituta sub saeculari regimine externarum personarum divisis etiam inter se Conventibus separatione eorum qui extra temporalem ditionem Bavaricam situm habebant, ab iis, qui inter Bavariae limites continerentur, dispersis insuper plenisque Religiosis; ex commissione Rev. P. Mag. Nicolai a S. Angelo, eadem fuit restituta in pristinum statum, opera ac diligentia aliquot Patrum Belgarum, quorum hoc unicum fuit studium Novitiatum, atque Seminarium erigere, cum bonis litteris seriam pietatem, ferventem charitatem, orationes frequentes, meditationes, abstinentias, mortificationes, vigilias, aliaque Religiosorum exercitia (sine quibus torpescit animus quamvis probus) introducere. In hunc finem prima extirpanda erat proprietas, proprium commodum, voluntas carnis, socordia, diffidentia, inveteratus abusus aliaque mala hujus saeculi, quibus semel remotis, eadem Provincia Deo Duce incepit florere, ac in utroque genere una cum spirituali, temporalem fructum facere.

Hoc enim eodem anno, coepit reparari Ecclesia Ordinis Augustini Monachiensis, et duorum annorum spatio, ad eum splendorem perducta fuit, quem in paucis Ecclesiis Ordinis nostri, etiam intra Italiam, Hispaniam vidi inesse, excedentibus sumptibus viginti millia florenorum, in quo opere, tum in morum reformatione non parum insudavit Ven. P. Jordanus Deglerus, Religiosus diligens, zelosus, ac disertus, bene meritus ibidem Prior. Nec minorem Divinam benedictionem sensere iisdem annis, ejusdem districtus Monasteria, quae sub proprietate sordida gemebant, lacera ac debitorum pondere fere opressa, nunc autem undique resarciuntur ac gravi creditorum jugo eximuntur, vixique hodie est Monasterium, quod non aliquam et insignem moliatur fabricam. Capitulum etiam Provinciale Belgicae Provincae, hoc anno habitum fuit Gandavi, ac in Provincialem electus R. P. F. Joannes Augemius, qui non parum laboravit et multis annis in restitutione disciplinae monasterii Coloniensis non sine fructu. Et vita et officio pie defungebatur Rev. D. Angelus Rocca, Sacrari, Apostolici Praefectus, Episcopus Tagastensis, postquam plurimis annis laudabiliter huic officio praefuisset maxima sedulitate, ita ut nunquam in otio, sed semper in studiorum negotiis versatus, semper meditationi, orationi, ac pie observationi intentissimus vixerit. Quare infirmitate detentus nihil magis deplorabat, quam inutile otium, quamvis nec hoc inutile fuisse dixerim, cum utilissima mortis memoria, utilissima ante actorum annorum recordatione in amaritudine animae, dies ac noctes aliquot impenderit, non sine Divinae predestinationis signis evidentibus. Nec multo post, absque longa deliberatione, ad officium Sacristae evocatus fuit Rev. P. Magister Asti Januensis, qui post sexenium Generalatus, ad quietem Genuensis coenobii sese receperat, hoc munere a S. D. N. Paulo V et universa Romana curia habitus dignissimus Romam itaque ut venisset, et habitu Praelati fuit donatus, et Episcopatu Tagastensi, consecratione accepta per manus Cardinalis Mellini Dominica infra octavam Ascensionis.

