Agostino parte da Cartagine per Roma
disegno a colori dal ms. II di Firenze che contiene
una versione della Cittā di Dio in lingua italiana.
Datato 1433, al foglio 315 č firmato da A. di Lorenzo
LXVI
DE ORIGINE CONGREGATIONIS VULGO NUNCUPATAE DE LOMBARDIA
Haec omnium celeberrima Ordinis Eremitarum S. Augustini Congregatio sua incunabula habuit in coenobiis Genuae S. Teclae (postea S. Augustini) item Genuae S. Mariae de Belvedere, et S. Mariae de Cella in ejusdem civitatis suburbio S. Petri de Arena, in quibus noster P. Fr. Paulus Vivaldi Genuensis regularem disciplinam ad perfectiorem observantiam revocaverat praesidio suffultus B. Augustini de Roma Prioris Generalis, qui propterea illum eorumdem trium coenobiorum generalem Vicarium constituit an. 1422. Hujusmodi autem nostratis Pauli Vivaldi reformatio numquam verae atque formalis Congregationis formam induit; verumtamen exemplum simul atque occasionem praebuit nostratibus Beatis Joanni Rocho de Portiis Papiensi, Joanni de Novaria, et Georgio de Lazolis Cremonensi instituendi praefatam Congregationem de Lombardia in coenobio Cremae circa annum 1440. Haec Congregatio Augustiniana cum coenobiorum multitudine, tum virorum excellentia inter caeteras alias congregationes ejusdem Ordinis primatum habuit. Ad illam pertinuerunt conventus, qui sequuntur:
Conventus Alexandriae in Pedemontio erectus fuit circa annum 1264 ab Eremitis Augustiniensibus prope Ecclesiam S. Martini, quam ad Canonicorum ejusdem Collegiatae Ecclesiae instantiam Urbanus IV illis sub die 14 Junii praefati anni 1264 cum omnibus juribus et possessionibus donavit. Ad Congregationem Insubricam transiit circa an. 1458. Annuus proventus hujus conventus erat an. 1650 scutatorum Romanorum 615, quibus decem fratres alebantur.
Conventus Astae (di Asti) tit. S. Mariae Gratiarum in Monteferrato extruitur a nostrate P. Fr. Nicolao Romagnani, an. 1517. Verum anno 1427 bello fervente eversus fuit. Quamobrem Astensis Communitas nostratibus aliam domum intra civitatem assignavit prope Ecclesiam tunc appellatam del Santo, ibique novum coenobium erexerunt an. 1539, obtentis a Clemente VII opportunis facultatibus. Hoc item coenobium stabilitatem non habuit; nam an. 1575 a victricibus Hispanis copiis solo aequatus fuit. Quidam tamen Sacerdos nomine Jacobus Andreas della Rovere Parochus Ecclesiae S. Pauli erga nostrates Insubres valde benevolus, eorumdem congregationi praefatam Ecclesiam donavit annuente Gregorio XIII, et consentiente Sabaudiae Duce Emmanuele Philiberto, qui Astensis civitatis dominium recuperaverat. Itaque laudata Insubrica congregatio apud eamdem S. Pauli Ecclesiam an. 1578 alium conventum aedificavit sub invocatione S. Mariae Gratiarum, qui anno 1650 habebat annuum proventum scutatorum 426, et alebat fratres 6.
Conventus Asulae (di Asola) tit. S. Crucis, antea vero S. Mariae Gratiarum, in dioecesi Brixiensi extructus fuit extra oppidum an. 1496. Illius annuus proventus erat scut. 307, quibus alebantur fratres 6.
Conventus Avilianae in dioecesi Taurinensi sub titulo S. Mariae Misericordiae (postea S. Mariae Gratiarum) erectus fuit a nostrate percelebri concionatore P. Fr. Augustino de Anna a Carignano, locum supra parvum collem extra oppidum situm donante Andrea Baldo cum onere unius Missae in hebdomada singula et alicujus orationis quotidie inperpetuum recitandae. Urbanus VIII constituit illum in domum Novitiatus, et Alexander VII Professorium nostratum Clericorum Pedemontanorum declaravit. Hujus Avilianensis coenobii alumnus fuit B. Cherubinus Testa, qui ibidem spiritum Deo reddidit die 17 decembris an. 1479. Hinc patet praeferendam esse sententiam nostratis Thomae Herrerae, qui censet praefatum Avilianae coenobium conditum fuisse circa an. 1452. Forsitan laudatus Fr. Augustinus citato an. 1479 eumdem conventum non quidem inchoavit, sed potius ampliavit. An. 1650 habebat annuum proventum scutatorum 720, et alebat fratres 9.
Conventus Bargiarum (di Bargie) tit. S. Mariae Gratiarum (postea S. Augustini) in dioecesi Taurinensi fundatur an. 1491 a Domina Bianca Montisferrati Marchionissa, et Philiberti Sabaudiae Ducis uxore, et Congregationi donatur cum onere perpetuo alicujus orationis quotidie post Completorium pro illius anima recitandae. Annuus proventus erat anno 1650 scut. 189, quibus alebantur Fratres 5.
Conventus Bassani in dioecesi Vicentina in ditione Veneta opera nostratis P. Paulini de Mediolano extruitur an. 1476 sub invocatione S. Catharinae Virginis et Martyris in loco, quem Communitas Congregationi donavit, sito in Burgo Marignano haud procul longe a civitate. Annuus proventus erat scut. 325, Fratres 7 anno 1650, quem semper sequemur in tota hujusmodi conventuum recensione.
Conventus, sive hospitium Berceti (di Berceto) tit. S. Mariae Gratiarum assignatur Patribus Congregationis Lombardiae a Communitate illius oppidi spectantis ad dioecesim Parmae.
