Agostino parte da Cartagine per Roma
disegno a colori dal ms. II di Firenze che contiene
una versione della Città di Dio in lingua italiana.
Datato 1433, al foglio 315 è firmato da A. di Lorenzo
LXXI
AUGUSTINIANI SANCTITATE ILLUSTRES AB ANNO 1450 AD 1500
B. Adrianus Berzettus de Burontio in Lombardia in Martyrologio Augustiniano sub die 14 Aprilis celebratur tamquam omnium virtutum speculum, et praesertim poenitentiae et orationis, qui nonnulla Ordinis monasteria rexit summa cum prudentia et sanctitate, et cum priorem ageret in coenobio de Aviliana ad Ordinem admisit B. Cherubinum Testam. Plenus ergo annis et meritis sancte obiit, ex quo tempore multis coepit clarere prodigiis, et Beati nomen in ore omnium nancisci promeruit, ut ostendunt imagines ejus ubique repertae. Creditur obisse die 14 Aprilis circa an. 1490.
Ven. Ambrosius Coriolanus dicitur a nostrate Antonio de Assumptione, tomo 2 pag. 70, vir in Scripturis sanctis, et bonis artibus apprime versatus, et suae Religionis defensor acerrimus, et mendaciorum, quae hominum pervicacia, et procacitas contra nostrum Eremitanum Ordinem seminaverat confutator indefessus. A Trithemio autem vocatur in divinis Scripturis eruditus, et scientia litterarum saecularium insignis, excellens ingenio, et eloquio disertus, doctus, et eloquens. Anno 1476 Prior Generalis electus multimodis, multisque in locis Eremitanum Institutum instauravit, et auxit, regularem disciplinam cum intra, tum extra Italiam ad exactiorem observantiam revocavit, missisque huc, et illuc trans montes, et ultra mare solertissimis viris, qui nova coenobia erigenda curarent, Eremi Augustinianae confinia magis magisque dilatavit. Claruit etiam insigni religione, atque pietate; quapropter complura illius opuscula suavem exhalant sanctitatis odorem. Nihilo tamen minus malevolus quidam proditor tanti viri ruinam quaesivit; nam retulit Summo Pontifici dixisse Ambrosium quod Papa Innocentius creatus fuit in tenebris, quod vivit in tenebris, et in tenebris morietur. Hac de causa conjectus fuit in carcerem intra molem Adrianam, ex qua post mensem eductus, paulo post nimio oppressus dolore occubuit die 17 Maji anno 1485. Dicitur modo Coriolanus, modo autem Coranus a Latii oppido Cora, cum verum illius cognomen sit Massari.
B. Andreas humili genere in pago Mausonii prope Montem Regalem Reatinae Dioecesis ortus, dum pascendi gregis custodiam ageret, sanctioris vitae desiderio accensus, Eremitanae Religionis Praesidem, sibi ex divina dispositione in itinere obvium, humi prostratus enixe rogavit ut se in religiosi Instituti consortium admittere dignaretur. In Sacram igitur Eremitarum S. P. Augustini familiam adscriptus, et post consummatum laudabiliter studiorum cursum Sacerdotio insignitus mirabili sanctitatis et doctrinae splendore omnibus effulsit. Suscepto deinde evangelicae praedicationis munere, non in Italia solum, sed etiam in pluribus Galliae civitatibus semen verbi Dei zelanter effundens, uberes per quinquaginta annos in conversione peccatorum retulit fructus. Ut autem quae verbis dicebat, firmaret exemplo, austerissimum sibi indixit vivendi modum; hispido enim et oblongo cilicio ad carnem indutus, jejunium per tres cujusque hebdomadae dies in solo pane et aqua tolerabat, seque per singulas noctes flagellis cruentans brevissimum in stramineo sacco somnum carpebat. Illatas ab injustis hominibus injurias aequo animo toleravit, seque in adversis evangelicae patentiae exemplum ostendit. Senio tandem, et austeritate vitae confectus in morbum incidit, dieque et hora sui obitus praedictis, postquam poenitentiae psalmos in lacrymas effusus recitasset, prolatis iis verbis: In pace in idipsum dormiam, et requiescam, animam Creatori reddidit anno aetatis octogesimo tertio, religionis septuagesimo nono, salutis vero nostrae millesimo quadringentesimo sexagesimo nono. Corpus per triginta dies, ut populorum devotioni satisfieret, insepultum remansit, Domino interea Servi sui merita miraculis illustrante, indeque cultus ejus ab ipso depositionis die inceptus a Clemente Papa XIII confirmatus fuit die 18 Feb. an. 1764; ejusque Officium cum lectionibus propriis universo Eremitarum Ordini Sacrorum Rituum Congregatio concessit die I Decembris ejusdem anni. Ex Hagiologio Italico sub die 18 Aprilis ad litteram.
Ven. Andreas Florentinus aliquandiu cum B. Antonio de Fano in eremo convixit. Reversus in patriam ab omnibus Hetruriae Episcopis propter ejus sanctitatis famam magnopere expetabatur. Quare a P. Generali accepit facultatem eundi quocumque vellet. Decessit circa an. 1456.
Ven. Angelus de S. Sevenino, Picenus, vir magnae doctrinae, et sanctitatis suis concionibus B. Helenam de Utinis ad Ordinem Augustinianum perduxit. Vivebat adhuc an. 1458.