Circa initium anni MDCXX celebratur Capitulum Generale Romae, ad quod fere omnium Provinciarum Patres insolita diligentia accurrerunt, hoc fere ordine, ac Provinciarum numero. Primum locum obtinuit Provincia Romana, secundum Provincia Lombardica, III Marchiae, IV Franciae, V Castellae, VI Beticae, successit Aragoniae et Cataloniae, post illam Lusitanica cum Vicaniatu Indiae orientalis ac deinde Marchiae Tavisinae, Tolosae et Aquitaniae, Coloniae seu Flandriae, Romandiolae, Provincia Provinciae, Bavariae, Terrae Laboris, Narbonae ac Burgundiae, Sicilia, Pisana, Senarum, Terrae Sanctae, Calabriae, Poloniae, Rheni et Sueviae, Ungariae, Angliae, Hyberniae, quae rursus enata comparuit, Saxoniae, Sardiniae, Peruntina, Insularum Philippinarum, Mechoacanensis, Del Quitto, Styriae et Carinthiae, Bohemiae ac Moraviae, post quas Provincias locum habuit Provincia Discalceatorum Hispaniae, ac deinde Discalceatorum Galliae. Inter Congregationes hic fuit Ordo habitus. Precedentiam habuit Lombardica, cujus procuratorem vidi praesentern in Diffinitorio, at non votantem. Illam mitior congregatio subsecuta est Illicetana, deinde Carbonaria, Perusina, Genuensis, Montis Ortoni, Dulcetana, Calabriae ultra, Calabriae citra, Dalmatiae, et Centum urbium. Nomina autem vota ferentium ad aeternam memoriam hic libuit attexere. Primum suffragium tulit Illustrissimus ac Reverendissimus Dominus Cardinalis Antonius Saulius Collegii Cardinalium Decanus, et Ordinis S. Augustini Protector, per speciale breve Sanctissimi Domini nostri Pauli V hujus Capituli presidens nomine sedis Apostolicae pridie electionis declaratus.

