Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'ordine > Storiografi OSA > Crusenio > Index Additamentorum

INDEX ADDITAMENTORUM AD CRUSENII MONASTICON

Agostino parte da Cartagine per Roma: immagine dal manoscritto ms. II di Firenze che contiene una versione della Città di Dio in lingua italiana. Datato 1433, al foglio 315 è firmato da A. di Lorenzo

Agostino parte da Cartagine per Roma

disegno a colori dal ms. II di Firenze che contiene

una versione della Città di Dio in lingua italiana.

Datato 1433, al foglio 315 è firmato da A. di Lorenzo

 

 

LIII

DE ALIIS AUGUSTINENSIBUS ILLUSTRIBUS AB ANNO 1400 USQUE AD 1450

 

 

 

 

Fr. Alvarus de Ulyssipone, Hispaniae Provincialis, in patria Universitate jam Magistri Sententiarum interpres, florebat circa an. 1431. Fuit Joannis I Lusitaniae Regis confessarius, concionator, continuus commensalis, ad Concilium Basileense legatus, et sacellanus major.

Fr. Andreas de Argentina, Germanus, an. 1420 scripsit annales Bavariae, quos Ludovico Duci nuncupavit.

Fr. Andreas Biglia, alias de Biliis Patritius Mediolanensis, sacrae theologiae Magister, apud scriptores appellatur alter Augustinus, atque ita litteris instructus, ut triginta tria opuscula confecerit; quod pene miraculo adscribitur, nam adhuc juvenis obiisse fertur Senis an. 1435, dum Vicarii generalis munus gereret. Quare de illo noster Coriolanus ait: Juvenis quippe e vita decessit, qui si diu vixisset, aeternum posteris reliquisset nomen. A nostrate autem Joanne Schippovero apud Ossinger pag. 131 verbis ab eodem Coriolano depromptis dicitur homo tam universalis ut graecam, hebraicam, latinamque linguam haberet optime cognitam… in arte oratoria alter Cicero, in philosophia secundus Aristoteles, in theologia S. Augustini perfectus pedissequus erat. Inter cetera illius egregia opera peculiarem mentionem meretur Historia Mediolanensis in novem libros digesta ab an. 1402 ad 1431, quae extat apud Murutorium in rerum italicarum scriptoribus tom. XIX, pag. I. Alia ejus opera vide in Saec. Aug. vol. I, pag. 233.

Fr. Andreas Piccininus de Pisauro an. 1439 erat capellanus Dominae Victoriae de Malatestis sororis Cardinalis Columnae.

Fr. Angelus de Alexandria an. 1426 erat vicarius generalis nostratis Ludovici Episcopi Chiensis in Arcipelago graeco.

Fr. Antonius Rampelogus, Januensis, teste Trithemio, vir fuit in divinis Scripturis eruditus, et juris canonici professor, et celeberrimus interpres, ingenio praestans, et clarus eloquio. In Constantiensi Concilio, cui nomine Reipublicae Genuensis an. 1414 interfuit, magnam sibi, et Augustiniano nomini laudem acquisivit; nam strenue contra Hussitas decertavit. Noster Jacobus Philippus Bergomensis testatur illum fuisse praeclarissimum sui temporis concionatorem, qui populo christiano ad bene, recteque vivendum verbo pariter, et exemplo, quoad vixit, incessanter viam ostendit. Quaedam scripsit praeclara opera, inter quae peculiarem mentionem merentur Figurae Bibliorum, quae usque ad haec tempora multis in locis praela exercuerunt. Ob aliqua menda in librorum prohibitorum indicem relatae fuerunt donec corrigantur, et revera correctae prodierunt an. 1628. Opus est omnibus concionatoribus valde utile. Caetera, quae noster Rampelogus in lucem emisit, nominantur apud Ossinger pag. 732.

Fr. Antonius Magauti an. 1434 erat Siciliae Regis capellanus.

Fr. Antonius Bertini, alias de Lajo, anno 1435 erat capellanus Ducum Barri, et Lotharingiae.