Conventus Bugellae (di Biella) tit. S. Petri in Pedemontio extruitur an. 1438, et transivit ad Congregationem Insubricam an. 1485. Annuus proventus erat scut. 514, Fratres 11.
Conventus Bergomi (di Bergamo) tit. S. Augustini fundatus fuit anno 1311, transiitque ad Cogregationem an. 1441. Habebat annuum proventum scut. 1976, et alebat Fratres 32.
Conventus Bononiae tit. S. Mariae Misericordiae antea erat monasterium Monialium Cisterciensium, et postea hospitium Olivetanorum a quibus anno 1473 transiit in dominium cujusdam Jacobi Basilii Bononiensis, qui illud nostratibus Insubricis donavit cum onere perpetuo trium Missarum, et unius Missae cantatae semel in quolibet anno. In hoc ipso loco nostra Congregatio perpulchrum coenobium erexit, quod an. 1512 tempore belli una cum Ecclesia solo aequatum fuit. Verum nostrates collectis undique piorum hominum oblationibus, favente praesertim Julio II, conventum et ecclesiam nedum reaedificaverant, sed etiam ad majorem amplitudinem, melioremque formam reduxerunt. Erat locus studii, et novitiatus; anno 1650 habebat annuum proventum scutatorum 1364, et alebat Fratres 19 praeter Novitios.
Conventus Bononiae tit. S. Blasii inchoatus fuit anno 1557 a nostratibus coenobii S. Mariae Misericordiae, qui timentes aliam ejusdem conventus extram civitatem siti eversionem, cupiebant habere aliquem locum intra urbem. Dono itaque tunc acceperunt a D. Nicolao Virgilio Episcopo Marsicanensi, et Canonico Ecclesiam parochialem S. Blasii cum adnexa domuncula, et ibidem anno 1574 coenobium erexerunt, quod an. 1650 habebat annuum proventum scut. 856, et alebat Fratres 10.
Conventus Bozuli (di Bozolo) tit. SS. Annuntiatae in dioecesi Cremonensi, praesertim liberalitate Friderici Gonzagae Mantuae Marchionis fundatur ab an. 1508 usque ad 1517. Post laudati Marchionis obitum ejus uxor D. Joanna Ursina illud dotavit. Anno 1650 illius conventus annuus reditus crat scut. 1526, quibus alebantur Fratres 10.
Conventus Briantiae (di Brianza) in dioecesi Mediolani erat Oratorium tit. S. Genesii in vertice montis situm, quod an. 1591 nostratibus Mediolanensibus de coenobio SS. Coronatae traditum fuit, qui ibidem parvum conventum extruxerunt, qui an. 1650 habebat annuum reditum scut. 313; et alebat Fratres 6.
Conventus Brixiae (di Brescia) tit. S. Augustini erectus fuit an. 1275 a DD. Berardo Maggio Episcopo, et Principe ejusdem civitatis. Verum circa annum 1309 tempore belli solo aequatus, iterum decursu temporis non amplius extra, sed intra urbem aedificatus fuit tit. S. Barnabae. Transiit ad Congregationem Lombardiae an. 1457. Habebat an. 1650 annuum proventum scut. 1431, et alebat Fratres 22.
Conventus Burgi Brixiae (di Brau) extra Italiam in ditione Sabaudiae Ducis sub titulo S. Nicolai de Tolentino extruitur an. 1506 a D. Margarita Austriaca Imp. Maximiliani filia, ac Philiberti Sabaudiae Ducis vidua, quae illum nostrati Insubricae Congregationi donavit. Habebat introitum annuum scut. 618, et alebat Fratres 10. Pertinebat ad dioecesim Lugdunensem.
Conventus Caballarii Majoris (di Cavallermaggiore) tit. S. Augustini in dioecesi Taurinensi fundatur circa an. 1500. Iliius annuus proventus an. 1650 erat scut. 315, et alebat Fratres 4.
Conventus Caburii (di Cavour) tit. S. Mariae de Angelis in dicecesi Taurinensi erigitur an. 1501 a Domina Bianca, Marchionissa Montis ferrati. Situs erat extra oppidum, habebat annuum introitum scut. 217, et alebat Fratres 6.
Conventus Carignani (di Carignano) tit. S. Mariae Gratiarum in Pedemontio fundatur an. 1474 a nostrate P. Fr. Thadaeo de Sporedia, manum adjutricem praebente D. Blanca Sabaudiae Ducissa. An. 1544 tempore belli solo aequatur, sed iterum aedificatur an. 1548. Illius annuus reditus an. 1650 erat scut. 667, et alebat Fratres 14. An. 1648 designatus fuit tamquam conventus Novitiatus, et S. Cong. deputata super reformatione Regularium hunc Novitiatum confirmavit an. 1655 cum facultate admittendi 12 Novitios.
Conventus Casalis (di Casale) tit. S. Crucis antea erat Fratrum Humiliatorum, sed an. 1475 instante Guilelmo Paleologo Montis ferrati Marchione nostro Eremitano Ordini traditus fuit, et an. insequenti ad Congregationem Insubricam transiit. Annuus introitus an. 1650 erat scut. 1046, et alebat Fratres 16.
Conventus Castellatii (di Castellazzo) in dioecesi Alexandriae erat antea Ecclesia tit. S. Petri, quae occasione belli diruta fuit; sed a Gallis iterum aedificatur tit. S. Mariae Lacrymarum, atque ab Alexandrino Episcopo Gongregationi Insubriae donatur an. 1463. Introitus annuus erat scut. 87, Fratres 2.
Conventus Castri Leonis (di Casteleone di Cremona) tit. S. Mariae Misericordiae situs extra oppidum in Cremonensi dioecesi fundatus fuit a nostratibus Cremonensibus an. 1617, ab Episcopo, et Communitate illis praefata Ecclesia donata. Illius annuus introitus erat scut. 336, et alebat Fratres 6.
