Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'ordine > Storiografi OSA > Crusenio > Index Additamentorum

INDEX ADDITAMENTORUM AD CRUSENII MONASTICON

Agostino parte da Cartagine per Roma: immagine dal manoscritto ms. II di Firenze che contiene una versione della Città di Dio in lingua italiana. Datato 1433, al foglio 315 è firmato da A. di Lorenzo

Agostino parte da Cartagine per Roma

disegno a colori dal ms. II di Firenze che contiene

una versione della Città di Dio in lingua italiana.

Datato 1433, al foglio 315 è firmato da A. di Lorenzo

 

 

LXXVIII

DE GENUENSIS BAPTISTINORUM CONGREGATIONIS INSTITUTIONE

 

 

 

 

Haec insignis Augustinensis Congregatio instituta fuit an. 1473 a nostrate B. Joanne Baptista Podio, alias Poggio sub titulo S. Mariae de Consolatione, et confirmata fuit a Leone X anno 1516. Notatu digna sunt quae de hac Congregatione, ejusque auctore refert noster B. Alphonsus de Orozco ipsissimis sequentibus verbis, quae citantur apud Herreram tom. I, pag. 390: Floruit B. Joannes Baptista Poggius tempore Sixti IV. Adeo laboravit ut Congregationem Genuensem S. Mariae de Consolatione fundaverit, cujus Fratres in Italia Baptistini nuncupantur. Excalceati ambulant et pecunias non accipiunt, et vitam asperam gerunt. In hac Congregatione sunt alii duo Beati, qui miraculis clarent… Unus fuit B. Benignus Peri de Genua, et alter Ven. Valerius item de Genua, qui cum sanctitatis fama decessit anno 1512. Haec Genuensis Congregatio post commune Ordinum Religiosorum naufragium fatali gallica procella excitatum non amplius caput foras emisit. Sed pauca illius coenobia quae recuperari potuerunt, Provinciam Ligur-Pedemontanam efformarunt. Ejusdem Congregationis conventus fuere sequentes:

Conventus Albae Pompejae in Monte-Ferrato sub tit. S. Mariae de Consolatione a vetustis temporibus extra urbem extabat; sed hoc ob temporum acerbitatem destructo, alius novus an. 1554 erectus fuit intra urbem apud parochialem Ecclesiam S. Joannis Baptistae a civibus Ordini donatam. Anno 1652 habebat annuum proventum scutatorum 195, et alebat Fratres 2.

Conventus Bortonaschae (di Bortonasca) in dioecesi Bobiensi sub tit. S. Bartholomaei. Annuus introitus erat scut. 102, Fratres 3.

Conventus Bobii (di Bobbio) tit. S. Nicolai. Anno 1652 habebat annuum introitum scut. 122, Fratres 3.

Conventus Burgi S. Donnini (di Borgo S. Donnino) tit. S. Petri in Ducatu Parmensi nominatur ad annum 1552. Annuus proventus scut. 333, Fratres 7.

Conventus Cellae, (di Celle) in Liguria Occidentali tit. S. Mariae de Consolatione erectus fuit an. 1609. Annuus introitus erat scut. 320, et familia Fratrum 5.

Conventus Cervi (del Cervo) in dioecesi Albinganensi sub tit. S. Mariae Gratiarum fundatur an. 1605. Antea situs erat trans torrentem ejusdem oppidi ad S. Mariam de Ruvere. Annuus introitus scut. 340, familia Fratrum 5.

Conventus Cevae in dioecesi Albensi tit. S. Mariae Gratiarum in Pedemontio erigitur an. 1473. Annuus introitus scut. 395, Fratres 6.

Conventus Clavari (di Chiavari) tit. S. Nicolai de Tolentino in dioecesi Januensi extra muros extruitur an. 1523. Introitus scut. 548, Fratres 12.

Conventus Clavennae (di Chiavenna) tit. S. Mariae Annuntiatae in Dioecesi Placentina an. 1552 spectabat ad provinciam Romandiolae, sed postea transiit ad Congregationem Genuensem. Introitus annuus erat scut. 470, Fratres 10.