B. Anselmus de Montefalco ibidem natus est e parentibus christianis et piis; cum autem cognita mundi vanitate, illi terga dare vellet, Iliceti habitum sumpsit die 19 Maji an. 1447, ibique sub disciplina B. Gabrielis Sfortiae (qui postea fuit Archiep. Mediolanensis) plurimum profecit. Studiis deditus adeo famosus evasit ut suo tempore perpaucos sibi pares haberet; in vitae ac morum integritate adeo enituit ut a multis Beatissimus appellaretur; erat enim humilitate clarus, paupertate gloriosus, abstinentia mirabilis, pietate erga infirmos singularis; honores abhorrebat, et recusabat; tamen coactus obedientia quatuor annis rexit Congregationem Ilicetanam, et an. 1486, die 4 Maji, electus est totius Ordinis Vicarius generalis, et an. 1491, die 22 Junii Prior Generalis. Cum inter sapientes illius temporis palmam ferret, a Pontifice electus est ut contra Picum Mirandulanum disputaret, quem in publico certamine de pluribus falsis propositionibus convicit adeo ut libri ejus Pontificis decreto igni traditi sint. Generalatu dimisso inter maximas virtutes, et suorum desideria Romae in coenobio S. Mariae de Populo in pace quievit die 7 Januarii an. 1495. Ex Mart. Aug. sub die 7 praefati mensis.
B. Antonius ex nobili Turriana stirpe Mediolani ortum traxit, qui liberaliter et pie institutus, Patavii chirurgicae et medicae artis studio animum adjecit, nec diu post laurea doctoris insignitus in patriam rediit, ubi feliciter insanabiles etiam morbos curavit, infirmos ea lege invisens ut animae morbos poenitentiae sacramento sanarent priusquam terreno medicamine juvarentur. Huic erga proximum misericordiae respondebat charitas, qua ferebatur in Deum, cui ut arctius adhaereret, Ordinem Eremitarum S. P. Augustini professus, indeque Sacerdotio insignitus, cum virtutum omnium laude fulgeret, Prior eligitur, quod onus et humilitate moleste ferens, ad Congregationem Provinciae Perusinae strictiori observantia tunc celebrem transiit, indeque, obtenta facultate, Compostellam ad visitandum S. Jacobi corpus se transtulit, ubi trium annorum spatio commoratus plurimos arte sua medica aegrotos ad sanitatem deduxit. E peregrinatione redux Aquilam civitatem Superiorum jussu venit, ubi omni industria egit ut discordes civium animos conciliaret, idque ut facilius consequeretur fervidas preces, jejunia, et aspera corporis cruciamenta adhibebat. Fructum quidem operis sui pius vir collegit, sed cum ex diabolica instigatione in pejores civium animi exarsissent discordias, ad puniendam illorum pervicaciam Deus anno 1476 pestem immisit adeo saevam ut intra decem menses quatuordecim millia civium perierint. Immenso charitatis studio vir Dei nec cibo recreatus, nec somno, aegrotis deserviit, confessiones excipiendo, morientes solando, et quamvis ex claudicatione difficilis ipsi eveniret excursus, nullam urbis partem reliquit, in qua egregia non praestiterit christianae pietatis officia. Quum autem miraculorum gratia donatus plurimos aegros solo Crucis signo sanitati restitueret, quorumdam medicorum invidia ad necem quaeritur, sed cum iis, qui ad facinus perpetrandum in insidiis stabant, Deus eum invisibilem effecisset, sicarii poenitentia ducti ad ejus deinde pedes se abjecerunt, quibus mira suavitate exceptis veniam, et pacem donavit. Monialibus deinde Sanctae Luciae, quas in mirabili corporis, et animae sanitate conservaverat, mortem suam praedixit, et ad earum preces signum, quod ad hunc usque diem perseverat, impetravit, ut quotiescumque audierint insolitum quemdam sonum in monasterio, scirent unam ex ipsis brevi morituram. Extremo itaque morbo correptus, quem per sex menses ad patientiae miraculum toleravit, placidissime animam Creatori suo reddidit in vigilia S. Jacobi an. 1494, aetatis suae 70; ipsoque obitus sui momento Monialibus Sanctae Luciae in oratione stantibus sese fulgentissimo splendore circumdatum, et Angelorum choris comitantibus ad coelos ascendentem obtulit conspiciendum. Corpus per multos dies ut populorum devotioni satis fieret insepultum permansit, indeque manifesta Dei voluntate id disponente, collocatum fuit super altare S. Catharinae ut omnibus esset venerationi. Anno autem 1580 ex nucea in crystallinam capsam delatum, ibi integrum jacuit miraculis et prodigiis coruscum, donec an. 1703 Aquilanum PP. Augustinianorum Templum ex terraemotu concidit, et sacrum B. Antonii corpus, quod integrum et incorruptum asservabatur, comminutum fuit, et confractum ex ruina turris campanariae, quae tumulum, loculumque oppressit. Cultus tamen Beati perseveravit, ejusque corpus decenter repositum in ea populi veneratione constanter stetit, qua postea a S. Rituum Congregatione obtinuit ut ipsius Officium sub ritu duplici in Universo S. Augustini Ordine celebraretur. Inter Plurima autem miracula ad intercessionem B. Antonii a Deo patrata, recensentur etiam duo defuncti ad vitam revocati. Ita iisdem verbis Hagiologium Italicum sub die 24 Julii. Alii putant B. Antonium ad Superos evolasse an. 1480. Illius sacrum cultum immemorabilem Clem. XIII die I Julii an. 1759 confirmavit, ejusque Officium in Ordinis Breviario habetur sub die 24 Julii.
B. Antonius de Montecchio, vir genere et sanctitate clarissimus mundi agnoscens fallacias in Senensi coenobio habitum summa cum animi hilaritate suscepit; sed majoris ardens solicitudinis desiderio ad sanctuarium Ilicetanum perrexit, ubi facta iterum professione, mirum in modum exemplar se fecit omnium virtutum; erat enim simplex, humilis, obediens, continens, numquam otiosus, parcitatis, et paupertatis amator, horis canonicis die, noctuque assiduus, misericors, omnibus compatiens, et amabilis, et omnibus sese hilarem ostendens. In cantu plano fuit peritissimus, scriptor, et miniator egregius. Adeo purus fuit ut puritatem quoad vixit illibatam conservarit, ad cujus observantiam cilicio asperrimo cingebatur, et incredibili sese poenitentia macerabat, et jejunis carnem conterebat. A carne, ovis, et lacticiniis abstinebat, in oratione erat indefessus, et noctes somni parcissimus orando transigebat. In charitate erat singularis; egenis etenim etiam quod sibi opus foret erogabat. Ilicetani coenobii quater Prior, et Vicarius generalis ejusdem Congregationis fuit, quo tempore S. Bernardinus Senensis inter nostrates admitti postulavit, sed fuit irrita ejus postulatio; ipsum enim qualis post esset Religio ignorabat. Coenobia visitaturus pedes uno tantum socio comitatus ibat, et baculo innixus suo; et coenobia suo exemplo mirabiliter reformavit. Ab omnibus vocabatur Eremita Crucis; hanc enim assidue in manibus gestabat, cujus tactu, floribus, et Iliceti rosis plures aegrotos multoties sospitavit. Tandem in coenobio Ilicetano habens incolatum sanctitate, et miraculis gloriosus in coelum hac die (13 Augusti) evolavit. Annus illius emortualis fuit 1493 aetatis suae 72. Ex Martyrologio Aug. ad diem 13 Augusti.