Conventus Cherii (di Chieri) in dioecesi Taurinensi erat antea Oratorium tit. S. Jacobi spectans ad Benedictinos, qui illud an. 1478 nostratibus cesserunt ad instantiam D. Violantae Sabaudiae Ducissae. Anno autem 1492 parvum illud aedificium ampliatum fuit sub invocatione S. P. Augustini. An. 1650 illius proventus annuus erat scut. 508, et alebat Fratres 10.
Conventus Ciriaci (di Cirič) tit. S. Mariae Gratiarum in dioecesi Taurinensi fundatur extra oppidum an. 1483. Illius annuus proventus erat scutatorum 270, et alebat Fratres 6.
Conventus Clarasci (di Cherasco) in dioecesi Astensi in Monteferrato erat Ecclesia parochialis, quae an. 1518 annuente Leone X nostratibus donata fuit, qui ibidem coenobium fundarunt sub invocatione S. Mariae de Populo. Annuus introitus erat scut. 465, et alebat Fratres 9.
Conventus Clastidii [in dioecesi Placentiae], erat antea Ecclesia sub tit. S. Mariae della Corcella extra oppidum sita in dioecesi Placentiae, quae an. 1620 nostratibus donata fuit ut ibidem parvum coenobium extruerent. Habebat annuum introitum scut. 96, et alebat Fratres duos.
Conventus Clavasii (di Chivasso) in dioecesi Iporediae in Pedemontio jam extabat an. 1306, et an. 1500 sub tit. S. Nicolai de Tolentino spectabat ad Congregationem Lombardiae. Hoc tamen coenobium tempore belli eversum fuit, et postea an. 1548 aliud aedificavit prope Ecclesiam parochialem S. Mariae Coronatae noster P. Fr. Carolus de Liburno ex donatione prefatae Ecclesiae a Parocho obtenta cum Summi Pontificis assensu. An. 1650 illius proventus erat scut. 210 et familia constabat Fratribus 7.
Conventus Comi (di Como) tit. S. Augustini fundatur an. 1277, et ad Congregationem Lombardiae transiit an. 1448. Illius conventus membrum erat locus sive conventus parvus Bellasii tit. S. Georgii in quo duos tenebat Fratres. An. 1650 illius introitus erat scut. 8oo, et alebat Fratres 12.
Conventus Corae (di Cori) tit. S. Olivae fundatur anno 1467. Erat tunc extra oppidum, et an. 1471 consentiente Sixto IV destruitur, et alius intra oppidum aedificatur, accepta domo cum horto donata a D. Antonio Benedicti ejusdem loci incola. An. 1474 transiit ad Cong. Insubriae, rediit tamen ad Romanam provinciam an. 1508.
Conventus Cremae tit. S. Augustini, qui fuit caput totius Congregationis, inchoatus fuit an. 1438 a B. Joanne Rocho de Portiis ex bonis Ordini relictis a P. Thoma Vicomercato Cremensi. Anno 1621 obtinuit a Gregorio XV locum, sive parvum conventum S. Marini in eadem civitate, et alium S. Gabiani extra civitatem. Primus nihil habebat, alterius autem introitus erat scut. 48. Anno 1650 Cremensis coenobii annuus reditus erat scut. 2194, et familia Fratrum 30. Ibidem Congregatio sumpsit exordium.
Conventus Cremonae tit. S. Augustini fundatur apud Ecclesiam parochialem S. Jacobi an. 1261. Deinde ferventibus intestinis Italiae discordiis inter Guelphos et Ghibellinos solo aequatus fuit an. 1336. Iterum tamen aedificatus fuit opera nostratis P. Prioris Generalis Mag. Fr. Guilelmi Amidani, qui postea fuit Episcopus Novariae. Transiit praefatum Cremonense coenobium ad Congregationem Insubricam an. 1449. Habebat an. 1650 annuum proventum scut. 3116, et alebat Fratres 41.
Conventus sive hospitium Darphi (di Darfo) in dioecesi Brixiensi ex testamento cujusdam Joannis Antonii Barberini, qui bona sua cum onere duarum Missarum quotidianarum Congregationi legavit, acquisitus fuit. An. 1594 annuente Clemente VIII unitur conventui Brixiae. Habebat introitum scut. 118, et alebat Fratres 3.
Conventus Derthonae (di Tortona) tit. S. Mariae Gratiarum fundatur circa annum 1452, quo Congregationi Insubricae interveniente Nicolai V assensu donatum fuit quoddam Oratorium tit. S. Simeonis cum domo, et praedio contiguo, quod ad Benedictinos Taurinenses pertinebat, extra urbem situm, ab eoque centum circiter passibus distans, quo in loco antea quoddam suburbium extabat. Anno 1642 a Gallis solo aequatus fuit, sed paulo post urbe ab Hispanis occupata iterum aedifėcatur. Verum auctis Gallorum viribus dum Hispani Derthonam munire student, iterum a fundamentis evertitur. An. 1596 habebat annuum introitum scut. 300 cum familia Fratrum 6.
Conventus Enzaghi (di Enzago) tit. S. Mariae Gratiarum prope Mediolanum ad ripam fluminis Navilis extruitur a nostratibus Mediolanensibus de coenobio S. Mariae Coronatae anno 1489. Habebat an. 1750 annuum reditum scut. 343, et alebat Fratres 6.
Conventus Eremitit. S. Mariae Annuntiatae, situs in nemore inter Medulas et Castrogophredum in dioecesi Brixiensi, sed in ditione Principum Castilionis de Gonzagis, erigitur a quodam P. Guilelmo Lochino de Castrogophredo anno 1455 atque Insubricae Congregationi donatur. Illius proventus erat scut. 399, et familia constabat Fratribus 8.