Fr. Antonius de S. Flora Hetruscus, Amerini coenobii alumnus, vir non minus integritate morum, quam eloquentia insignis, qui manuscriptas varias conciones reliquit, floruisse videtur circa annum 1402.

Fr. Antonius de Venetiis vir insignis, et concionator excellens, qui tunc temporis ignota maria navigaverat tantae apud Venetos extitit existimationis ut illum videntes dicerent: Ecce sacerdos magnus, et membrum solidum urbis Venetiarum. Vivebat anno 1410.

Fr. Antonius de Nomis, de Marcialla, Hetruscus, sacrae theologiae Magister, pluribus legationibus ad Summos Pontifices, et ad varios Principes a Florentina Republica honestatus fuit. Provinciae Pisanae primatum duabus vicibus obtinuit, et an. 1434 erat Procurator generalis. Communi hominum fato cessit Florentiae die 28 Augusti, an. 1438. Quae reliquit manuscripta citantur apud Ossinger pag. 630.

Fr. Antonius de Roccha Contrata, Picenus, socius et individuus comes Ven. Antonii de Fano, confessoris, et legati Alphonsi V Aragoniae Regis brevem reliquit narrationem vitae praefati venerabilis Fr. Antonii Fanensis. Florebat circa an. 1431.

Fr. Antonius de Montegranario, Picenus, sacrae theologiae Magister, anno 1432 interfuit Concilio Basileensi.

Fr. Antonius Basilii, Senensis, an 1436 erat publicus in patria academia professor.

Fr. Arnoldus Ruffus, Tolosanus, eximius fuit sacrae theologiae doctor, et vir prout vocatur a Beltrando, magnae sanctitatis, et doctrinae, qui eas, quas didicerat, scientias ad majorem Dei gloriam gratis aliis communicabat. Divinis rebus toto vitae suae tempore semper intentus tandem plenus dierum, et sanctarum actionum migravit ad Dominum circa an. 1431. Diversus est ab alio Arnoldo, qui Sancius cognominatur, item Tolosano et Augustinensi, qui circa idem tempus multo doctrinae splendore Eremitanum ordinem illustrabat, quique a Possevino inter illius aetatis scriptores laudatur.

Fr. Bartholomaeus Montagnana anno 1440 florebat inter insigniores philosophos, et medicos Patavinos.

Fr. Bartholomaeus Berti, Laicus Conversus, Hetruscus, peculiarem meretur mentionem eo quia per suum zelum et industriam Ilicetanum coenobium anno 1408 Ordini a Scopetinis subductum iterum ad nostrates rediit.

Fr. Bartholomaeus Urbevetanus, theologus, atque scriptor celebris, magnum sibi nomen in Italia variis editis lucubrationibus circa an. 1419 comparavit.

Fr. Bernardus an. 1444 a Rege. Majoricarum legatus mittitur ad Regem Aragoniae.

Fr. Bertholdus de Ratisbona claruit et in universitate Viennensi, atque varia opuscula in Evangelium S. Joannis, in Apocalypsim etc. manuscripta reliquit. Vivebat an. 1435.

Fr. Christophorus de Bononia, magni nominis theologus, varia scripta evulgavit circa an. 1419.

Fr. Dominicus Ugolini, nobilis Senensis, qui ab aliis dicitur Dominicus Cioni, an. 1408 jam Sacerdos, ex nostra Ilicetana Sylva egreditur ut una cum aliis nostratibus Congregationem Canonicorum Scopetinorum instituerent. Post obitum B. Regulini de Regulinis (an. 1446) praefatae Congregationis primatum obtinuit. Juxta Landuccium decessit die I Augusti an. 1448. Nomine beati laudatur in Martyrologio Aug. ad diem I Augusti.

Fr. Dioselvuole Ariminensis, Romandiolae Provincialis, et Domini Opizzonis de Polenta confessarius, circa an. 1433 magno habebatur in pretio.