B. Augustinus de Casulis, Cremensis, maxime floruit pietatis laude concionandi gloria, regendique dexteritate. Adhuc juvenis una cum germano fratre item Augustinensi, sibi vitae sanctimonia penitus aequali, in Bergomensi coenobio regularem disciplinam instauravit. Suam Insubricam Congregationem summopere promovit, eamque quinque vicibus Vicarii generalis nomine egregie administravit. Praeterea monialium Augustinensium S. Monicae monasterium in quo plures quam centum sacrae virgines degebant, Cremae aedificavit. Multa valebat gratia apud Blancam Mariam Mediolanensem Ducissam, quae propterea illum tum consiliarium, tum etiam ad varios Principes, atque ad Pium II legatum adhibuit. Pie obiit Cremae an. 1495. Apud nostrates scriptores titulum Beati obtinuit. In Religione vixit an. 54.
B. Augustinus de Aretio, Hetruscus, cum jam esset coenobita Ordinis S. Birgittae ad nostrates Ilicetanos transiit anno 1440. Iliceti cum magna vitae sanctitate annos 54 permansit, ibique obdormivit in Domino an. 1494, et post obitum titulum beati obtinuit.
B. Augustinus Turrianus, Mediolanensis, vitae sanctimonia Ordinem illustrabat circa annum 1490.
Ven. Bartholomaeus de Ptolomaeis, Senensis, qui fuit coenobii Ilieetani Prior, quique dicitur a nostratibus scriptoribus vir praestantissimus, Romam profectus ad gravissima negotia peragenda ibi in morbum incidit, et Ilicetum petens sancte hac die (20 Martii) naturae debitum persolvit an. 1470 ab omnibus lacrymatus, uti habetur in praefato Martyrologio sub eadem die 20 Martii.
B. Benignus Peri de Genua cum jam vel ab ipsa adolescentia indita quadam virtutis indole ad pietatem flecteretur, mundo valedicens in coenobio S. Mariae de Cella S. Petri de Arena Congregationis Insubricae an. 1442 nostrum Eremitanum Ordinem amplecti voluit. Exinde autem tantum in doctrina atque pietate profectum fecit ut vir sanctimonia spectabilis, atque perinsignis concionator evaserit. Praecipuas semper in praefata Congregatione dignitates obtinuit, eamque novem vicibus Vicarii generalis auctoritate administravit. Varia etiam suae doctrinae monumenta posteris reliquit; nam litteris consignavit erudita quaedam commentaria in Cantica Canticorum exaravitque aliud volumen praenotatum: Primordia Congregationis Lombardiae. Cum opinione sanctitatis, ac titulo beati ex hac vita migravit anno 1497.
B. Bertramus natione Hispanus nobili genere ortus, et Sacerdotio insignitus in Italiam venit, et plurimis annis in hospitali Firmano devotissime infirmis ministravit. Anno autem 1452 ut Deo arctius adhaereret Augustiniano Instituto nomen dedit in coenobio ejusdem civitatis, (Firmi in Piceno) ubi per multos annos se admirabilis poenitentiae, et perfectissimae vitae exemplar exhibuit, et cum magna sanctitatis opinione decessit anno 1490 clarus miraculis, in cujus funere auditi sunt angelici concentus. Corpus in Ecclesia sui Ordinis honorifice conditum quotannis solemniter ostenditur feria tertia in Pentecoste, et adhuc extant hymni ecclesiastici in ejus honorem, qui satis ostendunt B. Bertramum cultu publico ante reformationem Breviarii fuisse honoratum. Ex Hagiologio Italico sub die 31 Maji.
B. Cherubinus vulgo de Aviliana nuncupatus ortum habuit in praefato Pedemontii oppido anno 1451 ex nobili Testarum familia. Nostratis B. Adriani Berzeti Avilianensis coenobii fundatoris virtutibus atque exemplis illectus in eodem conventu Eremitanum Ordinem amplecti voluit. In ipsis monasticae vitae primordiis provectae jam virtutis religiosus apparuit, atque ab inito statim perfectioris vitae tramite numquam postea deflexit. Inter caeteras autem peculiares illius praerogativas potissimum recenseri meretur flagrantissima ipsius erga Dominicam Passionem devotio, qua quotidie acerbissimos Christi Domini dolores contemplans uberrimis lacrymis Crucifixi pedes madefaciebat. Praecipuam insuper mentionem meretur ejus perpetuo illibata, atque vere angelica virginitas, cujus merito illius corpus suavissimum odorem diu post mortem exhalavit, liliumque candidissimum e latere germinavit. Extremum diem clausit Avilianae die 17 Septembris an. 1479, aetatis suae 29, ejusque animam statim ad Superos evolasse aperte innuit ultronea tempore obitus illius campanarum pulsatio. Statim tum cultum, tum nomen, tum demum imagines beati obtinuit. Hunc autem sacrum cultum ab immemorabili tempore illi praestitum Pius Papa IX die 21 Septembris an. 1865 confirmavit. In Augustiniani Ordinis Kalendario ejus Officium ponitur ad diem 20 Februarii. Concessum fuit die 3 Martii 1866. Hic autem benevolum lectorem nunc pro semper monitum volumus quod quotiescumque in nostratum Servorum Dei recensione reticetur fratris laici Conversi qualitas, semper intelligitur Religiosus, de quo agitur, fuisse Sacertali dignitate insignitus.