Conventus Faventiae (di Faenza) erat Ecclesia parochialis sub tit. S. Joannis Evangelistae, quam an. 1256 Gualterius Faventinus Episcopus Eremita Augustinianus nostratibus donavit, qui prope illam conventum erexerunt. Ad Congregationem Lombardiae transiit an. 1481. Illius annuus introitus erat scut. 915, et familia Fratrum 11.
Conventus Ferrariae tit. S. Andreae spectabat antea ad Religionem magnam, (solet apud nos ita vocari noster Augustinianus Ordo ut secernatur a variis Congregationibus item Augustinianis, quae ex illius gremio prodierunt) anno tamen 1473 ad Congregationem Insubricam transivit. Anno 1650 illius annuus proventus erat scut. 1771, familia Fratrum 26.
Conventus Florentiae tit. S. Galli antea erat Religionis magnae, sed an. 1491 Congregationi Insubricae traditus est. Anno autem 1529 pro civitate munienda eversus fuit. Tunc autem nostrates Insubres a monachis Vallis-Umbrosae emerunt Ecclesiam S. Jacobi inter foveas cum adnexa domo, ibique coenobium aliud erexerunt. Habebat adnexum tamquam membrum oratorium S. Mariae Della Fossa. Praefati S. Jacobi conventus an. 1650 annuus introitus erat scut. 794, et familia Fratrum 12.
Conventus Fori-Livii (di Forlė) tit. S. Sigismundi erat antea Religionis magnae sub tit. S. Augustini, et circa an. 1478 unitur Congregationi Insubricae. Corpus S. Sigismundi Francorum Regis ad illam Augustinianam Ecclesiam translatum fuit, et in altari majori reconditum an. 1405 de licentia D. Balthassaris Cossae tunc Bononiae Legati. Illius annuus introitus erat scut. 672, et familia Fratrum 10. In hujusmodi redituum et familiarum recensione intelligatur semper praedictus annus 1650.
Conventus Fossani sub invocatione S. Augustini in Pedemontio fundatur an. 1618 a D. Augustino Roverio Cathedralis Fossanensis Praeposito. Annuus proventus erat scut. 274, et familia Fratrum 6.
Conventus Francavillae tit. S. Mariae in dioecesi Derthonensi in Pedemontio fundatur a nobili familia Spinula an. 1587 extra oppidum, et reditibus dotatus Insubricae Congregationi traditur. Habebat annuum introitum scut. 78. Alebat sacerdotem parochum ejusdem loci.
Conventus S. Germani tit. S. Mariae Consolationis, in dioecesi Vercellensi extra oppidum, fundatur an. 1444 a P. Petro Cara Ducis Sabaudiae apud Eugenium IV oratore, et a D. Francisco Azeglio; tempore tamen belli solo aequatus fuit, et a nostratibus Insubricis iterum in eodem loco reaedificatur. Illius introitus erat scut. 295, et familia fratrum 6.
Conventus Grabedonie (di Gravedona) tit. S. Mariae Gratiarum in dioecesi Comensi erat antea Religionis magnae, et anno 1470 ad Insubricam Congregationem transiit. Situs erat extra oppidum, et habebat annuum introitum scut. 318, alebatque Fratres 6.
Conventus Januae (di Genova) tit. S. Jacobi ad Carignanum antea erat Ecclesia parochialis, quae an. 1508 a Julio II Congregationi donata fuit. Quo in loco nostrates Ecclesiam ipsam ampliantes coenobium aedificarunt. Illius annuus reditus erat scut. 740, et familia Fratrum 11.
Conventus Januae de Cella, sic nuncupatus ob quamdam cellam conjunctam Oratorio S. Augustini in suburbio S. Petri de Arena, pertinebat antea ad Canonicos Regulares Ordinis S. Augustini, a quibus ad nostrates transiit an. 1422. Fuit unum e tribus coenobiis, in quibus noster P. Fr. Paulus Vivaldi Januensis fundamenta jecit illius regularis observantiae, quae B. Joanni Rocho de Portiis ejusque sociis occasionem praebuit instituendi celeberrimam Insubricam Congregationem, cujus et ipsummet deinde membrum evasit an. 1442. Postquam aedificium a nostratibus ampliatum fuit, atque ad regularis conventus formam redactum vocari coepit nomine S. Mariae de Cella ob causam superius allatam. Illius annus proventus erat scut. 1423, familia Fratrum 21. Diversus est hic conventus ab alio item in Occidentali Liguria ad maris littus extanti; cui titulus S. Mariae (de Consolatione) de Cellis, ubi adhuc nostrates degunt.
Conventus Imolae in Romandiola tit. S. Augustini erat antea Religionis magnae, et unitus fuit Congregationi Insubricae an. 1480. Spectabat ad hoc coenobium tamquam illius rnembrum quoddam oratorium cum adnexa domo sub titulo S. Mariae della Pianta acquisitum ex testamento cujusdam D. Antonii Maceratae an. 1426, quod eidem Congregationi tradidit Sixtus IV die 14 Januarii 1482. Praefati Imolensis coenobii introitus erat scut. 700, familia autem Fratrum 10.
Conventus Ipporediae (di Ivrea) tit. S. Augustini in Pedemontio erat antea extra urbem, quo tamen tempore bellorum Francisci I Gallorum Regis, et Caroli V Imperatoris de medio sublato; alium intra urbem an. 1542 nostrates Insubres aedificarunt. Illius annuus proventus erat scut. 514, familia Fratrum 9.
Conventus Laudae (di Lodi) tit. S. Agnetis erat antea Religionis magnae, et an. 1528 unitus fuit Congregationi Insubricae. Ejus introitus erat scut. 751, et familia Fratrum 9.
