Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'ordine > Storiografi OSA > Crusenio > Index Additamentorum

INDEX ADDITAMENTORUM AD CRUSENII MONASTICON

Agostino parte da Cartagine per Roma: immagine dal manoscritto ms. II di Firenze che contiene una versione della Città di Dio in lingua italiana. Datato 1433, al foglio 315 è firmato da A. di Lorenzo

Agostino parte da Cartagine per Roma

disegno a colori dal ms. II di Firenze che contiene

una versione della Città di Dio in lingua italiana.

Datato 1433, al foglio 315 è firmato da A. di Lorenzo

 

 

LXVII

DE ORIGINE CONGREGATIONIS SAXONIAE, ALIAS DE ALEMANNIA NUNCUPATA

 

 

 

 

Licet formalis hujus Congregationis institutio ab Ordinis scriptoribus circa an. 1440 ponatur, illius tamen primordia paulo antiquiora censenda sunt. Nam an. 1422 sub die 15 Januarii B. Angustinus Favaroni Romanus totius Ordinis Prior Generalis P. Mag. Joannem Zachariae Thuringiae, atque Saxoniae provincialem, constituit Vicarium generalem omnium coenobiorum, in quibus aut jam vigeret, aut in posterum introduceretur regularis observantia. Anno autem 1423, die 27 Augusti idem R.mus Pater Generalis praefati Joannis Zachariae jurisdictioni subjecit conventum Valteimi (di Waldtheim) eo quia in ipso tenebatur observantia regularis. Item Generalis Fr. Gerardus de Arimino an. 1430, die 17 Martii confirmavit in Vicarium omnium conventuum observantiae Saxoniae P. Mag. Henricum Zolter, virum magnae doctrinae, atque pietatis, cui an. 1433 sub die 9 Junii concessit ut tam ipse, quam Prior cujuscumque conventus observantiae possent recipere Fratres ad observantiam accedere cupientes. Praeterea eidem P. Mag. Zolter praefatus R.mus P. Mag. Generalis auctoritatem dedit in familiam, et studentes omnes conventus Magdeburgensis, in quod jam observantia regularis introducta fuerat. Hujusmodi autem Saxonicam Augustinianam Refotmationem postea provexerunt, atque propagarunt nostrates Andreas Proles, Simon Lindner, atque praesertim Oswaldus Norimbergensis, qui apud quosdam nostrates historicos in hoc non laudatur quod aliquot monasteria Germaniae, eaque opulentiora conjunxit, et a Provincialium primo, deinde a Generalium jurisdictione exemit auctoritate quorumdam Cardinalium a latere-Legatorum per Germaniam, et hoc sub praetextu regularis observantiae. Cum autem an. 1503, vel 1505 Fratres ejusdem Saxoniae Congregationis sese subduxissent ab obedientia P. Generalis, capitulum suum celebrarunt Nonimbergae, Constitutiones peculiares ediderunt, easque typis mandavit P. Vicarius Joannes Staupitz, atque uti socios se adjunxerunt Congregationi Insubricae, et ne omnino schimatici viderentur, apud Curiam Romanam ejusdem Congregationis Procuratore generali pro suis negotiis expediendis utebantur. Huc faciunt quae apud Fontenum in Historia Catholica pag. 6 leguntur, quod nimirum circa annum 1508 septem monasteria subduxerunt sese ab obedientia P. Generalis, quorum monasteriorum Religiosi deputaverunt Martinum Luther eorum procuratorem, ut Romae ageret ita quod eorumdem monasteriorum subductio firma remaneret, sicuti de facto eodem Martino agente evenit ... Ad hanc Alemaniae Congregationem quae alio nomine in Ordinis regestis appellatur de Vicarianis eo quia potius Vicario, quam R.mo Patri Generali obtemperabat, infrascripti conventus pertinebant:

Conventus Altseiae (di Altzheim) qui antea pertinebat ad provinciam Rheno-Svevicam, unitus fuit Congregationi Saxonicae vigore decreti a Card. S. Crucis, per universam Germaniam a latere-Legato, emanati die 15 decembris an. 1507. Occupatus fuit ab haereticis anno 1551.

Conventus Appendae, qui antea erat provinciae Saxoniae aggregatur ejusdem nominis Congregationi praefato anno 1507.

Conventus Avelae unitur Congregationi an. 1507. Non extat alia illius memoria praeter eam, quae reperitur in laudati Cardinalis decreto. Spectabat ad provinciam Saxoniae.

Conventus de Berzelach erat antea Fratrum tertii Ordinis S. Francisci, et traditur Congregationi a Card. Legato Raymundo Perault tempore Sixti IV, prout asseritur in praefato Cardinalis S. Crucis decreto.

Conventus Bonnae in Archiepiscopatu Coloniensi erectus fuit a Patribus ejusdem Saxonicae Congregationis, uti liquet ex citato decreto.

Conventus Culembachii (di Culmbach) in Franconia pertinebat ad provinciam Bavariae, et unitus fuit Congregationi tempore Sixti IV.