B. Christophorus Landucci, nobilis Senensis, ortum habuit an. 1368 ex Joanne Landucci et Cassandra Lotharingia, et annos habens 23 circa an. 1390 ob humilitatem inter Ilicetanos Fratres laicos recipi voluit. Fere annos 70 in praefacto coenobio carnis maceratione, orationis, et meditationis assiduitate, caritate, obedientia, silentio, prudentia quadam simplicitate admixta claruit, quem B. Alexander de Oliva Cardinalis paterno cultu plurimum venerabatur. Pius etiam II Pontifex Maximus sanctae ejus vitae devotione afficiebatur. Apud omnes, qui eum agnoscebant, sanctitatis nomen obtinebat. Adeo fuit sectator jejunii, et pietatis erga Deiparam Virginem ut etiam in die mortis, quae contigit in vigilia ejusdem nativitatis vellet servare jejunium. Decessit cum opinione sanctitatis die 7 Septembris an. 1461. Ex Ilicetana Sylva Ambrosii Landucci pag. 112.
B. Gabriel de Ghinuccis, alias de Iliceto, nobilis Senensis, qui antea nominabatur Salimbene, inter nostrates Ilicetanos Eremitanae S. P. Augustini Familiae nomen dedit, ibique postea 19 annos in magna vitae sanctitate vixit. Plura suae Ilicetanae Congregationis templa, et coenobia refecit, atque venustavit. Illius emortualis dies fuit 24 Martii an. 1497, sive, ut alii putant 1498. Post obitum beati nomen adeptus fuit.
B. Georgius Lazoli de Cremona, sacrae theologiae Magister, unus fuit e fundatoribus celeberrimae Insubricae Congregationis, cujus etiam primus fuit Vicarius generalis. Peste occubuit Mediolani in coenobio SS. Coronatae die 16 Augusti anno 1451, quo tempore ejusdem conventus Priorem agebat. Post obitum beati nomine appellari coepit. A nostrate Philippo Jacobo Bergomensi multum a doctrina laudatur. Molanus in Martyrologio Usuardi ad diem 16 Augusti haec de illo scripsit: Mediolani in monasterio Coronatae Ord. Fratrum Erem. B. Augustini, depositio B. Georgii Cremonensis, qui vitae sanctitate, et miraculorum gratia insignis fuit...
B. Enricus Harder Rattembergensis in Furstenfeldensi Ungariae coenobio die 11 Maji an. 1480 una cum aliis decem nostratibus gloriosum martyrium subiit: nam ipsemet Henricus, qui erat veneratione dignus a barbaris militibus impie strangulatus est, Augustinus vero Monachiensis coenobii Prior cum aliis fratribus vinculis ligatus in campum ductus est, ut ibi cum sociis fieret hostilis praeda, et Turcarum mancipium; et licet post dies 16 omnes soluti essent, malis tamen attriti, cadaverumque faetoribus infecti paulo post uno tantum superstite Augustino Priore animas exhalarunt. Ex Martyrol. Aug. ad praefatam die 11 Maji.
B. Hieronymus Bonsignorius, Senensis, ex nobili familia ortus, apud nostrates Ilicetanos habitum induit anno 1432; atque ab ingressu Religionis, ita praefatum Martyrologium sub die 11 Junii, extitit pius, simplex, doctus, praeceptor omnium scientiarum, erat enim in jure pontificio peritissimus, et sacrarum Scripturarum explanator egregius, ob quod appellatus est praeco verbi Dei. Cum esset observantiae ardentissimus zelator, ut illam stabiliret toto suae vitae tempore insudavit. Hujus ergo missus est a Generali, instantibus Ursino, et Florentino Cardinalibus, ut severiorem disciplinam stabiliret praecipue in coenobiis Brachiani, et Cornueti. Reformavit etiam Ordinis Constitutiones. Cum in coenobio Pratensi S. Annae esset Prior, anxius ob coenobii negotium, incoenatus et insomnis quadam nocte cubabat, quando S. Anna monasterii patrona cuidam Novitio apparuit, praecepitque Priori dicere coenobium ei commissum in nihilo passurum fore detrimentum. Plures in Ordine obtinuit dignitates. Cumque carnem suam jejunis, ciliciis, et disciplinis macerasset, et heroicis virtutibus claruisset, plenus dierum, et virtutum hac die (11 Junii) in coelum migravit... Illius pretiosa mors contigit Iliceti prope Senas an. 1495.
B. Joannes Baptista Poggi ita in Aug. Martyrologio sub die 31 Maji celebratur: Genuae pretiosa mors B. Joannis Baptistae Poggii Genuensis, qui saeculo renuntians, nostrum amplexus est Institutum, et in Religione raros in litteris et virtutibus egit progressus; erat enim integernimae vitae, valde humilis, et in sermone valde salutifer in explanando Dei verbo, et in suis actionibus singulari refertus caritate. Post aliquas in Religione dignitates, cupidus religiosae et reformatae vitae, titulo S. Mariae Consolationis instituit, et fundavit Congregationem Genuensem Fratrum de Observantia, soccos ligneos gestantium, cum majori abstinentia et paupertate quam aliae Congregationes. Unde fuit primus qui in Ordine nudis pedibus solitus fuit deambulare. Gratia mirabili animas Deo lucrandi claruit. Tali concionabatur spiritu ut unde vellet audiretur, zelus enim ejus vocem animabat, et vocem comitabatur exemplum. Calluit inter honores servare humilitatem; magno est habitus in pretio a Sixto IV, et Carolo VIII Galliae monarcha. Etsi corpus suum longa contereret laniena poenitentiae, in vultu tamen cordis singularem ostendebat laetitiam. Deiparae languebat devotione. Quamvis in aliis claruerit virtutibus, praecipue tamen claruit mansuetudine, qua sui calumniatores toleravit. Tandem heroicis exornatus virtutibus, per mare iter agens fato decessit. Et cum corpus in mare jaceretur, ut fama est, in capsa lignea, mox magno splendore circumdatum a Plumbinensibus visum fuit, qui celeres ad designatum locum cum naviculis pervenientes, et cadaver invenientes, illud in coenobio Plumbinensi Fratrum Minorum tumularunt. Obiit autem anno 1497.
