Agostino parte da Cartagine per Roma
disegno a colori dal ms. II di Firenze che contiene
una versione della Città di Dio in lingua italiana.
Datato 1433, al foglio 315 è firmato da A. di Lorenzo
LV
DE ORIGINE CONGREGATIONIS MONIALIUM AUGUSTINIENSIUM SUB TITULO SS. ANNUNTIATAE
Tres piae matronae Venetiis simul in quadam domo conviventes quotidie pietatis operibus operam dabant, profitentes supra omnia magnam devotionem erga Dominam Nostram ab Angelo Annuntiatam. Cogitantes monasterium ibidem erigere sub Regula, et Instituto S. P. Augustini, atque titulo SS. Annuntiatae, prius voluerunt ad sacram Lauretanam aedem visitandum sese conferre. Cum autem Maceratae Romam versus post sanctam Deiparae domum veneratam iturae in publico hospitio commorarentur forte fortuna socias habuerunt quatuor alias dominas Papienses, quae illis patefecerunt ipsarum pium desiderium fundandi in patria urbe monasterium sub invocatione SS. Annuntiatae. Papiensibus sese Venetae matronae adjungere statuerunt, ac proinde simul collatis consiliis, viribus, et opibus an. 1408 inchoarunt Papiae monasterium Augustinianum strictioris observantiae sub praefato titulo SS. Annuntiatae, et aliud postea extruxerunt Dertonae an. 1419, atque tertium Placentiae 1430. Ipsarum autem observantiae adhaeserunt deinde Augustinianae Vogherae an. 1454, et Cremonae an. 1494.
Papienses fundatrices fuerunt Isabela, Carnecia, Joanna Stanga, Michaelina Gundini, et germana ejus soror Margarita Gundini; Venetae autem fuere Dorothea Morosini, Eleonora Contarini, et Veronica Duoda. Praefatam Michaelinam Gundini quae inter omnes alias praedictas matronas primum locum in omnibus ejusdem nascentis congregationis negotii semper tenuit, quaeque insuper Generalissa evasit, a Torelio tom. 6, pag. 409, ad an. 1407 eadem censetur esse ac B. Michaelina Ariminensis, quae etiam Papiensis nuncupata fuerit eo quia in illa civitate monasterium SS. Annuntiatae fundavit.
An. 1446 per Apostolicam Bullam emanatam apud S. Petrum sub die 28 Decembris ad instantiam dilectarum in Christo filiarum Elisabeth de Rainectiis Priorissae, et sororum domus dell’Annuntiata Papiensis Ordinis S. Augustini ... ad omnem summovendum haesitationis scrupulum declaravit Priorissam et Sorores dictas, domum necnon singula alia loca jam acquisita et in futurum acquirenda hujusmodi Ordinis (Augustiniani) fuisse et esse etc.