Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'ordine > Storiografi OSA > Crusenio > Index Additamentorum

INDEX ADDITAMENTORUM AD CRUSENII MONASTICON

Agostino parte da Cartagine per Roma: immagine dal manoscritto ms. II di Firenze che contiene una versione della Città di Dio in lingua italiana. Datato 1433, al foglio 315 è firmato da A. di Lorenzo

Agostino parte da Cartagine per Roma

disegno a colori dal ms. II di Firenze che contiene

una versione della Città di Dio in lingua italiana.

Datato 1433, al foglio 315 è firmato da A. di Lorenzo

 

 

LIX

DE ORIGINE CONGREGATIONIS PERUSINAE

 

 

 

 

Congregatio Perusina alias S. Mariae de Populo urbis exorta est circa annum 1420 quando in praefatum S. Mariae de Populo coenobium invecta fuit regularis observantia nostratis Venerabilis Matthaei de Introduco, qui erat Vicarius generalis omnium conventuum reformatorum, qui extabant citra Regnum Neapolitanum. Deinde appellari coepit Congregatio Perusina a coenobio Perusino S. Mariae Novellae, quod evasit ejusdem Congregationis caput. Illius coenobia ea fuerunt quae subjiciuntur.

Coenobium Apiniani (di Apignano) tit S. Jacobi in Piceno erectum anno 1583.

Coenobium Aquilae (dell'Aquila) in Aprutio, tit. S. Augustini, erectum an. 1282, quo tempore spectabat ad provinciam Marchiae Anconitanae.

Coenobium Castelli-Novi tit. S. Mariae de Ansidonia in dioecesi Aquilana in Aprutio.

Coenobium Collismagii (di Collemagio) tit. S. Nicolai de Tolentino in dioecesi Assisiensi in Umbria.

Coenobium Fabriani (di Fabriano) tit. antea S. Mariae Novae, et postea S. Augustini, fund. an. 1216 a Gualtero Chiavello illius civitatis domino in provincia Picena; transiit autem ad Congregationem Perusinam an. 1458.

Coenobium Fulginii (di Foligno) tit S. Nicolai in Umbria, quod antea extabat extra, et postea intra urbem, unitum fuit Congregationi an. 1436. Antea pertinebat ad Olivetanos. Erat an. 1567 hujus coenobii membrum Conv. S. Joannis de Lontejo.

Conventus Perusinus (di Perugia) tit. S. Mariae Novellae, postea S. Revignati, in Umbria, fund. juxta portam S. Angeli intra urbem an. 1422. Hic conventus Congregationi nomen dedit.

Conventus Romanus S. Maria de Populo, in quo Congregatio sua incunabula habuit anno 1419, quodque transiit ad Congregationem Lombardiae an. 1472.

Conventus Saxoferrati (di Sassoferrato) in Nucerina dioecesi in Piceno tit. S. Secundini, qui ad Marchiae Anconitanae provinciam spectabat an. 1389, et ad Congregationem transiit an. 1574.

Conventus S. Felicis prope Janum in dioecesi Spoletana traditur Congregationi an. 1450 cum antea ad Religiosos alterius Ordinis pertineret.

Conventus Sulmonis (di Sulmona) antea S. Martini, postea S. Augustini erectus an. 1282 a Provincia Apuliae, deinde ad Cong. Perusinam transiit.

Conventus S. Valentini tit. S. Mariae Gratiarum in Aprutio Citeriori pertinebat ad Cong. Perusinam an. 1602.

Conventus Romae S. Matthaei in Merulana, qui antea pertinebat ad Cruciferos, an. 1475 a Sixto IV donatus fuit Sacristiae conventus S. Augustini ejusdem urbis; atque illius familia constituebatur a P. Priore hujus conventus. Anno 1656 assignatus fuit nostratibus hibernis, qui an. 1661 illum cesserunt Congregationi Perusinae, quae tunc temporis relinquere debuit conventum S. Mariae Novellae Perusiae Monialibus Ordinis S. Benedicti, quarum monasterium propter bella a militibus occupatum fuerat. Tandem ad instantiam Jacobi Angliae Regis praefatus S. Matthaei in Merulana conventus an. 1739 iterum in Augustinensium Hibernorum dominium venit. Solo aequatus fuit tempore gubernii gallici. Haec Congregatio extincta fuit anno 1769 illius conventibus Provinciis vicinioribus per P. R.mum Generalem aggregatis.