Reverendiss. P. Mag. Frater Nicolaus a S. Angelo, Generalis absolutus

Admodum R. P. Mag. F. Laurentius Emporiensis, Procurator Ordinis

Adm. R. P. Mag. F. Vincentius Spinola, Assistens Italiae

Adm. R. P. Mag. F. Alphonsus Nungius, Assistens Hispaniae

Adm. R. P. Mag. F. Guillelmus Fulginas, Procurator Ordinis absolutus

Pro Provincia Romana

Rev. P. Mag. F. Jacobus Cornetanus Diffinitor

Rev. P. Mag. F. Hieronymus Getti Provincialis Romanus

Rev. P. Mag. F. Andreas a Balneoregio Discretus

Pro Provincia Lombardiae

Rev. P. Mag. F. Paulus a S. Angelo Diffinitor

Rev. P. Mag. F. Thadaeus Mediolanensis Provincialis

Rev. P. Mag. F. Zacarias Mediolanensis Discretus

Pro Provincia Marchiae

Rev. P. Mag. Frater Fulgentius a Monte in Georgio Diffinitor et Prior Romanus

Rev. P. Mag. Frater Joan. Thomas D'asculo Provincialis

Rev. P. Mag. Frater Guillelmus a Mattelica Discretus et Regens Recineti

Pro Provincia Franciae

R. P. Mag. F. Thomas Gaudier Diffinitor, Doctor Sorbonicus

R. P. Mag. F. Joannes Legear, Provincialis, Doctor Sorbonicus

R. P. Mag. F. Thomas Ravexelle Doctor Sorbonicus et Regens Parisiensis

Pro Provincia Castellae

R. P. Mag. F. Petrus de Ribadeneira, Doctor Salamanticensis

R. P. Mag. F. Eugenius Gomez, Discretus

Pro Provincia Beticae

R. P. Mag. F. Martinus de Leon Diffģnitor

R. P. Mag. F. Petrus de Cardenas Discretus

Pro Provincia Aragoniae, Val. et Cataloniae

R. P. Mag. F. Joannes Belda Diffinitor

R. P. Mag. F. Petrus de Majajo, Discretus

Pro Provincia Lusitaniae

R. P. Mag. F. Petrus de S. Maria, Doctor Conimbricensis

R. P. Mag. F. Fulgentius de Alegria, Discretus

Pro Provincia Venetiarum

R. P. Mag. F. Leonardus Occa, Diffinitor

R. P. Mag. F. Fulgentius Venetus, Provincialis

Pro Provincia Tolosana

R. P. Mag. F. Andreas Gelsiminus Cortonensis, Discretus et Regens Patavinus

R. P. Mag. F. Joannes Comes, Doctor Sorbonicus

Pro Provincia Belgica

R. P. Mag. F. Nicolaus Crusenius Diffinitor et Doctor Papiensis

R. P. Mag. F. Georgius Maigretius Discretus, et Doctor Lovaniensis

Pro Provincia Romandiolae

R. P. Mag. F. Aegidus Gothardus, Ariminensis Diffinitor

R. P. Mag. F. Camilus Bononiensis Provincialis

R. P. Mag. F. Paulus Fraxinellus, Bononiensis Doctor et Professor publicus

Pro Provincia Umbriae

R. P. Mag. F. Aurelius Pergulensis, Diffinitor

R. P. Mag. F. Christophorus Perusinus Provincialis

R. P. Mag. F. Christophorus a Balneoregio Discretus, sed morte praeventus

Pro Provincia Provinciae

R. P. Mag. F. Joannes Gerardus Avenionensis, Diffinitor

R. P. Mag. F. Joannes Franciscus Barralis, Nicensis Provincialis

R. P. Mag. F. Joannis Riyod, Discretus

Pro Provincia Bavariae

R. P. Mag. F. Joannes Maria Concordiensis, ex dispensatione Pontificis Diffinitor

R. P. Bac. F. Guillelmus Schräll Monacensis Provincialis

R. P. Bac. F. Jacobus Pistorius, Prior Salisburgensis Discretus

Pro Provincia Neapolitana

R. P. Mag. F. Joannes Agustinus Ariminensis, Difffinitor

R. P. Mag. F. Augustinus a Campania, Provincialis

R. P. Mag. F. Hippolitus Finalensis, Discretus ac Regens Neapoli

Pro Provincia Narbonae

R. P. Mag. F. Octavius Manfridus Lugdunensis, Diffinitor

R. P. Bacc. F. Joannes Rabud, Discretus

Pro Provincia Siciliae

R. P. Mag. F. Augustinus a Naro, Diffinitor

R. P. Mag. F. Antonius, Gallianensis, Provincialis

R. P. Bacc. F. Joananes Carinensis, Discretus

Pro Provincia Pisana

R. P. Mag. F. Franciscus Vecchius Diffinitor et Regens Romanus

R. P. Mag. F. Stephanus Arbinot, Florentinus Provincialis

R. P. Mag. F. Theodosius Florentinus, Discretus

Pro Provincia Senarum

R. P. Mag. F. Joannes Baptista Ilciniensis, Diffinitor

R. P. Mag. F. Leander Ilciniensis Provincialis

R. P. Mag. F. Simeon Anconitanus, Discretus

Pro Provincia Terrae Sanctae

R. P. Mag. F. Adeodatus a Candia, Graecus Diffinitor

R. P. Bacc. F. Dionysius Redimentis Graecus Discretus

Pro Provincia Apuliae

R. P. Mag. F. Josephus Barulensis, Diffinitor

R. P. Mag. F. Aloxius, Fivizanus Provincialis

R. P. Mag. F. Raphael Cursinus, Discretus

