Agostino parte da Cartagine per Roma
disegno a colori dal ms. II di Firenze che contiene
una versione della Città di Dio in lingua italiana.
Datato 1433, al foglio 315 è firmato da A. di Lorenzo
LXXIX
DE ORIGINE CONGREGATIONIS DULCETANAE
Congregatio Dulcetana Ordinis Eremitarum S. P. Augustini sic nuncupata a Dulceto Apuliae oppido instituta fuit anno 1487 a nostrate Ven. P. Fr. Felice de Cursiano in Apulia, qui a multis sanctus appellatur, quique nonnullis erectis coenobiis, aliisque restauratis, cupiens perfectioris vitae normam sectari, ea coenobia etiam quoad mores reformavit, atque in illis arctiorem eremiticam vitam instituit. Eadem Congregatio anno 1682, quo noster Torellius Augustiniana Saecula exarabat jam extincta erat, illius coenobiis partim provinciae Apuliae, partimque Neapolitanae, et aliis Aprutinae aggregatis. Habuit conventus, qui modo hic recensentur, quique nimirum sunt:
Conventus Ariani tit. S. Augustini erectus an. 1499, qui ad Congregationem transivit an. 1553. Illius annuus introitus an. 1652 erat scutatorum 302, familia Fratrum 7.
Conventus Asculi Apuli tit. S. Augustini-Veteris extra muros, cui alter unitus est S. Mariae de Populo. Primus pertinebat ad Cong. an. 1505. Introitus annuus scut. 462, familia Fratrum 9.
Conventus Baseliensis tit. S. Mariae de Collo (di Baselice) in Capitanata, alias Basilicae erectus an. 1578. Illius annuus proventus an. 1652 erat scut. 354, familia Fratrum 7.
Conventus Castellucii (di Castelluccio) in dioecesi Trojensi in Capitanata, tit. S. Mariae Gratiarum, an. 1652 habebat annuum proventum scut. 146, et alebat Fratres 3.
Conventus Cursiani tit. S. Joannis Baptistae dioecesis Ariani. An. 1652 illius annuus introitus erat scutatorum 46, et alebat Fratrem unum.
Conventus Dulceti (di Dulceto) in dioecesi Bovinensi in Capitanata, in quo Congregatio initium habuit. Anno 1552 habebat annuum proventum scut. 78, et Fratres 3.
Conventus Gildoniensis (di Gildone) tit. S. Mariae de Pietate dioecesis Beneventi, qui antea pertinebat ad provinciam Neapolitanam, nominatur ad an. 1532. Illius annuus introitus anno 1652 etat scut. 288, familia Fratrum 6.
Conventus Montis Calviensis (di Monte-Calvo) tit. S. Catharinae in dioecesi Beneventi nominatur ad annum 1598. Introitus scut. 436, Fratres 10.
Conventus Montis Falconensis (di Monte Falcione) dioecesis Beneventi, tit. S. Joannis Baptistae an. 1652 habebat annuum proventum scut. 96, et alebat Fratres 2.
Conventus Panni in dioecesi Bovinensi tit. S. Mariae de Sanitate an. 1652 habebat annuum proventum scut. 642, et alebat Fratres 8.
Conventus Sancti Bartholomaei in Gualdo (di S. Bartolomeo di Gaude) in dioecesi Vulturarae in Capitanata tit. S. Mariae de Consolatione extructus fuit an. 1582. Habebat annuum introitum scut. 151, et alebat Fratres 3.
Conventus Trojanus (di Troja) in Capitanata nominatus in Ordinis regestis ad an. 1583 erat sub invocatione S. Mariae Gratiarum. Habebat annuum proventum scut. 293, et alebat Fratres 5.
Conventus Ursarae (di Orsara) in dioecesi Ariani nominatur a Lubin in recensione conventuum hujus Congregationis.
Pertinuerunt etiam ad hanc Congregationem conventus Campi Bassi in dioecesi Bojani, qui an. 1652 erat provinciae Neapolitanae sub tit. S. Petri, habebat annuum introitum scut. 188, et alebat Frates 3; item conv. Atripaldae nominatus ad an. 1535, qui an. 1652 spectabat ad Congregationem S. Joannis de Carbonaria sub. tit. S. Nicolai. Erat in dioecesi Abellini, habebat an. proventum scut. 304, et alebat Fr. 9. Hujus Dulcetanae Congregationis alumnus fuit etiam celebris scriptor Coelestinus Brunus, qui anno 1653 electus fuit Episcopus Boviani in Aprutio.
Anno 1474 obtinetur a Papa pro conversis Sacristiae inservientibus facultas tangendi vasa sacra, quam Patres Priores illis perpetuo conferre possint ad instar Minorum. Ita Chronicum I Cong. Insubricae pag. 16.
Anno 1475 Sixtus IV per Bullam quae dicitur Mare Magnum, quaeque confecta creditur die 7 Feb. 1474 confirmat omnia privilegia Ordinis, et nos admittit ad participationem privilegiorum, quibus gaudent Fratres Praedicatores et Minores.
