Agostino parte da Cartagine per Roma
disegno a colori dal ms. II di Firenze che contiene
una versione della Città di Dio in lingua italiana.
Datato 1433, al foglio 315 è firmato da A. di Lorenzo
LXXIV
AUGUSTINENSES SCRIPTORES QUI FLORUERUNT AB ANNO 1450 AD ANNUM 1500
Mag. Fr. Albertus Patavinus, Novellus vulgo nuncupatus ut ab alio Alberto Patavino item Augustiniano (qui floruit saeculo XIV), secernatur, natus est Hebraeus, atque inter Hebraeos educatus; sed postea ad Catholicam Fidem conversus, et nostrum Eremitanum Institutum amplexatus, evasit adeo fervens Hebraeorum reprehensor, et severus censor ut, tota Italia illum Hebraeorum flagellum appellaret. Adversus illos multa de Messiae adventu scripsit, in quibus acerrime eorum obstinatam pervicaciam redarguit. Doctrina claruit usque ad annum 1494.
Mag. Fr. Alipius de Carmaniola, Pedemontanus, vir doctus, et in habendis sermonibus ad populum suo tempore nemini secundus, florebat circa an. 1460. Reliquit volumen super Evangelia, et alterum super Epistolas, quae toto anno in Ecclesia leguntur.
Fr. Angelus de Cremona, Congregationis Insubricae alumnus, nulli parcens labori magnam, verba sunt nostratis Ossinger, in historia, et antiquis Ordinis nostri monumentis adeptus est notitiam, et ideo contra calumniatores nostros congessit apologiam ejusdem Ordinis nostri. Florebat circa an. 1480.
Fr. Augustinus de Mescheatis, alias de Bugella, vulgo da Biella, Pedemontanus, sacrae Theologiae Lector, ab Ossinger dicitur fuisse cognitione scientiae philosophicae, et theologicae clarissimus, qui reliquit volumen sub titulo Exempla virtutum, et vitiorum. Quidam scriptores, inter quos habetur etiam Andreas Rossotus, et Gavantus, nostrati Augustino attribuunt Sequentiam defunctorum: Dies irae, dies illa, quam tamen plures tenent compositam fuisse ab Humberto Burgundo Magistro Generali Ordinis Praedicatorum. Florebat Augustinus noster an. 1496.
Mag. P. Fr. Aurelius Lippus Brandolinus, Florentinus, vulgo Lippus appellatus eo quia ab ipsa nativitate pene caecus fuit, ortum habuit e nobilissima familia, atque inter Eremitas Augustinenses cooptatus, unus evasit e celeberrimis oratoribus, ac poetis, qui tunc temporis florebant, simulque magnus philosophus, theologus, historicus, et etiam musicus. Illum adhuc saecularum Matthias Corvinus Hungariae Rex ad suum obsequium arcessivit, eum artis oratoriae praeceptorem Budae, atque Strigoniae constituit, eumque sibi a consiliis, suumque oratorem ad diversos Principes esse voluit, atque ipsius consortio, et consolatione in acerbioribus suae vitae casibus frequenter corroborari sategit. Tam benevolo moecenate vita functo Aurelius noster Florentiam rediit, ubi spreto omni hujus mundi honore nostrae Eremitanae Familiae nomen dedit circa an. 1490. Factus Eremita Augustinensis tanta peritia, tantoque omnium plausu, atque admiratione concionari coepit ut omnes Itali, ac praesertim Praelati, virique doctissimi incredibili voluptate illum audiendi flagrarent. De illo ita scripsit Manutius in praefatione suae orationis de Passione Domini: Magnus sane vir fuit Lippus, magnisque viris acceptus, summis, mediis, infimis apprime charus, praecipue Pontificibus, Imperatoribus, Regibus: at quibus Regibus? Iis nempe quorum memoria inter Reges omnes regia erit semper. Litteratis hominibus, iisque inter summos summis, Hermolao Barbaro, Pogio, et universis sui aevi. Quamvis pene caecus, certe Lippus, ita Sebastianus Corradus ab Ossinger citatus, et Rhetorica praecepta collegit, et a ratione dicendi ad rationem scribendi tam docte transtulit, et tam diligenter accommodavit ut nihil neque majorum suorum memoria, neque sua doctius, aut elegantius in ea scriptum videatur... Romae ex peste occubuit an. 1497. Quae scripserit, inspici possunt apud Ossinger pag. 154.
Fr. Bartholomaeus Patavinus, qui an. 1480 erat Marchiae Tarvisinae provincialis, teste Ossinger pag. 671 multos scripsit libros, ac praesertim in quatuor Evangelia, et in Epistolas D. Pauli, necnon apologiam nostrae Eremitanae Religionis.