Conventus Leminis (di Almenno) sub titulo S. Mariae de Consolatione in dioecesi Bergomensi inchoatus fuit an. 1487 extra oppidum, ad instantiam illius Communitatis, quae locum ultro exhibuit. Illius proventus erat scut. 334, et familia Fratrum 6.
Conventus Liburni (di Livorno) in Insubria, tit. S. Mariae Gratiarum in dioecesi Vercellensi inchoatus fuit an. 1590 a nostrate P. Fr. Clemente Fera Liburnensi, qui eo tempore erat Congregationis Insubricae Vicarius generalis. Habebat annuum introitum scut. 460, et alebat Fratres 8.
Conventus Lucae in Tuscia tit. S. Augustini antea ad Religionem magnam pertinuit; verum ad Insubricam Congregationem transiit an. 1466. Ad hoc coenobium tamquam membra pertinebant oratorium Castri-Novi in Carferoniana, parvus conventus S. Michaelis de Buti, eremitorium SS. Annuntiatae de Branculo in monte ejusdem nominis, item locus dictus la Cacombola sub titulo S. Jacobi, ac tandem locus S. Mariae del Giudice, e quibus eo tempore, quo ego ipse qui haec scribo Lucae commorabar (ab an. 1842 ad 1849, et ab anno 1852 ad 1855) adhuc possidebat eremitorium Branculi. Habebat tunc, nempe an. 1842, annuum introitum scut. 2.000, et alebat Fratres 20.
Conventus Luzzariae (di Luzzara) antea sub invocatione S. Mariae Gratiarum, et postea SS. Annuntiatae in ditione Mantuae, et in dioecesi Regii extruitur extra oppidum an. 1499. Habebat annuum proventum scut. 532, et alebat Fratres 9.
Conventus Maceratae (di Macerata) in Piceno hoc habuit initium. An. 1469 cum quaedam Deiparae imago in quodam muro prope fontem depicta prodigia multa facere coepisset, Maceratensis communitas in eodem loco Ecclesiam sub titulo S. Mariae ad fontem extruxit, et an. 1475 eidem adjunxit hospitale pro pauperibus infirmis curandis. Utrumque, nempe hospitale et Ecclesiam Maceratensis civitas Congregationi Insubricae donavit an. 1509, quae hospitali ruinam minitante de medio sublato, in ejus locum conventum suffecit an. 1517 ex concessione Leonis X. Erat huic conventui tamquam membrum unitum quoddam oratorium sub titulo Virginum, quod Congregatio Insubrica ad litem declinandam communitati cessit, quae illuc vocavit Carmelitas Congregationis Mantuae. Illius conventus Maceratensis annuus introitus erat scut. 747, et familia Fratrum 10.
Conventus Mantuae tit. S. Agnetis erat antea Religionis magnae, et transiit ad Congregationem Insubricam an. 1461. In illo coenobio aliquo tempore in cellis prioralibus moratus fuit Imperator Carolus V, qui concessit Priori pro tempore existenti titulum Comitis Palatini, et privilegium instituendi quatuor doctores. Ex illo coenobio assumebatur confessarius pro dominabus Palatii Ducissae. An. 1600 Clemens VIII illi univit tamquam membrum parvum conventum B. Joannis Boni. Mantuanum S. Agnetis coenobium an. 1650 habebat annuum proventum scut. 1517, et alebat Fratres 22. Transiit ad Jesuitas an. 1776.
Conventus Mantuae tit. B. Joannis Boni antea pertinebat ad Religionem magnam, et postea transiit ad Congregationem Lombardiae circa an. 1451. Celebris fuit ob B. Joannis Boni incolatum. Anno 1629 a militibus imperialibus solo aequatus fuit. Prout potuerunt, illum nostrates restaurarunt, sed parvorum conventuum naufragium paulo post declinare non valuit. Habebat introitum scut. 126, et alebat Fratres duos.
Conventus Mantuae Sanctorum Lazari et Philippi a D. Marchione Felice Morrono-Firmiano uno milliario procul ab urbe extruitur anno 1647, et cum annuo reditu scut. 40 Congregationi donatur. Verum paullo post in communi parvorum conventuum naufragio periit.
Conventus Massae-Carrariae, sive Massae-Ciboae (di Massa-Carrara) in dioecesi Sarzanensi sub invocatione S. Mariae de Visitatione fundatus fuit a nostrate P. Fr. Paulino Berti Lucensi, atque Lucae S. Augustini Priore an. 1594. Anuus proventus erat scut. 417, et familia Fratrum 7.
Conventus Massae-Ferrariae (di Massa di Ferrara) erat antea hospitale sub titulo S. Martini et an. 1501 a Rev. D. Mathaeo de Canalis, cujus beneficium erat, cum Alexandri VI approbatione Congregationi donatur, quae idem hospitale in conventum redegit sub titulo S. Mariae de Consolatione. Pertinebat ad dioecesim Ferrariae. Illius introitus erat scut. 474, et alebat Fratres 8.
Conventus Masoni (di Masone) in dioecesi Aquensi in Monteferrato sub titulo S. Mariae fundatur anno 1605 a nobili familia Spinula quae ejusdem oppidi dominio fruebatur, atque nostrae Insubricae Congregationi traditur cum onere illic quatuor Sacerdotes perpetuo sustentandi. Habebat introitum scut. 200, et alebat Fratres 5. Suppressus fuit una cum parvis conventibus an. 1652; verum P. Lazaro Spinula supplicante restituitur Ordini cum clausula modo maneant in eo sex Fratres; alioquin sit sub jurisdictione Episcopi.