Conventus Thamae (di Dam) in Saxonia superiori spectabat ad provinciam Saxoniae, et ad Congregationem transivit an. 1507.

Conventus Dresdae (di Dresda) in Saxonia fuit unus e primis qui regularem observantiam admiserunt.

Conventus Enchusii (di Enchuysen) in dioecesi Ultrajectensi in Hollandia a Fratribus Saxonicae Congregationis erectus fuit. Transiit ad provinciam Belgicam an. 1533. Verum an. 1577, Hispanis recedentibus, ab haereticis occupatus fuit.

Conventus Erfordiae (di Erfurt) in Turingia erat antea provinciae Saxonicae, sed unitus fuit Congregationi tempore Sixti IV.

Conventus Eschvegae in Hassia Rhenofeldiana pentinebat ad provinciam Saxoniae, et unitur Congregationi sub Pontificatu praefati Sixti IV.

Conventus Estingae (di Estingen) in Svevia pertinebat ad provinciam Rheno-Svevicam, et transiit ad Congregationem sub Pontificatu ejusdem Sixti IV.

Conventus Eymbecae (di Eymbech) in ducatu Hannoverensi spectabat ad provinciam Saxoniae, et unitur Congregationi an. 1507.

Conventus Frideburgi (di Frideburg) in Brisgovia erat provinciae Saxoniae, et transiit ad Congregationem anno 1507.

Conventus Gartz tribus leucis Stettino distans, e provincia Saxoniae ad Congregationem transiit an. 1507.

Conventus Gothae in Turingia pertinebat ad provinciarn Saxoniae, et unitus fuit Congregationi tempore Sixti IV.

Conventus Grimmae (di Grimm) tribus leucis Lipsia distans pertinebat ad provinciam Saxoniae, atque Congregationi unitus fuit a Pio Papa II.

Conventus Hasfeldiae (di Hadsfeld) in Comitatu ejusdem nominis erat provinciae Saxoniae, et ad Congregationem transiit an. 1507.

Conventus Harlemii (di Harlem) in Hollandia extructus fuit a Patribus Cong. Saxonicae an. 1489. Transiit ad provinciam Belgicam an. 1533, ac demum an. 1574 Religiosis omnibus partim occisis, ac partim fugatis haereticorum rabie funditus evertitur.

Conventus Heidelbergae (di Heidelberg) in dioecesi Vormatiensi in Palatinatu inferiori sub tit. S. Mariae pertinebat ad provinciam Rheno-Svevicam, et unitus fuit Congregationi Alemanniae per Sixtum IV.

Conventus Helmestadii (di Helmstadt) in Ducatu Brunsvicensi spectabat ad provinciam Saxoniae, transiitque ad Congregationem an. 1507.

Conventus Herbipolis (di Wurtzburg) sub titulo S. Georgii in Franconia pertinebat ad provinciam Saxoniae, unitus fuit Congregationi an. 1507, ac postea evasit membrum provinciae Rheno-Svevicae. In praesentiarum pertinet ad Commissariatum Bavariae.

Conventus Hersbergae (di Heresberg) in Saxonia erat provinciae hujus nominis, transiitque ad Congregationem tempore Julii II.

Conventus Herfordiae (di Herforden) in Vestfalia spectabat ad provinciam Saxoniae, et unitus fuit Congregationi ab Alexandro VI.

Conventus Heilingenpeilae (di Heylingenbeil) in Borussia Branderburgensi, a provincia Saxoniae transiit ad Congregationem an. 1507.

Conventus Kunitii sive Cunitii (di Hanicz) situs in loco amoeno Principatus Lignitiensis in Silesia, adjungitur Congregationi Alemanniae an. 1507.

Conventus Kunisbergae, sive Conisbergae (di Kunsberg) in Marchia Brandeburgensi pertinebat ad provinciam Saxoniae, et unitus fuit Congregationi anno 1507.

Conventus Conisbergae-Franconiae (di Kunyspereg) a praecedenti diversus, pertinebat ad provinciam Saxoniae, et unus fuit e primis quinque, qui Augustinianae Saxoniae Reformationi nomen dederunt.

Conventus Labosii, sive Leobusii (di Lenbus) in Principatu Volaviensi in Silesia a provincia Saxoniae transiit ad Congregationem an. 1507.

Conventus Lippiae (di Lippa) in diocesi Coloniensi in Vestfalia situs, ad provinciam Saxoniae antea spectans evasit Congregationis membrum an. 1507.

Conventus Magdeburgi (di Magdeburg) in Ducatu ejusdem nominis erat provinciae Saxoniae, et unus fuit e primis quinque, qui observantiam amplexi sunt.

Conventus Mariae-Tron, sive Throni Mariae in Pomerania Wolgastensi a provincia Saxoniae transiit ad Congregationem an. 1507.