P. Mag. Fr. Christophorus de Pisauro in Piceno, qui singulari juris canonici peritia enituit, an. 1451 erat Prior coenobii Ariminensis, et deinde in variis aliis conventibus Vicarium egit. Inter caetera alia scripsit librum definitionum, in quo cujusque rei vim brevi explicatione declarat, tractatum de Simonia, et alterum, in quo explicat arborem affinitatis et consanguinitatis, necnon pulcherrimam explanationem in Orationem Dominicam.
Fr. Dionysius Colensis, Hetruscus, vir pietate, et litteris spectabilis, multis annis concionatoris munus cum laude exercuit. Illius eruditionis testimonia fuerunt tractatus de arte sermocinandi, de pulchritudine pacis, et de morte, cujus omnia ferme capita incipiunt: Omnes morimur, et quasi aqua dilabimur. Claruit circa an. 1470.
P. Mag. Fr. Franciscus Nerli, Patricius Florentinus, e nobilissima familia ortus, primus omnium Collegii Theologici Florentini insignia cum summo totius Senatus, populique plausu in divae Reparatae aedibus recepit. Anno 1439 interfuit Concilio Florentino. Scripsit Summam de rebus divinis, et librum de virtutibus, et vitiis. Decessit an. 1459, die 9 Dec.
Mag. Fr. Gotschalcus Hollem, Saxo, qui studiis in Italia operam dedit, ita concionandi arte excelluit ut super omnes suae aetatis concionatores, teste Ossinger pag. 452, eminuerit, atque insuper adeo theologica scientia claruit ut vix parem habuerit. Ex hac vita migravit an. 1481. Inter caetera illius doctrinae monumenta habetur Praeceptorium divinae legis, sive comentarium in Decalogum pluribus vicibus impressum, itemque opus Sermonum Dominicalium etiam imp. Alia refert laudatus Ossinger.
Mag. P. Fr. Guilelmus Jonconius, alias de Jonconio, Tolosanus, qui duabus vicibus illam Provinciam rexit, a Nicolao Beltrando in suis Tolosanorum Gestis dicitur vir sanctimonia, et doctrina clarus, in agendis circumspectus, in disputando acutus, et in predicando elegantissimus. Floruit usque ad an. 1498. Scripta ejus citantur ab Ossinger pag. 483.
Mag. P. Fr. Henricus Fuel de Culmach, alias de Kulmach, Bavarus, qui floruit circa annum 1472, reliquit tractatum de Passione Domini.
Mag. P. Fr. Jacobus de Prato, Hetruscus, qui anno 1484 erat Pisarum provincialis, ab Ossinger pag. 671 vir dicitur qui propter doctrinae praestantiam, quam insigni cum pietate conjunxerat, et artis oratoriae peritiam in magna existimatione fuit. E mortalium consortio recessit an. 1486. Reliquit sermones super Evangelia dominicalia, et super Epistolas totius anni. Super quamlibet Epistolam tres scripsit sermones.
Mag. P. Fr. Jacobus Alovisianus, alias de Aloisi, Ravennas, vir fuit non solum in divinis litteris, et sacra theologia peritissimus, verum etiam magnus amator, et cultor humanarum disciplinarum, ac praecipue historiae Ordinis nostri ut patet ex illius operibus, quae citantur ab Ossinger pag. 24. Multa opera nostratum Alberti de Saxonia, et Pauli Veneti correxit praeloque tradidit. Claruit an. 1490.
P. Mag. Fr. Joannes de Langham, Anglus, qui multo tempore Cantabrigiae publice sacram Theologiam in illa Universitate docuit, apud Elssium pag. 383 laudatur cum a doctrina, tum a vitae sanctimonia. Ab Ossinger autem dicitur vir Dialecticorum Philosophorum, atque Theologorum nulli secundus.
P. Mag. Fr. Joannes Slolei, alias Slolejus, Anglus, illam provinciam pluribus vicibus rexit, et cum esset eximius verbi Dei praeco, per Angliam universam cum ingenti plausu, atque auditorum majori profectu praedicavit. Varias reliquit quaestiones manuscriptas, et conciones per annum. Obiit Nordovici an. 1477.
P. Mag. Fr. Joannes Bury, alias Buriensis, Anglus, apud Herreram tom. I, pag. 471, ponitur ad an. 1476. Tribus vicibus electus fuit Provincialis, cumque magna theologica doctrina pelleret, strenue dimicavit adversus Reginaldum Pecok Episcopum S. Asaphi, ac postea Cicestriae, qui suis pestiferis scriptis de libertate Evangelii, de saecularium potestate, de aequalitate ministrorum, de legibus et doctrinis hominum, de utriusque speciei communione, deque non dotandis Clericis totam Angliam inficere studuit. Contra eumdem Episcopum Reginaldum binos libros scripsit, quos Ossinger typis excusos arbitratur. Pitsaeus testatur illum etiam de S. Eduardo cognominatum fuisse a loco natali Comitatus Suffolcensis, ac nedum doctrina, verum etiam pietate praestitisse.