Fr. Dionysius Florentinus, alumnus provinciae Picenae, vir admirabilis ingenii, doctrinae singularis et exquisitus philosophus, plures annos in Bononiensi Universitate publice philosophiam docuit. Inter scriptores recensetur propter quosdam commentarios in libros Aristotelis. Florebat an. 1440.

Fr. Egbertus de Saxonia an. 1431 erat confessarius Elisabethae Ducissae Bavariae.

Fr. Facinus Astensis, alias de Asta, vulgo Longobardus nuncupatus, sacrae theologiae doctor Parisiensis, vir in sacra Scriptura optime versatus, laudatur potissimum eo quod in Magistrum Sententiarum, et in libros Aristotelis multas, et doctas quaestiones ediderit. A nostrate Pamphilo ponitur sub anno 1400.

Fr. Franciscus de Casali, sacrae theologiae Magister an. 1423 erat orator et nuncius Marchionis Montis-Ferrati ad Regem Cypri, an. 1431 erat vicarius generalis conventuum Nicosiae et Famagustae.

Fr. Franciscus Pauli an. 1450, teste Possevino in Apparatu Sacro, erat Nicolai V concionator.

Fr. Gabriel de Valtellina, alias de Valle-Telina, ad Helvetiae confinia, sanctitatis opinione florebat circa an. 1448. Post obitum reconditus fuit in ecclesia parochiali loci nuncupati de Ponte... Alumnus fuit Congregationis Insubricae.

Fr. Gaudentius de Vicecomitibus, Mediolanensis, ex nobilissima Ducum Mediolanensium progenie, an. 1492 erat Provincialis Lombardiae. Vir sacrarum litterarum scientia clarus vitam cum morte commutavit die I Septembris an. 1430.

Fr. Georgius de Vallespeciosa, sacrae theologiae doctor ab an. 1431 ad 1437 Bavariae Provincialis, interfuit Concilio Basileensi an. 1433, a quo ad Duces Bavariae an. 1435 nuntius delegatus fuit.

Fr. Gregorius de Alexandria, S. Theologiae Magister, et eximius verbi Dei praeco, teste Coriolano, tantum in evangelizando Dei verbum valuit, ut alter Paulus diceretur. Philippi Mariae Vicecomitis confessarius fuit. Ob quasdam evulgatas elegantes conciones inter Ordinis scriptores adnumerari meruit. Communi hominum fato cessit Mediolani die 10 Dec. an. 1447.

Fr. Guilelmus Gothi, de provincia Provinciae, anno 1425 erat pontificius poenitentiarius.

Fr. Guilelmus Wellis, alias Fontanus, Anglus, sacrae theologiae doctor Cantabrigiensis, disputationum acumine, concionum eloquentia, atque limatorum librorum editione magnam sibi cum apud coaevos, tum apud posteros existimationem conciliavit. Senior appellatur ut ab altero secernatur ejusdem cognominis item nostrate Guilelmo Anglo, qui etiam doctoralibus infulis decoratus perinde ac ille, Angliae Angustinensis Provinciae primatum tenuit. Fontanus Senior obiit in coenobio Linnae an. 1425, et junior erat Provincialis anno 1438. Senioris scripta referuntur ab Ossinger pag. 357.

Fr. Henricus de Gauda, vel Gaudanus, Svevus, quem alii dicunt de Gamundia, in scholastica theologia neminem sua aetate parem habens, anno 1440 erat nedum professor, verum etiam rector academiae Heydelbergensis. Quaedam scripsit quae citantur apud Ossinger pag. 388.

Fr. Henricus Bituricensis, theologus et concionator insignis, in lucem emisit sermones quadragesimales. Florebat circa an. 1410.

Fr. Hieronymus de Benevento an. 1437 erat capellanus Francisci Sfortiae Mediolanensium Ducis.

Fr. Jacobus Parvus, qui florebat circa an. 1410, scripsit de gestis Regni Franciae.