Conventus Cunei (di Cuneo) tit. S. Mariae de Ulmo in dioecesi Fossani in Pedemontio extra urbem erigitur an. 1595. Intr. scut. 525, Fratres 8.

Conventus Fossani (di Fossano) sub titulo S. Mariae de Cussanio (nomen est agri) extra civitatem extruitur an. 1617. Ecclesia autem miraculis, et populi concursu celebris constructa fuit an. 1521. Introitus annuus scut. 311, Fratres 9.

Conventus Genuae (di Genova) tit. S. Mariae de Consolatione, qui evasit totius Congregationis caput, fundatus fuit an. 1473. Illius annuus proventus anno 1652 erat scut. 2937, Fratres 38.

Conventus Genuae tit. Sanctissimi Crucifixi de Promontorio erectus fuit an. 1609. Intr. scut. 755, Fratres 14.

Conventus Genuae tit. S. Antonii in suburbio S. Petri de Arena erigitur anno 1620. Annuus introitus erat scut. 1170, Fratres 5.

Conventus Genuae tit. S. Agathae prope urbem situs fundatur an. 1531. Introit. scut. 281, Fratres 5.

Conventus Genuae tit. S. Annuntiatae in Xenodochio majori ejusdem urbis, in regione vulgo Portoria nuncupata, anno 1608 a nostratibus possidebatur. Illius annuus introitus erat scut. 890, Fratres 13.

Conventus Gentiani (di Genzano) in provincia Romana tit. SS. Annuntiatae in dioecesi Albani an. 1652 scutatis 410 alebat Fratres 6.

Conventus Labri (di Labro) alias Alabri in Reatina dioecesi tit. S. Mariae ad Nives habebat an. 1652 annuum proventum scut. 178, Fratres 3.

Conventus Levantinus (di Levanto) tit. S. Antonii de Armisco in dioecesi Sarzanae nominatur ad an. 1598. Introit. scut. 308, Fratres 8.

Conventus Lodani (di Loano) in dioecesi Albinganensi tit. S. Mariae Misericordiarum fundatur an. 1580 a celeberrimo principe Andrea de Auria. Illius annuus introitus erat scut. 597, familia Fratrum 2. In parva illa Occidentalis Liguriae urbe an. 1820, die II Aprilis e legitimis conjugibus Antonio, et Maria Brunengo, natus est P. Fr. Josephus Lanteri, qui haec scribit.

Conventus Milesimi (di Milesimo) tit. S. Nicolai in dioecesi Albae Pompejae anno 1652 habebat an. proventum, scut. 6o, et alebat Fratres 2.

Conventus Montis Bruni (di Monte Bruno) tit. S. Mariae de Portu in dioecesi Dertonensi extruitur an. 1486. Illius introitus erat scut. 609, familia Fratrum 8.

Conventus Montis Regalis (di Mondovì) in Pedemontio an. 1474 extructus fuit extra muros; sed propter arcem extruendam everso, alius sub tit. S. Mariae Annuntiatae ad ecclesiam S. Arnulphi aedificatus est an. 1548. Introit. scut. 549, Fratres 9.

Conventus Novellariae (di Novellara) tit. S. Stephani in dioecesi Regiensi in Aemilia an. 1652 habebat annuum proventum scut. 144, Fr. 3.

Conventus Parmae tit. S. Lucae an. 1652 habebat introitum scut. 1364, et alebat Fratres 25. Restituitur Provinciae Romandiolae anno 1779.

Conventus Pelii (di Pegli) tit. S. Mariae Gratiarum in dioecesi Genuensi extruitur an. 1592 a Principe Andrea de Auria III, et a Zenobia ejus uxore. Introitus erat scut. 245, Fratres 4.

Conventus Placentiae (di Piacenza) tit. S. Margaritae an. 1652 habebat annuum introitum scut. 240, et alebat Fratres 7.

Conventus Plebis Teyci (dalla Pieve) tit. S. Mariae de Consolatione in dioecesi Albinganensi, in quo Congregatio Genuensis sumpsit exordium, fundatus fuit an. 1471. Intr. scut. 317, Fratres 8.