P. Mag. Fr. Joannes de Dorsten, Coloniensis, patria Recklinghusanus, dicitur ab Ossinger pag. 299 theologus excellens, concionator celeberrimus, profunda sacrae Scripturae doctrina decoratus, et philosophus acutus, qui in Universitate Erfordiensi summa cum laude, et auditorum profectu cathedram philosophicam et theologicam moderatus fuit. Anno 1467 erat Saxoniae provincialis. Juxta nostratem Gandolphum pag. 212 decessit an. 1481. Quae scripta posteris reliquerit vide apud laudatum Gandolphum.
P. Mag. Fr. Joannes Erghon, Eboracensis, dicitur a nostrate Gandolpho pag. 212 Oxoniensis professor non solum in philosophicis, sed etiam in theologicis disciplinis clarissimus. Fuit sua aetate unus e praecipuis Angliae concionatoribus. Nemo eo felicius, aut acutius in sacris concionibus divinarum Scripturarum typicum sensum allegorias, necnon prophetarum oracula suo tempore dilucidavit. Ex hac vita migravit an. 1490, et apud nostrates Eboracenses tumulatus fuit. Illius scripta refert Ossinger pag. 316.
P. Mag. Fr. Julianus Falciglia, Siculus, alias Julianus de Salem, qui tribus vicibus universi Eremitani Ordinis primatum obtinuit, a nostrate Ambrosio Corano appellatur vir litteratissimus, ac tum disputando, tum legendo, tum componendo suo tempore clarissimus. Hic felicissimus Superior noster, ita Ossinger pag. 326, ab Eugenio IV per suam vigilantiam, et indefessam curam S. Nicolai de Tolentino canonizationem obtinuit. Messanae continuis morbis, senioque consumptus vitam cum morte commutavit die 20 Maji an. 1459. Opera ejus recensentur apud praefatum Ossinger.
P. Mag. Fr. Laurentius de Colonia qui an. 1464 erat Franciae provincialis; dicitur fuisse corpore quidem parvus, sed ingenio maximus. De illo Chronicon Archi-Comitum Oldenburgensium tom. 2, pag. 170, ad an. 1431 haec habet: Jamdudum sua doctrina Parisiensia decoravit gymnasia, magnus theologus, [p. 512] disputator acerrimus, ad cuncta objecta respondere promptissimus, multa edidit opera etc. Anno 1406 a Paulo II institutus fuit Prior Commendatarius Prioratus S. Laurentii de Oregiis Ordinis Cluniacensis in dioecesi Aurelianensi. Vixit usque ad an. 1494. Consule nostratem Ossinger pag. 236.
P. Mag. Fr. Marianus de Genestano sua aetate Italorum concionatorum facile princeps ortum habuit in praefato Latii oppido, in quo nostrates celeberrimum B. Mariae Virginis de Bono Consllio sanctuarium custodiunt. Adhuc adolescentulus nostrae Eremitanae Religioni nomen dedit, apud quam Magisterii honores adeptus evasit unus e praecipuis praestantissimis viris, quos Eremus Augustiniana omni aevo in lucem edidit. Potissimum autem concionandi peritia praestitit, quo in genere ab omnibus illius aetatis scriptoribus veluti quoddam rarum portentum celebratur. Vir perfectioris regularis observantiae studio flagrans, ad nostram tunc maxime sanctitate florentem Ilicetanam Congregationem transivit, in eaque talia praebuit optimi coenobitae specimina ut an. 1484 ejusdem primatum obtinuerit. Ab Alexandro VI anno 1495 totius Augustiniani Ordinis habenas accepit, a quo Summo Pontifice variis legationibus cohonestatus fuit, nempe ad Urbinatem Ducem, ad Pisaurensem Dynastem Constantium Sfortiam, ac demum ad Fridericum Neapolis Regem, ex qua ultima legatione rediens Suessae maligno morbo correptus, ex hac vita migravit an. 1498, aetatis suae 48. Quae scripta reliquit recensentur apud Ossinger pag 393.
Fr. Matthaeus Kovetz, Saxo, vir magnae eruditionis, atque ingentis famae, scripsit quadragesimale, tractatum in Symbulum S. Athanasii, alterum de corpore Christi, necnon expositionem per Orationem Dominicam, et Salutationem Angelicam. Florebat an. 1466.
Fr. Michael Duranzini de Empoli, Hetruscus, qui floruit circa an. 1460, reliquit sermones de laudibus B. Mariae Virginis doctrina, et pietate refertos.