S. Joannes a S. Facundo in eodem Aug. Martyrol. ad diem 12 Junii sequens habet encomium: Salmanticae in Hispania mors pretiosa S. Joannis a S. Facundo Confessoris, qui voto in infirmitate facto coactus, cathedrae Salmantinensi, et canonicatui renuntians, inter nostrates religionis monasticae se Deo vinculis ligare properavit, ubi quotidie de virtute ibat in virtutem. Ita fidei erat zelo accensus ut inter seditiones Salmantinas non homo, sed Angelus videretur; suis enim concionibus pacem inter populum usque ad interemptionem discordem seminavit. Adeo in Deum mente elevabatur ut plures per annos in altaris Sacrificio Christum amoto specierum velamine aspicere corporaliter promeruerit. Multis in vita claruit miraculis; cum aliquando juxta olivam proceram iter perageret, Joanni sese oliva illum veneratura inclinavit. Definitorem Provinciae Castellanae, et coenobii Salmanticensis Priorem egit. A perditissima foemina amasii sui conversione ex Joannis concionibus in rabiem versa, veneno, ut fertur, extinctus, plurimorum judicio occubuit, quo tempore ejus vultus solis imitatus radios coruscavit, et ideo mos est illum pingi radiis coruscantem. Post mortem innumeris claruit miraculis, inter quae illud celebratur quod cum caecus ante ejus tumulum precaretur ut visum reciperet, visum perfectum recepit; qui tamen Deum orans ut si visus ei obesset, illo illum confestim orbaret, mox visu orhatus est... Ortum habuit Sahaguni Hispaniae oppido in Regno Legionis ex Joanne Gonzalez de Castrillo, et Sanctia Martinez die 24 Junii an. 1430. Anno 1437 adhuc puer e superiori loco praedicat, et puerorum discordias serenat, et an. 1442 Grammaticae, et dialecticae incubuit. Burgos accessit, et sacris initiatus est circa an. 1450. Salmanticam profectus est, et in Collegium S. Bartholomaei receptus die 25 Jan. 1452. Canonum studiis, et concionibus pro pace Salmantina laboravit, et Baccalaurei insignibus donatus est an. 1456. Morbo calculi laborans, et pro salute votum emittens de Religione capessenda, sospitate adepta in coenobio Salmantino induit cucullam die 18 Junii an. 1463, et professionem emisit 28 Augusti 1464, et prima vice electus est Prior Salmantinus an. 1471, et secunda vice an. 1477. Vita, prodigiis, et concionibus clarus, veneno a muliercula propinato sanctissime occubuit die 11 Junii an. 1479 feria sexta post festurn Corporis Christi. In beatorum album refertur a Clemente VIII anno 1601 et sanctorum fastis adscribitur ab Alexandro VIII die 16 Octobris an. 1690, ejusque Officium in Breviarium Romanum ad diem 12 Junii inserendum decrevit Benedictus XIII Ordinis Predicatorum.
B. Joannes Capgravius Anglus, in Aug. Martyrologio ad diem 12 Augusti celebratur tamquam vir, qui in scientiis adeo profecit, ut ei pares paucos illa aetas, superiorem vix ullum, vel potius neminem, protulerit. Fuit a secretis conscientiae Humfridi Ducis Glocestriae apud quem pietate, et consilio longe praevaluit. Mira creduntur quae scripsit, et fecit vir acer ingenio, recti tenax, judicio solidus, eloquio clarus, acutus philosophus, profundus theologus, et concionator facundus; quibus accessit morum candor, sui dominium, et moderatio, ad omnia dexteritas, animi mansuetudo, et omnium virtutum foecunditas, quibus Deo, et hominibus dilectus hac die (12 Augusti) si non ex animo, ex oculis tamen in coelum discessit anno 1484. Quae scripsit referuntur ab Ossinger pag. 201, ubi dicitur patria Cantianus, alumnus coenobii Cantuariensis, sacrae theologiae Doctor Oxoniensis, et obiisse anno 1464.
B. Joannes de Novaria doctrinae atque sanctitatis splendore suam Insubricam Congregationem ilustravit. Ejusdem Congregationis, cujus primordia alacriter promovit, duabus vicibus primatum obtinuit. In illo potissimum commendant scriptores caritatem, patientiam, humilitatem, atque prudentiam. Obiit Bergomi die 14 Septembris an. 1466 cum circa finem praecedentis saeculi Novariae primam lucem aspexisset.
Ven. Joannes Bernadinus de Savona vir magnae religionis, et sanctitatis suis virtutibus Ordinem decorabat circa an. 1495. Videtur tamen idem esse ac Fr. Joannes Bernardus Fortis Savonensis, complurium operum, ac praesertim Vocabularii Ecclesiastici auctor, qui dicitur obiisse Savonae circa annum 1504. In eadem civitate nostrarum monialium SS. Annuntiatae monasterium fundavit. Quae typis evulgavit vide apud Ossinger pag. 364.