Conventus Pontis Ascii (di Ponte di Asce) tit. S. Catharinae in dioecesi Albinganensi erigitur an. 1596, Communitate donante vetustissimam ecclesiam S. Catharinae. Habebat int. scut. 135, Fr. 3.

Conventus Rapalli (di Rapallo) tit. S. Mariae Misericordiarum in dioecesi Genuensi extruitur extra urbem an. 1474. Intr. Scut. 574, Fr. 2.

Conventus Romae tit. S. Georgii in Velabro traditur Congregationi Genuensi an. 1611 a Cardinali Jacobo Serra; sed an. 1749 cum propter nimiam distantiam tum propter paupertatem a Patribus Genuensibus renuntiatus fuit. Hisce diebus titulus fuit nostratis Cardinalis Thomae Mariae Martinelli antequam ad Cardinalium Presbyterorum coetum transiret. In eodem coenobio aliquandiu vixit noster celeberrimus poeta Fr. Joannes Baptista Cotta de Tenda. Ecclesia S. Georgii in Velabro jam extabat an. 684, quo a Leone II restaurata fuit; sed a praefato Card. Serra Genuensi ex integro renovata fuit. An. 1652 habebat annuum proventum scut. 348, et alebat Fratres 7.

Conventus Salae, alias Salatiensis in dioecesi Parmensi tit. S. Laurentii an. 1652 habebat annuum proventum scut. 153, et alebat Fratres 3.

Conventus S. Margaritae in Liguria Orientali tit. SS. Annuntiatae in dioecesi Genuensi fundatur an. 1595. Fidelium oblationibus alebat Fratres 2.

Conventus Savonae tit. S. Mariae de Consolatione erigitur extra urbem juxta fluvium Latimbrum an. 1486. Habebat an. 1652 intr. scut. 749, Fr. 2. In hoc coenobio e manibus P. Fr. Josephi Augustini Mussi eximii concionatoris ego qui haec scribo cucullum accepi die 10 Feb. an. 1840 opera praesertim P. Fr. Nicolai Novaro Prioris conventus Lodani.

Conventus Tendae (di Tenda) tit. S. Dalmatii in dioecesi Ventimiliensi, et comitatu Niceensi extruitur an. 1490 locum donante D. Petrino Lascaris e Comitibus Tendae, quae patria extitit praelaudati nostratis poetae Joannis Baptistae Cotta. Intr. scut. 224, Fr. 5.

Conventus Vallis-Tari (di Val di Taro) tit. S. Rochi in dioecesi Placentiae erigitur an. 1503. Intr. scut. 296, Fr. 4.

Conventus Ventimiliensis, alias de Intermelio (di Ventimiglia) tit S. Mariae de Consolatione aedificatur extra urbem an. 1487. Intr. scut. 479, Fr. 7. Hujus conventus celebris ac pretiosa Bibliotheca Aprosiana a nostrate Angelico Aprosio fundata tempore Napoleonicae dominationis Genuam asportata fuit.

Conventus Viterbii tit. SS. Trinitatis in Patrimonio S. Petri unitus fuit Congregationi Genuensi a Card. Aegidio de Viterbio. An. 1652 illius annuus proventus erat scut. 1408, familia Fratrurn 23.

Conventus Uneliae (di Oneglia) tit. S. Mariae Angelorum in dioecesi Albinganensi extra urbem construitur an. 1496. Intr. scut. 851, Fr. 12.

Conventus Urbis-Veteris (di Orvieto) in Statu Pontificio tit. S. Rochi an. 1652 habebat annuum proventum scut. 151, Fr. 3. Inter praecipuos egregios viros qui ex praefata Genuensi Congregatione prodierunt, praecipue enumerandi sunt praelaudatus Angelus Aprosius Bibliothecae Aprosianae fundator, Augustinus Arpe, Dominicus Gandolphus, et celeberrimus poeta, ac piissimus vir Joannes Baptista Cotta.