Fr. Jacobus Aquitensis, theologus et concionator egregius, fuit Neapolitanae Reginae Joannae Ladislai Regis sororis consiliarius, et Romae orator, ibique decessit an. 1443.

Fr. Jacobus de Colle-Secato, sacrae theologiae professor, an. 1446 erat Pontificius Capellanus.

Fr. Jacobus de Venetiis, S. Theologiae Magister, anno 1434 erat Apostolicus capellanus.

Fr. Joannes Bloch, Germanus, Pragae cum degeret, ita magna eloquentia, summaque dexteritate contra Hussitas dimicavit, ut illi furore perciti omnes nostrates de civitate ejecerint ac coenobium igne everterint. Litteris mandavit quaestiones eruditas in Magistrurn Sententiarum circa an. 1420.

Fr. Joannes Bromius, Anglus, vir fuit pius, et eruditus, atque bonarum litterarum studiis summopere addictus. In suo coenobio Gorlestonii (quod est oppidum Norfolciae) valde preciosam Bibliothecam erexit optimis libris instructam, in quibus pervolutandis aetatem suam agebat. In hanc bibliothecam quosdam praeclaros collegerat libros, qui alibi per totam Angliam minime reperiebantur. Scripsit volumen sermonum, et alia quaedam praesertim in aliquot suae bibliothecae libros. Obiit an. 1449.

Fr. Joannes de Boves, Parisiensis, an. 1416, die 4 Martii Concilio Constantiensi subscripsit sub titulo procuratoris Regis Franciae, et procuratoris coenobii S. Augustini.

Fr. Joannes de Svevia an. 1428 erat capellanus Sigismundi Austriaci Imperatonis.

Fr. Joannes de Daghinis, Cremonensis, an. 1430 erat capellanus Dominorum de Gonzaga Mantuae Marchionum.

Fr. Joannes Marticulari, de provincia Franciae an. 1438 erat capellanus Renati Regis Siciliae et Jerusalem, ejusque uxoris, ac filiorum.

Fr. Joannes a S. Thoma, Lusitanus, fuit Eduardi Lusitaniae Regis in Concilio Basileensi theologus, in quo semel et iterum peroravit. Item fuit consiliarius Regis Joannis I, eumque Martinus V famosissimi doctoris cognomine insignivit. A Roderico de Acuna part. 2 catalogi Episcop. Portugallensium cap. 28, pag 250, dicitur: Fr. Joannes Thomae Ordinis S. Augustini, homo magni ingenii, et eruditionis, quem eo tempore secundum Augustinum apellabant.

Fr. Joannes de Pratis, Gallus, die 4 Feb. 1416 Concilio Constantiensi subscripsit.

Fr. Joannes Fortis, Gallus, an. 1425 erat Parisiis Lector Sententiarum, et confessarius Card. Joannis de Rupescissa Arch. Rothomagensis, qui an. 1427 designatus fuit Protector Ordinis Aug.

Fr. Joannes Wetelor, acerrimus Wiclephitarum expugnator, doctrina clarebat circa an. 1430.

Fr. Mansuetus Sfortia e familia Meolanensium Ducum vivebat an. 1438. Videtur immatura adhuc aetate e vivis excessisse.

Fr. Nicolaus Carpentarius, de provincia Franciae, anno 1434 erat capellanus Regis Galliarum.

Fr. Nicolaus de Cremona, sacrae theologiae Magister qui a nostrate Phihippo Bergomensi dicitur theologus insignis, Ossinger pag. 274 inter scriptores Ordinis recensetur. An. 1434 Concilio Basileensi interfuit.

Fr. Nicolaus de Narnia, sacrae theologiae Magister, una cum Fr. Ugolino de Ameria, postea Episcopo Amerino a Generali Gerardo de Arimino mense Octobri an. 1437 ad Concilium Ferrariensis mittitur.

Fr. Nicolaus Tarvisinus, sacrae theologiae Magister, anno 1437 erat professor philosophiae in Universitate Patavina.