B. Joannes de Salmantica, nobilis Hispanus, ab adolescentia Eremitanum Ordinem amplexatus statim doctrina atque virtutibus praefulgere coepit. Vir perfectioris regularis disciplinae studiosissimus sua industria effecit ut Salamanticense coenobium Hispanicae de Observantia Congregationi a B. Joanne de Alarcon institutae aggregaretur. Pluribus vicibus ejusdem coenobii Prior electus fuit. Huic piissimo viro summam perpetuo totus Augustinianus Ordo gratiam habere debet, eo quia ejus sanctitatis fama S. Joannem a S. Facundo ad Eremitanum Institutum caeteris praeferendum induxit. Alios item varios conspicuos viros suarum virtutum odore ad Augustinianam Religionem amplectendam illexit. Praeterea tanta valuit gratia, atque auctoritate apud D. Card. Petrum Gonzalez de Mendoza Archiep. Toletanum ut hic post erectum insigne S. Crucis Vallisoletanum Collegium illi facultatem fecerit ejusdem Collegii rectorem, alumnos, insignia, praecepta, caerimonias, et caetera hujusmodi constituendi. Cum sanctitatis opinione decessit circa annum 1488.
B. Joannes Rochus de Portiis, nobilis Papiensis, adhuc adolescens Ordinem Eremitarum Augustinensium ingressus, in eodem postea ad magnam doctrinae, et sanctitatis celebritatem pervenit. In primis fuit excellens theologus, insignis astronomus, atque praecipuus suae aetatis concionator. De illo haec scripsit Hippolitus Donesmundus in sua Historia Ecclesiastica Mantuana: Praedicabat cum ea acceptatione, et fama in tota Italia, quod Ecclesiae concursus populi illum desiderantis audire non erant capaces; quare oportebat in publico foro disseminare verbum Dei, quod pluries miraculis expressis confirmavit, ut fecit Cremae ubi proprium nomen reddidit immortale... Vir regularis observantiae zelo flagrans nostratem B. Georgium de Cremona in provehenda Insubricae Augustinianae Congregationis institutione plurimum adjuvit, eamque postea Vicarii generalis nomine quater sanctissime administravit. Tandem cum odore sanctitatis obdormivit in Domino Mantuae an. 1462, aetatis suae 71. Post obitum titulum beati adeptus fuit. Ejus eruditionis monumenta invenies apud Ossinger pag. 712.
B. Isaias Bonerus, nobilis Polonus, invitis parentibus, in Casimiriae coenobio nostro Eremitano Ordini nomen dedit. Post sedulam sacris disciplinis in Patavino coenobio navatam operam, in suam Poloniam reversus praedicandi munus propter animarum zelum suscepit, atque uberrimos protulit per totam Poloniam conversionum fructus; nam ea quae ore pronuntiabat, sanctissimae vitae exemplo confirmabat. Praeterea in Ordinis gymnasiis nostrates adolescentes bonitatem, et disciplinam, et scientiam naviter edocebat, multosque alumnos cum ad littera, tum ad pietatem optime instituit. Neque vero corporalia caritatis opera negligebat; nam tum publica xonodochia, tum pauperum, afflictorumque domos frequens adibat, eosque nedum omni ope sublevabat, verum etiam ad Sacramentorum susceptionem amantissimis verbis exhortabatur, atque pro iis praesertim, qui lethalium criminum foeditate dehonestabantur, assiduas Deo preces offerre solebat ut ad conscientiae munditiem per poenitentiae lavacrum assequendam divina gratia excitarentur. Deiparam Virginem tam ferventi pietatis affectu prosequebatur ut aliquando cum ante illius imaginem totus erga purissimam Matrem seraphicis ardoribus exaestuans, atque ineffabili dulcedine perfusus Ave Regina Coelorum suavi concentu cantaret, prae nimio gaudio extra sensus rapi, atque sursum in aerem efferri visus fuerit. Caeteris autem religionis operibus ita deditus erat ut orationibus diu noctuque congeminandis, atque corpori vigiliis, jejuniis, ciliciis, humicubatione, aliisque id genus afflictationibus in servitutem redigendo operam daret. Adhuc vivens complura miracula perpetravit, inter quae etiam mortuum jam proximum tumulari ad vitam revocavit. Nam cum defuncti propinqui, et amici illum precibus omnibus orare, atque obtestari coepissent, ut eos diutius in tanto moerore jacere non pateretur, ipse lugentium lacrymas immotis praecordiis ferre non valens, statim ad loculum accessit, atque in genua se provolvens, Misericordiae Matrem invocavit dicens: Monstra te esse Matrem. Haec precatus sua defuncti dexteram arripit illumque protinus redivivum suis necessariis restituit. Tandem stomachi morbo laborans, atque a Deipara una cum pluribus Angelis, Sanctisque Poloniae Patronis visitatus, et ab illa de proxima suae mortis hora praemonitus hisce verbis: Isaia, te ad Filii mei convivium invito, Spiritum Deo redidit Casimiriae prope Cracoviam die 8 Feb. an. 1471, aetatis suae 91 juxta Elssium, qui refert illum ortum fuisse ex Floriano Bonero, et Bronislava Lanckorumflua de Brzezie, nobilissimis, atque Ecclesiae Catholicae amantissimis parentibus, anno 1380. B. Isaiae memoria singulis annis ab Academicis Cracoviensibus celebratur; nam die 8 Feb. in nostram S. Catharinae Ecclesiam conveniunt, et ab aliquo ejusdem Academiae socio sermo in ejus laudem habetur, et anno 1617 inter Poloniae Patronos adscriptus fuit. Typis evulgata habentur illius commentaria in quatuor libros Sententiarum.