Ad annum 1475 nominatur in Ordinis regestis Congregatio observantiae Hiberniae, e cujus corpore P. Generalis Jacobus Aquilanus sub die 14 Feb. ejusdem anni segregavit coenobium Corkagiae, illud revocans ad obedientiam Vicarii illius Provinciae, qui erat pars Provinciae Angliae. Illius Congregationis caput erat conventus Cataniae, cui an. 1479 Generalis Ambrosius Coranus sub die 23 Junii concessit ut posset acceptare quoscumque Fratres, et regi more caeterarum Congregationum a proprio peculiari Vicario, quin possit molestari ab Angliae provinciali. Vide praefatorum Generalium regesta fol. 17, et 19 a tergo.
Anno 1476 in Capitulo generali Romae mense Junio celebrato statutum fuit ut omnes Provinciae, et Congregationes iisdem constitutionibus uterentur. Circa hoc tempus P. Mag. Fr. Ambrosius Coranus Prior Generalis in Ordinem introduxit consuetudinem post coenam recitandi illam orationem, quam nunc Serotinam appellamus.
Anno 1484 sub die 11 Maji Sixtus IV per Bullam incip. Qui Apostolis praecepit etc. sub poena excommunicationis Papae reservatae mandat Canonicis Regularibus, et Eremitis Ord. S. P. Augustini quatenus a contentionibus, disputationibus, et controversiis circa S. P. Augustini habitum abstineant, nec de eis in posterum mentionem faciant. Circa haec tempora quidam D. Eusebius Corradi, et D. Dominicus de Tarvisio Canonici Regulares Ordinis S. P. Augustini scripserunt contra Augustinianam nostri Eremitani Ordinis institutionem, quos eodem tempore refutarunt nostrates Ambrosius Coranus, et Paulus Ulmius. Defensorium Corani typis excusum fuit anno 1481. Verum anno 1495, ut iisdem verbis pag. 262, scribit Ossinger, exortae iterum sunt mutuae contentiones. Canonici Regulares ad Mediolanensem archiepiscopum Guidum Antonium Arcimboldum precibus confugere ut S. Augustini simulacrum novo exsculpendum opere canonicalibus vestibus amicieretur, pronumque ad ea vota Praesulis animum invenerunt; nisi obstitissent nostri Fratres, qui ad Sedem Apostolicam querelas suas deferentes obtinuere ab Alexandro VI breves litteras ad Mediolanensem Archiepiscopum datas, quibus eidem injungebatur, si vera forent quae exponebantur, videlicet sculptam fuisse primam effigiem S. P. Augustini eremitico habitu, nihil innovari permitteret.
Sub an. 1487 ponit Torellius translationem corporis B. Joannis Boni e veteri coenobio extra Mantuam sito ad S. Agnetis templum intra moenia ejusdem urbis.
Anno 1490 sub die 7 Aprilis ad instantiam B. Bartholomaei de Palatiolo Summus Pontifex concessit Indulgentiam septem annorum, ac totidem quadragenarum Fratribus, Novitiis, ac Monialibus Ordinis, qui intersunt orationi Serotinae.
Anno 1491. In capitulo generali Romae habito anno 1491 inter alia statuitur quod dum in choro dicitur Sit Nomen Domini benedictum omnes Fratres debeant inclinare caput.
Anno 1491 Nostrates Insubres, in Capitulo suae Congregationis Bononiae celebrato, decreverunt quod eadem Congregatio habeat in posterum peculiarem procuratorem generalem apud Curiam Romanam. Primus procurator generalis fuit P. Fr. Andreas de S. Germano.
Anno 1496 Fratres Apostolini vitae pauperis, alias de Poenitentia ab Alexandro VI Ordini nostro uniuntur, opera praesertim ipsorum Vic. generalis Fr. Joannis Scarpa.
Anno 1497 sub die 15 Octobris idem Summus Pontifex Alexander VI autoritate Apostolica statuit, decrevit, et ordinavit quod deinceps perpetuis futuris temporibus officium Sacristae Pontificii alicui Ordinis Eremitarum S. Augustini professori, quamvis aliter Praelatus ecclesiasticus non existat, committi, concedi, et assignari debeat. Vide Empoli pag. 37 Bullarii Aug.
Anno 1500 praefatus Summus Pontifex die 25 Julii cum magna pompa, atque nobilissimo comitatu accessit ad nostram Ecclesiam S. Mariae de Populo, gratias acturus B. Mariae Virgini eo quia die Principi Apostolorum sacro dum idem Pontifex coenabat, extemplo ruina camerae binos ex astantibus opprimente, ipse tamen aliquot duntaxat contusionibus acceptis vivus e tanto scrimine evasit. Circa haec tempora venerunt in Italiam eremiticae observationis quidam ex ea Aethiopiae parte, quae est supra Aegyptum. Hi magnum dicebant initiatorum numerum nominis Augustiniarorum ab Eremo esse in terra, unde profecti erant, conventusque plurimos quorum numerus certus iniri non posset in tanta terrarum vastitate. Quae eo mihii, verba sunt Sabellici Aen. 7, lib. 9, pag. 412, veriora videntur, quo ex Lybia, ubi is pietatis cultus ortus est, facilius potuit in eam terram propinquam, quam remoliores terras penetrare.