Pro Provincia Apruntina

R. P. Bacc. F. Joannes Baptista Teramanus, Diffinitor

R. P. Bacc. F. Josephus Vaslensis, Provincialis

R. P. Bacc. F. Agustinus Torteretanus, Discretus

Pro Provincia Calabriae

R. P. Mag. F. Dominicus a Catanzaro, Diffinitor

R. P. Bacc. F. Augustinus a Belloforri, Diffinitor

R. P. Bacc. F. Joannes Baptista a Paula, Discretus

Pro Provincia Poloniae

R. P. Bacc. F. Hyacinthus Varsoviensis, Diffinitor

R. P. Bacc. F. Theophilus Gravoniensis, Discretus

Pro Provincia Rheni et Sueviae

R. P. Bacc. F. Cornelius Curtius Bruxellensis, Diffinitor

R. P. F. Simon Dollingerus, Discretus

Pro Provincia Hyberniae

R. P. F. Nicolaus a S. Patritio Diffinitor

Pro Provincia Sardiniae

R. P. Mag. F. Gregorius Nunnius Coronel, S. D. N. Theologus, Diffinitor

R. P. Mag. F. Antonius Aversanus, Provincialis

R. P. Bacc. F. Thadaeus Aversanus, Discretus

Pro Provincia Mexicana

R. P. Mag. F. Bernardus de Brizuoela, Diffinitor

R. P. Mag. F. Antonius de Salazar, Discretus

Pro Provincia Peruntina

R. P. F. Franciscus de Castro, Diffinitor

R. P. F. Lopes de Aguilar, Discretus

Pro Provincia Insularum Philippinarum

R. P. F. Didacus de Casado, Diffinitor

R. P. Mag. F. Alphonsus de Castro, Indus, Discretus

Pro Provincia Mechiocana

R. P. Mag. F. Petrus de Zamudio, Diffinitor

R. P. Mag. F. Franciscus de Cerventes, Discretus

Pro Provincia Quitensi

R. P. Mag. F. Laurentius de Rufas, Diffinitor

R. P. Mag. F. Petrus de Fuentes, Discretus

Pro Provincia novi Regni

R. P. Mag. F. Petrus de Corciado, Diffinitor

R. P. F. Joannes Brison, Avenionensis

Pro Provincia Styriae et Carintiae

R. P. Bacc. F. Valerianus, Fluminensis, Diffinitor

R. P. Mag. F. Evangelista, Fluminensis, Provincialis

R. P. Bacc. F. Simplicianus Fluminensis, Discretus.

Pro Provincia Austriae et Bohemiae

R. P. Bacc. F. Aurelius Troilus, Fluminensis

R. P. Mag. F. Andreas Rufus, Discretus

Pro Provincia Discalceat. Hispaniae

R. P. F. Gabriel a Conceptione, Diffinitor

R. P. F. Christophorus ab Angelis, Discretus

Pro Congregatione Illicetana

R. P. Bacc. F. Richardus Illicetanus Diffinitor

R. P. Bacc. F. Desiderius, Illicetanus Vicarius Generalis

R. P. Mag. F. Agapitus Simonius Senensis, Discretus

Pro Congregatione Carbonariae

R. P. Mag. F. Felix Milensius, Diffinitor.

R. P. Bacc. F. Petrus Paulus Neapolitanus, Vicarius Generalis

R. P. Mag. F. Matthaeus Neapolitanus, Discretus

Pro Congregatione Perusina

R. P. Mag. F. Augustinus a S. Felice, Diffinitor

R. P. Bacc. F. Thadaeus Fulginas, Vicarius Generalis

R. P. Mag. F. Innocentius Perusinus, Discretus

Pro Congregatione Ianuensis

R. P. Mag. F. Fulgentius Parmensis, Diffinitor

R. P. Bacc. F. Archangelus Aliprandus de Monte Regali, Vicarius Generalis

R. P. Bacc. F. Cyprianus Florentinus

Pro Congregatione Dulceti

R. P. Mag. F. Augustinus Patavinus, Diffinitor

R. P. F. Vincentius Sagatus, Vicarius Generalis

R. P. F. Evangelista Patavinus, Discretus

Pro Congregatione Dulceti

R. P. Bacc. F. Joannes Jacobus a Troja, Diffinitor

R. P. F. Spiritus Asculanus, Vicarius Generalis

R. P. Mag. F. Archangelus Cortonensis, Discretus

Pro Provincia Calabriae ultra

R. P. F. Franciscus D'Ardore, Diffinitor

R. P. F. Salvator a Cassomenardo, Vicarius Generalis

R. P. F. Angelus Aulus, Discretus

Pro Congregatione Calabriae citra

R. P. Mag. F. Petrus Paulus Pergulensis, Diffinitor

R. P. F. Daniel Consentinus, Vicarius Generalis

R. P. F. Petrus de Apriliano, Discretus

Pro Congregatione Dalmatiae

R. P. F. Simplicianus Patavinus, Diffinitor

R. P. F. Joannes Farensis, Vicarius Generalis

R. P. F. Marcus Furensis, Discretus

Pro Congregatione Centum Urbium

R. P. Mag. Philippus Regalbutensis, Diffinitor

R. P. F. Michaėl a S. Philippo, Vicarius Generalis v. p.

R. P. Mag. F. Christophorus a Marino, Discretus

Pro Congregatione Discalceatorum Galliae

R. P. F. Alexander a S. Felicitate, Diffinitor

R. P. F. Spiritus a Virgine Maria, Discretus

Priores Capituli Generalis

R. P. Mag. F. Jacobus a S. Natolia, et

R. P. Mag. F. Laurentius Ravennas