Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'ordine > Storiografi OSA > Crusenio > Index Additamentorum

INDEX ADDITAMENTORUM AD CRUSENII MONASTICON

Agostino parte da Cartagine per Roma: immagine dal manoscritto ms. II di Firenze che contiene una versione della Città di Dio in lingua italiana. Datato 1433, al foglio 315 è firmato da A. di Lorenzo

Agostino parte da Cartagine per Roma

disegno a colori dal ms. II di Firenze che contiene

una versione della Città di Dio in lingua italiana.

Datato 1433, al foglio 315 è firmato da A. di Lorenzo

 

 

LXXXI

DE MONASTERIIS SANCTIMONIALIUM AUGUSTINENSIUM AB AN. 1500 AD 1550

 

 

 

 

Monasterium Alcaracense in districtu provinciae Toletanae memoratur apud Herreram ad annum 1504.

Monasterium Abulense tit. S. Mariae de Gratia in provincia Castellae dicitur ab Herrera ad an. 1508 nobilium, et religiosarum virginum ginoecoeum... Felicissima plane fuit, verba sunt ejusdem auctoris, haec aedes, quae in suae erectionis primordiis S. Theresiam de Jesu adhuc saecularem sanctissimis moribus instruxit, et exemplaris vitae hamo ad religiosam vitam allexit.

Monasterium Arenarum in provincia Castellae fundatur an. 1509 a nostrate Fr. Ferdinando Gallego in quibusdam domibus vici de la Escalonilla. Postea labente tempore defecit, et illius bona nostratibus ejusdem loci cesserunt.

Monasterium Arquense, alias Arcorum provinciae Bethicae, tit. Conceptionis Immaculatae Mariae Virginis in civitate Arcos Hispalensis dioecesis extruitur circa an. 1539.

Monasterium Bozuli tit. S. Monicae in Insubria extabat an. 1502.

Monasterium Brixiae tit. S. Pauli a quibusdam Monialibus de monasterio S. Crucis ejusdem urbis inchoatur circa an. 1525.

Monasterium Bononiae in Romandiola tit. S. Helenae in via de Galiera extruitur an. 1537 a quibusdam Mantellatis mulieribus Ordinis nostri, quae exierunt e reclusorio viae de Vinazzi.

Monasterium Castellatii tit. S. Martini in dioecesi Alexandriae an. 1511 erigitur opera nostratis P. Mag. Francischini de Papia.

Monasterium Civitatense (de Ciudad-Rodrigo) tit. S. Crucis in provincia Castellae fundatur an. 1511 a nobili Domina Beatrice Pacheco. Ex illo monasterio prodierunt Soror Mariana de S. Josepho, Civitatensis, prima regalis monasterii Augustinensium Discalceatarum Matriti fundatrix ex nobili familia Manzaneda, et Soror Antonia de Jesu, quae an. 1609 item Matriti erexit, atque instituit domum Discalceatarum Sororum Ordinis B. Mariae de Mercede, quarum etiam priorissa fuit.

Monasterium Centi tit. S. Catharinae in dioecesi Bononiensi fundatur an. 1518 a nostrate Sorore Constantia Copari, quae cum aliis novem Augustinensibus Sororibus data opera e Ferrariensi S. Viti monasterio venerat.

Monasterium Augustinensium Mantellatarum Cornedi in regione Veneta tit. S. Helenae nominatur ad annum 1518.

Monasterium Civitatis-Veteris (di Civitavecchia) in Romana provincia apud Herreram tom. I, pag. 186, ponitur ad an. 1549.

Monasterium Cordubense tit. S. Mariae de Nivibus provinciae Bethicae memoratur ad an. 1541.

Monasterium Don Beniti provinciae Bethicae in Hispania nominatur apud Herreram tom. I, pag. 205, ad annum 1511.

Monasterium S. Elpidii in Marchia Anconitana memoratur ad annum 1546.

Monasterium sive Collegium Mantellatarum Emporii in Hetruria a quibusdam piis, honestisque mulieribus erigitur an. 1525.