P. Mag. Fr. Nicolaus de Ancona, qui Ordinem iilustrabat circa an. 1500, scripsit Defensorium Ordinis, quod opus valde commendatur a nostrate Joanne Psaltz in sua Coelifodina.
Fr. Nicolaus Sorantius Venetus, qui florebat circa annum 1500, magnum nomen comparavit praecellenti quadam lucubratione de animae immortalitate, quam adversus Pomponatium typis evulgavit.
P. Mag. Fr. Paulus Mattabuffi, Romanus, unus fuit e praecipuis sua aetatae Italiae concionatoribus, qui tantam sibi gloriam comparavit, ut vulgo Paulus redivivus diceretur. Fuit capellanus Nicolai V, et Calixti III, cujus jussu an. 1455 Indulgentias pro expeditione in Turcas praedicavit. An. 1464 erat Basilicae S. Petri poenitentiarius, et deinde evasit Prior commendatarius S. Matthaei in Merulana, quam tamen dignitatem anno 1477 propter senium sponte dimisit. Nedum sacram Theologiam verum etiam jurisprudentiam egregie calluit. Ad praesentis vitae terminum valde senex Romae pervenit circa praefatum annum 1477. Illius scripta recensuimus in saeculis Augustinianis vol. 2, pag. 137.
P. M. Fr. Petrus de Rubeis, alias de Rossis, Senensis, dicitur a Gondolpho philosophus acutus, et theologus magnus, atque ab Ambrosio Corano appellatur vir magnae sanctitatis, atque doctrinae, qui et logicam, et philosophiam et sacram paginam interpretatus est, optime super de Civitate Dei, et aliis pluribus B. Augustini operibus commentarios egit, gratis pro Deo libenter docebat, immo pauperibus studentibus e suo subveniebat patrimonio, divinis operibus semper intentus, plenus dierum, et sanctarum actionum migravit ad Dominum. Juxta nostratum Pamphulum vixit usque ad an. 1477. Scripta ejus vide ut supra pag. 144.
P. Mag. Fr. Philippus de Venetiis, celeberrimus sui temporis concionator, lucubravit librum, quem praenotavit: Estote parati, necnon orationes diversas cum latine, tum italice exaratas. Fuit Marchiae Tarvisinae provincialis. Ex hac vita migravit anno 1460.
P. Mag. Fr. Philippus Groppantes, Florentinus Pisarum provincialis, sua aetate se famosum reddidit insignis concionatoris nomine. Decessit anno 1495 suarum concionum ingens volumen relinquens.
Fr. Rogerius de Venray, Germanus, vir doctrina, ac vitae integritate spectabilis, qui floruit circa an. 1494 varia scripta de diversis argumentis reliquit; nempe de institutione puerili, de inquisitione vitae beatae, de rebus mirabilibus, de vario litterarum usu et alia.
P. Mag. Fr. Silvester de Balneoregio dicitur ab Ossinger pag. 99 vir omni doctrinarum genere instructus, summaque vitae probitate praeditus. Anno 1483 electus fuit Ordinis universi Procurator generalis, et an. 1485, die 17 Maji ab Innocentio VIII constituitur Vicarius generalis. Anno 1475 Tridenti quadragesimales conciones habuit, qua occasione magno cum omnium plausu pro B. Simonis martyrio disputavit. Hic autem B. Simon erat quidam puer, qui eodem anno a Judaeis die 24 Maji saevissime trucidatus fuerat, quique statim miraculis coruscare coeperat. Vitam cum morte commutavit Silvester noster die 13 Septembris, praefato anno 1485. Scripta ejus innuimus in Saeculis Aug. vol. 2 pag. 148.
Fr. Theodoricus de Monasterio, Westphalus, in Athaenis Belgicis Francisci Suuertii comendatur tamquam magnus Dei famulus, atque insignis concionator, qui uberrimos animarum fructus per totam Flandriam collegit. Anno 1489 Bruxellis tempore dirae pestis multa heroicae charitatis exempla praebuit. Inter caetera ejus scripta laudatur speculum Christianum.
P. Mag. Thomas Penket, Anglus, ob theologicae, atque philosophicae doctrinae amplitudinem omnibus suae aetatis viris eruditis admirationi fuit. Adeo pollebat ingenii acumine ut Scoto fuerit comparatus. A Sabellico vocatus fuit Pontificii, Caesariique juris illa tempestate princeps. De illo scribit noster Bergomensis quod ob doctrinae amplitudinem ex Anglia in Italiam vocatus, Patavii publico salario sacram theologiam docuit... et incredibili memoria praeditus, Scoti opera tam exacte retinebat ut exemplaribus destructis revocare omnia sciret. Ejusdem Stoti opera primus omnium praelo excudi curavit. Fuit etiam publicus theologiae professor Oxoniensis et Angliae provincialis. Obiit Londinii an. 1487. Ejus opera vide ut supra pag. 163.