Conventus Mediolani tit. S. Mariae Coronatae erat antea oratorium sub invocatione S. Mariae de Carignano cum domuncula, in qua unus coenobita Augustinensis degebat, erat enim locus nostratum de coenobio S. Marci. Ad instantiam quorumdam fratrum Congregationis Insubricae Eugenius IV praecepit conventui S. Marci ut praefatum oratorium eidem Congregationi cederent, idque evenit an. 1445. Statim in eo loco Insubres Augustinenses erexerunt per amplum coenobium, quod evasit unum e praecipuis totius Congregationis. An. 1460 Domina Blanca Maria Ducissa Mediolani ob gratiam acceptam a S. Nicolao de Tolentino Ecclesiae jam a coenobitis erectae alteram suis expensis adjungere voluit sub tit. ejusdem Sancti Nicolai. Sic ille conventus duas sibi unitas Ecclesias habuit. Illius introitus erat scut. 2261, et familia Fratrum 32 computatis studentibus, atque novitiis.
Conventus Mediolani ad Castrum tit. S. Mariae de Consolatione fundatus fuit a Galeatio Sfortia Mediolani Duce prope Castrum an. 1481. Cum anno 1573 Hispani urbem Mediolanensem occupassent, cumque pro defendenda civitate necessitas urgeret Castri moenia ampliandi, atque praefata nostra Ecclesia impedimento esset, illam solo aequarunt, atque aliam prope idem Castrum aedificarunt, ad quam transtulerunt prodigiosam Deiparae imaginem, erga quam Christi fideles, praesertim Hispani, peculiarem devotionem profitebantur. Erat sub jurisdictione coenobii SS. Coronatae.
Conventus Montisfalchi tit. S. Illuminatae erat antea Monialium Ordinis S. Benedicti, quae nostratibus S. Clarae an. 1411 unitae fuerunt. Jam ab an. 1491 monasterium S. Illuminatae Innocentius VIII nostratibus Insubribus donaverat; sed illud incolere non coeperunt nisi an. 1502. Habebat introitum scut. 73, et alebat Fratres 3. A Clemente VIII an. 1600 conventui Tipherni tamquam membrum unitur. Illius coenobii Prior habebat curam Monialium S. Clarae, quam tamen an. 1579 Congregatio renuntiavit.
Conventus Mutinae (di Modena) tit. S. Augustini antea pertinebat ad Religionem magnam, et an. 1490 ad Congregationem Insubricam transivit. Illius annuus proventus erat scut. 1148, et familia Fratrum 17.
Conventus Montis Ciceralis in dioecesi Capitis-Aquei in Regno Neapolitano ad situm oratorii tit. S. Barbarae fundatus fuit an. 1583 a P. Fr. Cherubino Rangono de Mutina; sed cum esset nimis ab Insubria distans, an. 1613 venditus fuit Congregationi S. Joannis de Carbonaria.
Conventus Conv. Nimbri (di Nembro) tit. S. Nicolai de Tolentino fundatur extra oppidum an. 1472 ab oppidanis Veanae, et Goneti in dioecesi Bergomensi. An. 1600 Clemens VIII illi univit parvum conventum Pisonearum (di Pisogne) situm in dioecesi Brixiensi. Niembrensis coenobii proventus erat scut. 328, et alebat 7.
Conventus Novariae tit. S. Nicolai de Tolentino inchoatus fuit an. 1532 ex accepta haereditate cujusdam Comitis, et Equitis D. Damiani de Nibia Novariensis, qui an. 1499 omnia bona sua nostrae Congregationi legaverat ut in praefata urbe conventum cum Ecclesia erigeret sub invocatione S. Nicolai de Tolentino. Exorta tamen lite inter nostrates Insubres, et fratres defuncti comitis, praedictorum bonorum pacifica possessio haberi non potuit a coenobitis nisi anno 1532. Dum praefata causa adhuc ageretur quidam D. Hieronymus della Porta Clementis VIII familiaris Congregationi donavit Ecclesiam parochialem S. Mariae in Camodea Novariensis dioecesis, ubi tenebatur conventus Novariae sustentare unum Sacerdotem pro cura animarum. Habebat introitum scut. 503, et alebat Fratres 8.
Conventus Papiae (di Pavia) tit. S. Pauli extruitur extra civitatem in loco, qui antea pertinebat ad monachos Vallis-Umbrosae, quo tamen an. 1556 causa belli destructo, alterum Patres Insubres aedificarunt; postquam frustra per quemdam D. Matthaeum primarium virum inter Hispanos Religioni magnae adimere tentarunt coenobium S. Agustini; hac enim vice qua agebatur de coenobio, in quo S. P. Augustini exuviae asservabantur, non sivit Religio mater se a suis filiis majoris observantiae praetextu expoliari. Huic coenobio pestilentiae, et bella semper peculiari modo noxia erant; nam tunc evadebat vel infectorum hospitale, vel militum hospitium. Propterea habetur traditio in eo conventu hospitatum fuisse etiam Franciscum I Francorum Regem. Illius introitus erat scut. 382, et familia Fratrum 6.
Conventus S. Peregrini (di S. Pellegrino) in dioecesi Bergomensi tit. S. Nicolai de Tolentino spectabat ad Congregationem Lombardiae an. 1650.
Conventus Pisonearum (di Pisogne) tit. S. Mariae de Nive erigitur ab incolis loci extra praefatum oppidum in dioecesi Brixiensi anno 1584. Illius proventus erat scut. 283, et alebat Fratres 6.
Conventus Pomponisci (di Pomponesco) tit. S. Caroli in dioecesi Cremonae erectus fuit a nostrate eximio concionatore P. Lectore Fr. Carolo Gernio, cui illa Communitas an. 1612 aream donavit. Illius annuus reditus erat scut. 304, et familia Fratrum 6.
Conventus Pontivici (di Pontevico) in dioecesi Brixiensi fundatur an. 1494 sub tit. S. Mariae de Misericordia.