Fr. Nicolaus de Cremona, sacrae theologiae Magister, fuit theologus, et orator magni nominis. Interfuit Concilio Basileensi an. 1431. Reliquit sermones pro concionatoribus.

Fr. Oswaldus Reyinlei, Nurembersis-Saxo, quamvis apud Milensium haud bene audiat, tamen ab Herrera, et Elssio dicitur fuisse vir doctrina, et meritis insignis, qui regularis observantiae zelo unus fuit e praecipuis Congregationis Saxonicae institutoribus. An. 1437 ivit ad loca sancta Jerusalem.

Fr. Paulus Vivaldi, Januensis, Sacrae Theologiae Lector, collapsam regularem disciplinam in Italia suo tempore reparavit. Nomine P. Reverendissimi Generalis Eclesiam S. Mariae de Cella in suburbio S. Petri de Arena prope Genuam acceptavit, ibique sicut etiam in coenobiis S. Mariae de Belvedere supra Genuam, et S. Teclae (postea S. Augustini) eam exactam observantiam instituit, quae celeberrimae Augustinianae Congregationi de Lombardia initium, et incrementum dedit. An. 1431 praedictorum trium conventuum ab ipsomet reformatorum erat Vicarius generalis.

Fr. Petrus de Vena, Tolosanus, sacrae theologiae doctor, qui ab Ossinger dicitur vir eruditissimus, atque doctissimus, an. 1412 Romae eligitur totius Ordinis Prior Generalis, regitque annis 7. Interfuit Constantiensi Concilio anno 1414, in quo profundae doctrinae, magnae pietatis, et maximi ingenii vestigia reliquit. Scripta ejus citat Ossinger pag. 920.

Fr. Petrus de S. Romano, Hispanus, erat an. 1422 Hispaniarum Reginae capellanus.

Fr. Petrus Harentas, Gallus, an. 1426 erat confessarius et capellanus Caroli VII Galliarum Regis.

Fr. Raymundus de Altoponte, Parisiensis, an. 1414 erat Parisiis publicus sacrae theologiae professor, et quaedam in omnes D. Pauli epistolas commentaria elucubravit. Vivebat adhuc an. 1436.

Fr. Rogerius de S. Ivone Anglus, sacrae theologiae doctor, suum rarum ingenium potissimum exercuit in confutandis suae aetatis haereticis. Florebat an. 1420. Quae scripsit vide apud Ossinger pag. 487.

Fr. Rogerius de Lavello, Apulus, insignis sacrae theologiae doctor, et celeberrimus concionator, et sacrae Scripturae professor, florebat circa an. 1448. Reliquit Postillam in librum Sapientiae.

Fr. Salimbenus de S. Genesio, quem alii dicunt de Monte Sancto, Picenus, a Pamphilo laudatur eximii concionatoris nomine, qui doctrinam evangelicam in omnibus fere Italiae urbibus seminavit. Florebat an. 1437 quo erat Vicarius generalis conventus Vallis-Magnentis.

Fr. Simon Tornaquinci, nobilis Florentinus, sacrae theologiae Mag. a pueritia apud nostrates pie sancteque institutus, cum vitae probitate bonarum artium studia conjunxit, evasitque in primis egregius concionator. Scripsit sermones quadragesimales, et vitam S. Matris Monicae ex confessionibus S. P. Augustini collectam. Obiit Florentiae an. 1429.

Fr. Thomas Constabilis, Anglus, sacrae theologiae Mag. an. 1433 erat familiaris et consiliarius D.D. Episcopi Aurelianensis, qui erat DD. Joannes Scotus.

Fr. Theodoricus Urias, Germanus, egregium librum scripsit de Consolatione Ecclesiae, qui postea Argentinae praelo excusus fuit, et Coloniae an. 1488. In hoc libro summam collegit historiae Concilii Constantiensis, cui ipsemet magno Ecclesiae bono interfuerat. Florebat circa annum 1419.

Fr. Velascus Lusitanus an. 1431 erat confessarius filii Regis Portugalliae, et cum eo residebat.