B. Martinus Alphonsi de Cordoba inter nostrates Episcopos laudatus, apud Elssium pag. 469 dicitur vir sapiens, et praedicator magnus, qui magnum in animabus fructum peperit, viam illis coelestem monstrando, et odium mundi persuadendo. Notatu valde digna est, ita prosequitur citatus auctor, humilitas hujus Servi Dei, et insigne exemplum quod dedit; cum enim a Rege Hispaniarum Henrico IV rogaretur ut in sua Curia secum degere vellet, ab illo petiit ne id sibi juberet, asserens sibi nihil congruere praeter monasterium et cellam... anno 1453 erat Vicarius generalis in conventu Salmanticensi, et 1470 idem munus in coenobio Vallisoletano fungebatur. Sacrae Theologiae doctor doctrina, honestate vitae, sanctimonia, et miraculis insignis, splendorem magnum patriae, et Ordini attulit. Vir sane in quo dubites pietatem ne admireris, an doctrinam. Oblato Episcopatu Pacensi, sed recusato clarior, quam Joannis II, et Henrici IV Castellae Regum repetitis honoribus. Primum in Gallia Tolosanum gymnasium, deinde Salmanticense in Hispania, summa auditorum frequentia, plurimos annos magna cum laude rexit, cumque totis viribus animi, ac corporis in sacras conciones vir pius incumberet, sanctaeque vitae exemplo plusquam verbis auditorum animos ad virtutem accenderet, adeo rem christianam promovit ut multi spretis mundi voluptatibus, ad saccum et cinerem versi, praeteritorum scelerum dolorem testarentur; adeoque se omnium animis insinuaverat, ut eum parentis loco haberent, et sanctissima ejus monita non possent non optime interpretari. Videtur obiisse Vallisoleti circa an. 1476. Haec omnia, quae de nostrate B. Martino scripta sunt, fere ad litteram deprompsit Elssius ex Chronico B. Alphonsi de Orozco fol. 53. Quae reliquit suae eruditionis monumenta indicantur in Saeculis Aug. vol. 2 pag. 126.
Ven. Martinus de Espinosa dum in Salmanticensi coenobio moraretur, nostratis S. Joannis a S. Facundo sacramentales confessiones excipiebat, eique a idem Sanctus causam aperuit quare morosius aliis mysteria sacra perageret, eam esse quod in Sacramento illo ineffabili Dei bonitas, et clementia coelestia illi arcana revelabat, quae non licet homini loqui. Anno 1483 erat praefati coenobii Prior. Vivebat adhuc an. 1484. Ita fere iisdem verbis Herrera tom. 2 Alphabeti Aug. pag. 56.
B. Martinus Sanctarenensis obiit Scalabi in Lusitania die 17 Jan. an. 1483. De illo in Martyrologio Aug. ita legitur: Scalabi in Lusitania obitus B. Martini confessoris, cujus vita angelica nituit puritate, et in hujus testimonium sic erat ipsis daemonibus formidabilis ut vix dum ante ipsum aliquis in energumeno appareret, statim aufugeret quoties super caput illius manus imponeret dicens: Deum qui te genuit dereliquisti; et addebat: nihil in sacris litteris fortius et efficacius esse ad daemonis conterendas vires quam illa verba psalmi 67: Exurgat Deus, et dissipentur inimici ejus. Innumeris tandem meritis et virtutibus exornatus sancte hac die (17 Jan.) in pace quievit.
Ven. Paulus Veigel, Bavarus, dicitur in Aug. Martyrologio sub die 4 Augusti vir doctrina et sanctimonia illustris, qui Bavariae provinciam prudenter variis vicibus administravit. Cum sanctitatis opinione obiit Monachii an. 1496, ejusque corpus fuit in peculiari sepulcro reconditum.
Ven. Paulus Lulmius, alias Olmi, Bergomensis, cum esset jam juris canonici professor, et Ecclesiae Bergomensis Canonicus, ut animae suae saluti quietius vacaret, relictis omnibus, Augustinianam Eremum ingredi voluit. Verbi Dei praeco disertissimus evasit, et plura opuscula pro suae Augustinianae Religionis gloria composuit. Nobiliora obtinuit Insubricae Congregationis munera, eamque pluribus vicibus Vicarii generalis nomine mirabili prudentia gubernavit. Tandem cum coenobii Cremonensis priorem ageret cum sanctitatis opinione spiritum Deo reddidit die 12 Junii an. 1494, aetatis suae amplius 70. Quae scripsit inspici possunt apud Ossinger pag. 523. Celebratur in Martyrologio Aug. ad praefatam diem 12 Junii.
Ven. Paulinus de Mediolano, Insubricae Congregationis alumnus, ab Ossinger dicitur vir qui sanctitatis suae radios circumquaque diffudit, quique tempus omne in exercendis virtutibus posuit, scilicet in jejunio, oratione, et zelo divini hononis. In variis coenobiis prioratum gessit, ac duabus vicibus totius Congregationis primatum obtinuit. Cum sanctitatis fama, ac titulo beati ex hac vita migravit dum esset Romae prior coenobii S. Mariae de Populo an. 1481. Eremitarum Augustinensium habitum induerat in patrio Coronatae conventu an. 1445, aetatis suae 16. Recensetur inter Ordinis scriptores ab Ossinger pag. 676.
B. Petrus Jacobus de Pisauro in patrio S. Augustini coenobio adhuc adolescens nostrae Eremitanae Familiae aggregari voluit. A primis suae professionis annis adeo praeclara spectatae probataeque virtutis, atque ingentis in litteris profectus argumenta praebuit ut ipsi Fratrum Studientium magistri munus demandatum fuenit. Vir laboris amans, atque otii inimicus incredibili patientia, atque ingeniosa sedulitate nedum primum volumen nostratis Aegidii Romani in Magistrum Sententiarum verum etiam Biblia, atque Breviarium calamo ita accurate, atque nitide transcripsit ut nullam ex tam multis paginis aliqua litura notarit. Constat illum fuisse sacrae Theologiae Magistrum multa doctrina exornatum, quam sibi oratione magis, quam studio comparavit; nam Angelici Doctoris exemplo nonnisi post imploratam Dei opem ad scamnum litteris operam daturus accedebat. Regularis disciplinae studiosissimus Regulam atque Constitutiones Ordinis adamussim observabat, cunctarum propterea monasticarum virtutum, ac praesertim obedientiae praeclarum exemplar ipsis quoque provectioribus coenobitis effectus. Ad percelebre Vallis-Manentis eremitorium prope Pisaurum se tandem recipiens, ibidem Sancto Nicolao Tolentinate sibi in exemplum proposito angelicam potius quam humanam vitam duxit usque ad obitum, qui contigit anno 1496, aetatis suae 50. Immemorabilem illius cultum confirmavit Pius IX die 23 Sept. an. 1848. Officium autem in Ordinis Breviario habetur sub die 23 Junii.