Conventus Pontremuli (di Pontremoli) in Tuscia inchoatus fuit an. 1474 sub tit. SS. Annuntiatae, ipsa Communitate aream donante. An. 1506 Ecclesia incendio ruit, qua occasione non sine miraculo inter edaces flammas SS. Eucharistiae Sacramentum, atque Deiparae imago illaesa remanserunt. Iterum autem a nostratibus amplior, et pulchrior Ecclesia aedificata fuit. Anno 1600 huic coenobio unitus fuit tamquam membrum parvus conventus Berceti. Illius introitus erat scut. 1000, et familia Fratrum 15.
Conventus Ponzoni tit. S. Augustini in dioecesi Aquensi in Monteferrato ex donatione cujusdam Presbyteri nomine Volini inchoatur an. 1635, sed antequam ad integrum complementum pervenisset commune parvorum conventuum naufragium pertulit, et an. 1653 venit in potestatem Ordinarii.
Conventus Raudae (di Rho) tit. S. Mariae in Pascua, vulgo in Pasquerio in dioecesi Mediolani ex donatione D. Apolonii Vicecomitis inchoatur an. 1500. Illius introitus erat scut. 409, et familia Fratrum 6.
Conventus Recineti in Piceno prope Lauretum erat antea oratorium extra urbem prope moenia situm, et a Confraternitate S. Jacobi donatur Congregationi an. 1575, quae ibidem parvum conventum aedificavit sub tit. SS. Crucifixi. Habebat introitum scut. 29.
Conventus Regii in Insubria tit. S. Augustini erat antea Religionis magnae, sed ad Congregationem transivit an. 1491; nam studebant semper nostrates Insubres suam Congregationem propagare expensis matris suae, quae illam genuerat, et exaltaverat. Hujusmodi continuam expoliationem tegebant semper pallio majoris observantiae. Videtur haec nostra Insubrica Congregatio similis illi filiaefamilias insatiabili, cui numquam sufficit dos a parentibus accepta. Habebat illius conventus Prior pro tempore existens immediatam curam Monialium S. Hilarii ejusdem civitatis. Illius annuus reditus erat scut. 719, et familia Fratrum 12.
Conventus Ripae (di Riva) tit. S. Mariae de Consolatione in dioecesi Taurinensi erigitur ab oppidano D. Francisco de Grossis, et Congregationi donatur anno 1612. Habebat annuum proventum scut. 349, et alebat Fratres 7.
Conventus Romae S. Mariae de Populo prius erat Religionis magnae, postea evasit caput Congregationis Perusinae, ac demum an. 1472 transivit ad Congregationem Insubricam. Habebat introitum scut. 5515, sed onera pertingebant ad summam scut. 3121. Alebat Fratres 34. Post suppressionem Neapoleonicam extincta Congregatione Insubrica conventus S. Mariae de Populo rediit ad Religionem magnam, et evasit generalitius, idest P. Priori generali immediate subjectus.
Conventus Romae S. Susannae erat antea Ecclesia Collegiata sub eodem titulo, quae bellorum tempore pene diruta a Canonicis derelicta fuit, atque a Nicolao V, cui fuerat sui Cardinalatus titulus, nostro Eremitano Ordini assignata anno 1447. Transiit deinde ad Congregationem Neapolitanam S. Joannis de Carbonaria, quae an. 1465 ad eliminandas hinc exortas controversias cum Romana Provincia, omnia sua jura super praefatum coenobium Ordinis Priori Generali cessit. Anno autem 1447 die 1 Januarii a Sixto IV traditur Congregationi Insubricae, quae ad totum aedificium restaurandum multas expensas fecit. Verum an. 1587 Sixtus V S. Susannae monasterium concessit suae sorori D. Camillae, quae illuc Moniales S. Bernardi introduxit.
Conventus Romae S. Priscae ex concessione Cardinalis Benedicti Justiniani, et Pauli V assensu acquisitus fuit an. 1606; sed cum illius reditus exigui essent, plurimum expensis coenobii S. Mariae de Populo sustentabatur. In praesentiarum est titulus cardinalitius nostratis Cardinalis Thomae Mariae Martinelli sacrae Indicis Congregationis Praefecti.
Conventus Rumani (di Romano) tit. S. Mariae Misericordiarum in dioecesi Bergomensi spectabat ad Congregationem Insubricam jam inde ab anno 1477.
Conventus Salutiarum (di Saluzzo) tit. S. Augustini in Borgo S. Martini, prope muros civitatis, ex donatione Communitatis erigitur an. 1500 cum Taurinensis Archiepiscopi consensione. Illius annuus proventus erat scut. 281, et familia Fratrum 7.
Conventus Saviliani (di Savigliano) tit. S. Augustini ex donatione cujusdam D. Emmanuelis de Francia Savilianensis civis, fundatur ex consensione Archiepiscopi Taurinensis extra civitatem in Burgo della Pieve an. 1470. A militibus Gallis solo aequatur an. 1640. Iterum tamen reaedificatus fuit opera, atque industria P. Prioris Hieronymi Savilianensis, atque ad meliorem, amplioremque formam redactus. Habebat introitum scut. 441, et alebat Fratres 8.
Conventus Savonae tit. S. Augustini in Liguria Occidentali prope mare fundatus fuit a nostrate Ven. Fr. Gerardo de Bergomo, qui an. 1342 electus fuit praefatae urbis Episcopus. Huc vocavit nostrates e coenobio, sive potius tugurio Busqui tit. S. Bartholomaei in quodam nemore sex milliaribus procul ab urbe distanti, ubi propter saevissima bella, quae tunc temporis in illis locis ardebant, omnem securitatem amisserant. Illis nostratibus Eremitis an. 1345 intra urbem receptis Savonensium Monialium curam assignavit. Praefatus S. Augustini conventus transiit ad Congregationem Insubricam an. 1462. Illius introitus erat scut. 717, et familia Fratrum 12.
