Agostino parte da Cartagine per Roma
disegno a colori dal ms. II di Firenze che contiene
una versione della Città di Dio in lingua italiana.
Datato 1433, al foglio 315 è firmato da A. di Lorenzo
LVIII
DE INSTITUTIONE CONGREGATIONIS CANONICORUM REGULARIUM ORDINIS S. P. AUGUSTINI, QUI VULGO SCOPETINI APPELLATI SUNT
Quaedam aliquando apud homines facinora patrantur, quae nisi mentem elevemus ad contemplanda occulta, atque arcana judicia Dei, qui facit e tenebris lucem splendescere, nulla omnino ratione explicare possumus. Si ex primi hominis culpa exortum est maximum omnium bonum, nempe humani generis redemptio per ipsummet Filium Dei; nil profecto mirum siquando ex aliorum hominum erratis occasionem arripiat Deus uberrimos spiritualium bonorum fontes in electo suae Ecclesiae campo eliciendi. Inter hujusmodi facinora recenseri procul dubio meretur factum sequens, quod in praesentiarum enarrare aggredior. Anno 1408 degebant in Ilicetano S. Salvatoris Augustiniano coenobio prope Senas tredecim nostrates, qui apud scriptores dicuntur viri doctrina ac pietate insignes, et quorum aliqui etiam beatorum titulum obtinuerunt. Hi nimirum fuerunt Patres Fratres Stephanus Cioni, Prior praefati coenobii, Jacobus de Andrea Senensis, Philippus de Agazzariis item Senensis, Joannes de Francisco a Stagio, Dominicus de Hugone de Ugolinis Senensis, Joannes de Tofo Salimbeni, Regulinus de Regulinis Senensis, Joannes de Antonio item Senensis, Andreas de Angelino Regulino pariter Senensis, Franciscus de Joanne etiam Senensis, et Conversi FF. Bartholomaeus Salvi, Christophorus Landucci, et Franciscus Berti Rossi de Tojano. Hi omnes uno tantum excepto, nempe Fr. Converso Francisco Berti, non cogitantes, aut saltem cogitare nolentes ipsorum initum consilium injuriosum, ac perniciosum esse Ordini Eremitano, Duce Fr. Stephano Cioni Ilicetani coenobii priore statuere terga vertere Eremitarum vexillo ut in eodem coenobio fundamenta jacerent Reformationis Canonicorum Regularium, quos ab ejusdem conventus titulo Canonicos Regulares SS. Salvatoris appellari voluerunt. Conventuali capitulo habito unanimiter desertio approbata fuit. Quamobrem duodecim illi novi generis Apostoli Lucam simul se contulerunt ad Gregorium XII, apud quem adeo opportune, et impontune institerunt ut tandem obtinere valuerint Apostolicam Constitutionem incip. Excitat nostrae arcanum etc... Datam sub die 3 Aprilis an. 1408, quae inter caetera continebat quod Fratres residentes in domo S. Salvatoris de Sylva Lacus debent deinceps vivere secundum instituta Canonicorum Regularium, et Fratres S. Salvatoris nuncupari. Hanc adepti Apostolicam Constitutionem nonnulli Canonici, jam paratis indumentis, Fesulas laeti convolarunt, ibique in ecclesia S. Dominici Eremitarum cucullum exuentes Canonicorum habitum induerunt die 28 Junii praefati an. 1408. Degebant tunc temporis in coenobio S. Augustini Senarum complures de primariis ejusdem civitatis familiis nostrates, qui erant sermone, et opere valde potentes apud illius Reipublicae Optimates. Ipsi eorumdem Optimatum commendationibus suffulti laudato Sommo Pontifici supplicem libellum porrexerunt, quo a Sua Sanctitate humillimis precibus postulabant ut celeberrimum Iliceti coenobium Eremitano Ordini subduci non permitteret. Supplicantium precibus annuit Pontifex, ac proinde per aliam Bullam Apostolicam emanatam Arimini die 19 Novembris ejusdem an. 1408 novis Canonicis indulsit ut ad pristinum Eremitanum Ordinem redirent, vel si in suo proposito perseverare vellent, Iliceto relicto, alium sibi locum invenirent, in quo absque Eremitarum praejudicio suae Reformationis opus prosequi valerent. Juxta praedictae Bullae tenorem cum nostrates Canonici desertores in Ilicetano Eremitarum S. Salvatoris coenobio diutius permanere non possent, ex eis pars major, nimirum octo, dimisso Canonicorum supparo, iterum Eremitarum cucullum reassumpserunt, iique fuere FF. Philippus de Agazzariis, Joannes de Stagio, Joannes Salimbeni, Joannes de Antonio, Andreas Angelini, Franciscus de Joanne, Bartholomaeus Salvi, et Christophorus Landucci qui juxta sacras Eremitani Ordinis Consititutiones conventuale capitulum celebrantes in Priorem Ilicetanum elegerunt P. Fr. Philippum de Agazzariis, qui eumdem prioratum gerebat eo tempore quo descripta transformatio effecta fuit. Caeteri autem quinque, nempe FF. Stephanus Cioni, Joannes de Antonio, Dominicus Cioni, Regulinus Angelini, et Franciscus Nanni Canonicorum Institutum prosequi cupientes a praememorato Gregorio XII die I Septembris an. 1409 facultatem impetrarunt quod ubicumque locum invenerint congruum, licitum, et honestum... acceptare, et suscipere, ipsumque in prioratum conventualem habere et recipere ad Omnipotentis Dei gloriam et honorem libere et licite valeant... Verum cum locum idoneum tam cito invenire non potuissent, Fabrianum sese in quoddam hospitium receperunt, tempora meliora expectantes. Tandem sex annis sic transactis a D. Guidone Antonio Urbini Comite, et Eugubii Dynasta obtinuerunt Eremitorium S. Ambrosii prope eamdem Eugubinam civitatem, annuente praefato Gregorio XII per Apostolicam Bullam datam Arimini sub die 23 Septembris 1414. Sub Martino V autern haec nostratum Canonicorum SS. Salvatoris de Sylva Lacus, (hoc enim nomen ab Ilicetano coenobio acceperunt) Congregatio plurimum aucta fuit; nam eidem se adjunxerunt binae Congregationes Canonicorum Regularium S. Salvatoris de Bononia, et S. Mariae de Rheno prope Bononiam, unde Congregatio Rhenana appellari coepit. Anno deinde 1430 ab eodem Martino V impetrarunt monasterium S. Dominici de Scopeto prope Florentiam, quod postea evasit totius Congregationis ita praecipuum ut illi Canonicorum Scopetinorum titulum conciliarit. Haec Scopetinorum Congregatio habuit in Italia monasteria 42. Vide Moronium vol. 7 pag. 268. In praefatae institutionis historia peculiarem atque laudabilem mentionem meretur Fr. Conversus Bartholomaeus, alias Cecchus Berti de Tojano, Hetruscus, cujus opera, industria, resistentia, atque zelo Ilicetanum coenobium a Canonicis desertoribus Eremitano Ordini restitui, atque relinqui debuit.