Conventus Mulhausiae, (di Molhusen) quae erat civitas libera Imperialis, pertinebat ad provinciam Rheno-Svevicam, et unitus fuit Congregationi per Alexandrum VI Summum Pontificem.

Conventus Molicae, cujus situs ignoratur, extructus asseritur a Fratribus Congregationis Saxonicae in decreto praefati Cardinalis Bernardini S. Crucis.

Conventus Monachii (di Monaco) spectabat ad prov. Bavariae, et unitus fuit Congregationi a Sixto IV.

Conventus Molhemii (di Mulheim) in Electoratu Trevirensi erat antea Monialium alterius Ordinis, transiit ad provinciam Belgicam circa an. 1492, evasitque membrum Cong. Saxonicae an. 1500. Evertitur a Gallis an. 1633. Vocabatur etiam nomine Vallis Molariae a molis, quae tunc temporis illic molebant.

Conventus Mindelheimii (di Miinnelheim) tit. S. Augustini spectabat ad provinciam Bavariae, et unitus fuit Congregationi Alemanniae sub Pontificatu Julii II.

Conventus Munerstadii (di Munnerstadt) in Franconia sub diocesi Herbipolensi antea pertinebat ad provinciam Saxoniae, et an. 1507 unitus fuit Congregationi, ac postea transiit ad provinciam Rheno-Svevicam. Nunc autem est caput Commissariatus Bavariae, cui digne praeest vir aeque pius ac eruditus P. Mag. Fr. Pius Keller Ordinis ex-Assistens Generalis, quem honoris ac benevolentiae causa hic nominatum volui. Nam bonorum Fratrum semper amicus esse cupio.

Conventus Novae-Civitatis (di Haumburg) alias Neoburgi a provincia Saxoniae transiit ad Congregationem tempore Sixti IV.

Conventus Novi-Horti, cujus situs nostris scriptoribus adhuc est ignotus, nominatur in decreto praememorati Card. Bernardini de Carvajal an. 1507, quo a provincia Saxoniae translatus fuit ad Congregationem Alemanniae.

Conventus Northusae (di Northusen) in Turingia erat provinciae Saxoniae, et unitur Congregationi tempore Sixti IV.

Conventus Norimbergae (di Noremberg) in Franconia antea pertinebat ad provinciam Bavariae, postea unitus fuit Congregationi Saxonicae a Pio II, ac demum transiit ad provinciam Rheno-Svevicam.

Conventus Osmabrugae (di Osmaburg) in Vestfalia a provincia Saxoniae transiit ad Congregationem an. 1507.

Conventus Portae-Coeli in Ducatu Brunsvicensi juxta Wernigerodam, alias Wermigerdam erat provinciae Saxoniae, fuitque unus e primis quinque qui Reformationi adhaeserunt.

Conventus Quedelimburgi (di Quedlimburg) in Saxonia a provincia hujus nominis transiit ad Congregationem an. 1507.

Conventus Roezel, cujus situs adhuc est nobis ignotus, sub tit. SS. Trinitatis spectabat ad provinciam Saxoniae, et unitus fuit Congregationi an. 1507.

Conventus Salzae (di Saltz) in ducatu Magdeburgensi erat provinciae Saxoniae, et evasit membrum Congregationis tempore Sixti IV.

Conventus Sangerhansae (di Sangerhausen) in Turingia a provincia Saxoniae ad Congregationem transiit sub Pontificatu ejusdem Sixti IV.

Conventus Slotheim, sive Slotem in Frisia, nominatur in jam citato decreto Cardinalis de Carvajal an. 1507, quo unitus fuit Congregationi Alemanniae.

Conventus Smalcaldiae (di Smalcalt) in Franconia a Saxoniae provincia ad Congregationem transiit an. 1507.

Conventus Sternobergae (di Sternberg) in Comitatu Spielbergensi in Vestfalia nominatur in eodem jam saepe memorato decreto Card. Bernardini de Carvajal, et dicitur fundatus fuisse a fratribus Congregationis Saxoniae.

Conventus Stagardiae (di Sturgard) in Svevia erat provinciae Saxoniae, et evasit membrum Congregationis an. 1507.

Conventus Tubingae (di Tubingen) in Svevia pertinebat ad provinciam Rheno-Svevicam, et unitus fuit Congregationi Alemanniae a Sixto Papa IV.

Conventus Valteimi (di Waldtheim) specatabat ad provinciam Saxoniae, atque unus fuit e primis quinque, qui Reformationi Saxonicae adhaeserunt.

Conventus Wilae (di Weil) alias Veilerstadii dioecesi Spirensis spectabat ad provinciam Rheno-Svevicam, et unitus fuit Congregationi Alemanniae a Sixto IV.

Conventus Vittembergae in Saxonia erectus fuit a Fratribus Congregationis Alemanniae, uti constat ex decreto saepe laudati Card. de Carvajal.

Conventus Zervestae, (di Zerbst) in Saxonia superiori, pertinebat ad provinciam Saxoniae, transiitque ad Congregationem Alemanniae an. 1507.