Conventus Saxeti tit. S. Mariae Magdalenae a fondatore Montato Marchione de Montautis cum reditu scutatorum 40 pro onere unius Missae quotidianae Congregationi donatur an. 1468.
Conventus Sorexinae (di Soresina) tit. S. Mariae Gratiarum in dioecesi Cremonensi fundatur a D. Josepho Borbonio, consentiente Episcopo DD. Joanne Petro Borbonio, an. 1490, atque nostrae Congregationi donatur an. 1495. Illius introitus erat scut. 464, et familia Fratrum 8.
Conventus Spilamberti (di Spilamberto) tit. SS. Annuntiatae in dioecesi Mutinensi extra oppidum fundatus fuit, atque Congregationi donatus an. 1464 a DD. Comitibus Venceslao, et Hugone de Rangonibus, quorum idem oppidum feudum erat. Illius introitus erat scut. 363, et familia Fratrum 7.
Conventus Taurini (di Torino) tit. Sancti Christophori extra urbem in suburbiis inchoatus fuit an. 1456, atque postea auctus, et completus ex liberalitate cujusdam D. Matthaei Provana, quo an. 1465 nostro habitu indutus, atque Fr. Augustinus vocatus multa bona sua huic conventui donavit. Anno autem 1548 causa belli solo aequatus fuit; quare nostrates de alio coenobio in urbe erigendo statim cogitarunt. Accepta itaque a Praeposito Rev. D. Joanne Francisco Brolia donatione duarum Ecclesiarum, nempe S. Jacobi et S. Antonii, atque obtenta facultate alienandi illam, S. Antonii novum coenobium tit. S. Augustini intra urbem extruxerunt, cui an. 1588 parochia S. Michaelis unita fuit. Illius introitus erat scut. 1011, et familia Fratrum 17.
Conventus Tipherni (di Citta di Castello) tit. S. Augustini erat antea Religionis magnae, et an. 1462 evasit membrum Congregationis Insubricae. Anno 1600 huic unitus fuit conventus Montisfalchi tit. S. Illuminatae. Habebat introitum scut. 392, et alebat Fratres 6.
Conventus Tolentini tit. S. Georgii in Piceno, qui postea S. Nicolai nomen obtinuit, antea spectabat ad Religionem magnam, sed circa annum 1484 a Generali Ambrosio Corano jurisdictioni Insubricae Congregationis subjectus fuit. Illius introitus an. 1650 erat scat. 1500, et alebat Fratres 13. Post suppressionem Neapoleonicam, opera praesertim nostratis Ven. Josephi Bartholomaei Menochio Episcopi Porphyriensis Ordini recuperatus fuit, provinciae Marchiae Anconitanae restitutus, atque P. R.mo Generali immediate subjectus. Ante occupationem Subalpinorum Tolentini S. Nicolai Sanctuarium ex Summorum Pontificum largitionibus erat valde dives, habebatque praedia rusticana 32.
Conventus Velitrarum (di Velletri) tit. S. Mariae de Horto erat antea Monialium Ordinis S. Benedicti, quas anno 1445 sub die 25 Octobris propter tunc ardentia bella Eugenius IV in civitatem introduxit, ipsarum monasterium nostrae Insubricae Congregationi tradens cum onere illas alendi earum vita durante, adjiciens praeceptum ne alias puellas in posterum ad habitum admitterent. Noster tamen Thomas Bonasoli affirmat praefatum coenobium antea pertinuisse ad provinciam Romanam, et ad Congregationem transiisse nonnisi anno 1500. Illius annuus proventus erat scut. 536, familia Fratrum 7.
Conventus Vercellarum (di Vercelli) tit. S. Mariae Misericordiarum in suburbiis extabat an. 1523, sed tempore illo, quo fervebat bellum inter Gallos et Imperiales, solo aequatus fuit. Quare nostrates Insubres accepta a quodam Presbytero Ardicino Castiliono Mediolanensi donatione Ecclesiae parochialis S. Bernardi, quae antea erat Canonicorum Regularium S. Augustini, ibidem aliud coenobium sub invocatione ejusdem S. Bernardi an. 1525 aedificarunt. Illius introitus erat scut. 575, et familia Fratrum 8.
Conventus Vigolzoni (di Vigolzone) tit. S. Mariae Angelorum erat antea quorumdam Eremitarum Ord. S. Francisci, qui appellabantur de Poenitentia, quibus amotis, locus ipsorum ab Episcopo Placentino Congragationi traditus fuit an. 1495. Situs erat extra oppidum prope nemora, et in illo elegebant sex Fratres. Illius annuus proventus erat sct. 281.
Conventus Villae-Franchae (di Villa-Franca) tit. S. Stephani in dioecesi Taurinensi ex donatione R. D. Joannis Baptistae Provana, Praepositi parochialis Ecclesiae S. Stephani Protomartyris, fundatur an. 1529 opera nostratis P. Nicolai Romagnani. Illius introitus erat scut. 304, et familia Fratrum 7.
Conventus Vitellianae (di Viadana) tit. S. Nicolai in Ducatu Mantuae, et in dioecesi Cremonensi erat antea Religionis magnae, ejusque fundator extitit quidam noster P. Marinus Gallus, qui ex piorum eleemosynis illum extra oppidum erexit an. 1446. Transiit autem ad Congregationem Insubricam an. 1453. Contentio circa praecedentiam exorta inter nostrates et Franciscanos circa an. 1500 occasionem dedit nostrati Nicolao Bariano celebrem edendi tractatum, cujus titulus est: Causa Vitelliana. Illius conventus introitus erat scut. 1133, et familiae Fratrum 17.