B. Petrus de Scitonio, alias de Cetona, quod oppidum est prope Clusinam civitatem in amoenissimo colle situm, circa annum 1433 cum jam esset provectae aetatis inter nostrates Ilicetanos Eremitanum cucullum induit. Ita tamen brevi in via morum, (Landuccius in Sylva Illicetana pag. 114) doctrinae, et perfectionis profecit ut post quinque annos a sua professione in totius Congregationis Vicarium generalem assumi meruerit. Ex insignioribus Italiae urbibus, et praecipue Bononia, et Mediolano misit ad Ilicetanam Congregationem multos juvenes spectatae indolis ab eo in concionando ad Religionis caulam reductos, qui plunimum decoris et honoris Augustinianae Familiae attulerunt. Cum sanctitatis opinione obiit Iliceti an. 1470. Dicitur fuisse ex nobili progenie, cui cognomen erat Nicolai. Et revera ipsemet sua manu scripsit in libro professorum Ilicetani conventus: Ego Fr. Petrus Nicolai de Citonio confiteor me professionem fecisse die 28 Julii 1433 in conventu Sancti Salvatoris Sylvae Lacus. Testatur praememoratus Landuccius se an. 1651 Scitonii vidisse nostratis B. Petri sacram imaginem in Ara B. Mariae Virginis Annuntiatae in Ecclesia S. Angeli in Foro ejusdem loci.
B. Salvator de Aretio Hetruscus, cum multa sanctitatis oppinione obiit circa an. 1486, ejusque sepulcrum populi frequentia honorabatur.
B. Simon, alias Simonetus de Camerino in Aug. Martyrologio sequentibus verbis celebratur sub die 9 Martii: In coenobio Montis Ortoni obitus B. Simonis de Camerino, qui licet parvi corporis esset, tamen erat virtutis excelsae, et ingenii acutissimi; fuit egregius praedicator, taliter ut praedicatorum corona diceretur; teste Pio II mores habuit candidissimos, erga Dei honorem zelo ardebat. Religionem reformavit instituens Congregationem Montis Ortoni, ad discordes pacificandos industriam hahuit singularem. Tandem tot meritis exornatus postquam plures coelo lucrifecerat, hac die (9 Martii) in coelum migravit... Pacem inter Venetos, et Ducem Mediolanensem toties a Pontificibus et aliis Principibus in vanum procuratam, solus (anno 1454) confecit, de quo totus orbis obstupuit. Ita noster Josephus ab Assumptione vol. I pag. 180 et 181. Obiit autem Simonetus noster an. 1478, aetatis suae 86. Ab Ossinger pag. 184 inter Ordinis scriptores recensetur.
B. Thadaeus de Canaria, Lusitanus, et conventus Ulyssiponensis alumnus, magnae sanctitatis vir, insignem nostrae Religioni splendorem adjecit. Fuit ardens paupertatis amator et mirabilem poenitentiam egit in summa rerum egestate, et contemptu. Ad insulas Canarias profectus, illinc trajecit in Africam, ubi captivis christianis Sacramenta administrabat, atque ipsis infidelibus Evangelium praedicabat. Videtur obiisse cum sanctitatis fama circa an. 1470. Quamvis dubitari possit utrum sit hujus B. Thadaei, certum tamen est quod corpus cujusdam Eremitae Augustinensis etiam apud infideles africanos in urbe Tagaos nuncupata in magna veneratione habetur, et a Deo crebris miraculis illustratur; nam ubi primum illi oppidani sentiebant, ita Ellsius pag. 644, tempus sterile, habebant pro more vestibus contegere captivos christianos, opiparosque cibos illis apponere; deinde deducere eos ad hoc corpus ut coram eo orarent, quibus finitis, diuturna experientia pro comperto habebant remedium suis malis adfuturum, quod etiam faciebant ad sedandam pestem. Anno 1525 P. Henricus de Olivera Lusitanus Prior S. Christophori in Tenerifa insula una cum nostrate item Lusitano P. Fr. Michaele Velho se data opera Tagaustum (Tagaos) contulerunt, et ab oppidanis conducti fuerunt ad quemdam campum spatiosum atque desertum, ubi viderunt parvulum quoddam septum, sive claustrum, in quo sub humili tecto jacebat corpus, facie coelum versus spectante, Augustiniani Ordinis habitu indutum, manibus intra manicas complicatis, et supra pectus compositis, habitu nigro ad pedes pertingente, cujus vultus praeseferebat aetatem quadraginta annorum; habebat barbam quasi ab octiduo tantum tonsam, oculosque clausos, et non solum ipse erat nulla sui parte corruptus, verum etiam nec ejus habitus, nec calceamenta. Illum Mauri vocabant Augustinum, et ex eis quatuor a civitate Tagaos mercede conducti assidue sacrum corpus custodiebant. Huic praefactorum nostratum testimonio conformes omnino fuerunt relationes habitae an. 1612 a D. Joanne Gundisalvo Comite de Tongria praefecto arcis de Argum, et 1615 a quibusdam Patribus Trinitariis, qui regionem illam visitaverunt.
Ven. Verubaldus Kalvossuer, Germanus, Ordinis nostri Mantellatus, angelicam vitam duxit in eremitorio S. Mariae de Vinea extra Ferrariam sito, quod ad nostrates Ferrarienses pertinebat, ibique obiit cum odore sanctitatis die 2 Maij an. 1492.
Ven. Vincentius de Gerunda in Aug. Martyrologio sub die 22 Augusti, et littera H. sequens habet encomium: Barchinone memoria Ven. Vincentii Gerundensis, viri et naturae et gratiae egregiis dotibus exornati; erat enim theologus et concionator celeberrimus, nec minus clarus sanctimonia, qua plenus in eodem coenobio decesit ... Ibidem priorem agebat anno 1482 quo imago Deiparae a Pietate, quae in nostra ecclesia venerabatur, post processionem solemnem die 29 Nov. pestem Barchinone amandavit.