Monasterium Ferrariae tit. S. Luciae ad vicum Castelli Tebaldi fundatur an. 1537 ab Augustinensibus Sororibus Victoria Pasqualetti et Blanca Sardi, nobilibus Ferrariensibus, quae propterea e monisterio S. Augustini egressae fuerant annuente Paulo III. Postea vero ad suam ipsarum inconstantiam comprobandam ad Carmelitanum Ordinem cum tota domo transierunt.

Monasterium Florentiae tit. S. Clementis in via S. Galli a D. Portia de Medicis, Alexandri I Florentiae Ducis filia, in memoriam Clementis VII ejusdem Mediceae stirpis circa an. 1536 conditum fuit. Ad hanc novam domum praefata nobilissima mulier evocavit Sorores Augustinenses, quae extra moenia in eadem via S. Galli in monasterio S. Lucae degebant, et cum illis monasticam vitam professa usque ad obitum vixit.

Monasterium Genuae tit. S. Thomae antea Ordinis Eremitani, et postea Ord. S. Benedicti uti e nostratibus quidam scripserunt, anno 1509 Agustinianum Institutum recepit. In hoc monasterio ante an. 1300 B. Limbania spiritum Deo reddidit.

Monasterium Genuae tit. S. Sebastiani, memoratur ab Herrera tom. I sui Alphabeti Aug. pag. 323; sed fundationis annus reticetur.

Monasterium Gonessae, alias Leonissae in provincia Spoletana apud Herreram ponitur ad an. 1539.

Monasterium Guastallae tit. S. Francisci an. 1516 erat sub obedientia nostratis Congregationis Insubricae; sed an. 1571 annuente S. Pio V ad Fraciscanum Ordinem transivit.

Monasterium Hispalense in Hispania sub titulo Dulcissimi Nominis Jesu fundatur an. 1550 pro mulieribus ad saniorem mentem reversis.

Monasterium Imolae in Romandiola inchoatur an. 1534 a nostratibus Sororibus Agnete de Cremona et Gratia de Placentia.

Monasterium Lugense (di Lugo) tit. S. Augustini in Romandiola memoratur ad an. 1515.

Monasterium Lomae memoratur in actis Capituli Congregationis Lombardiae habitis Vitalianae an. 1515.

Monasterium Mantuae tit. S. Augustini memoratur ad an. 1517.

Monasterium Massae Lombardorum in dioecesi Imolensi nominatur ad an. 1537, quo ad illius reformationem Ven. Constantia e Ferrariensi S. Viti monasterio missa fuit.

Monasterium Metimnae Duelli, alias Campi (de Medina del Campo) tit S. Mariae Magdalenae sub regimine Provincialis Castellae erigitur an. 1540.

Monasterium Montis Catini tit. S. Mariae a Ripa Burgi in dioecesi Lucana fundatur circa an. 1533 a nostrate P. Mag. Andrea Empuritano, qui postea fuit Poenitentiarus Apostolicus, et ex Pontificio indulto ejusdem monasterio Monialium confessarius perpetuus.

Monasterium Pacense (di Badajoz) tit. S. Catharinae in Hispania fundatur an. 1515.

Monasterium Patavii tit. S. Mariae Magdalenae circa an. 1550 extruitur a D. Francisco Zago presbytero saeculari pro mulieribus ad meliorem frugem conversis.

Monasterium Perusinum inchoatur an. 1525 a civibus ejusdem urbis, qui pro novarum Monialium institutione Sorores Augustinianas e monasterio S. Luciae Aquilae evocarunt.

Monasterium Placentiae tit. S. Mariae Annuntiatae in Ducatu Parmensi memoratur ad an. 1502.

Monasterium Pontremuli ad Hetruriae confinia an. 1516 erat sub regimine Congregationis Insubricae.

Monasterium Prati tit. S. Michaelis in Hetruria nominatur ad an. 1547.

Monasterium Ravennae tit. Muratarum S. Nicolai in Romandiola memoratur ad an. 1544.

Monasterium Rechalbuti tit. S. Mariae Angelorum in Sicilia fundatur a nostrate Ven. Fr. Ambrosio Testai Siculo an. 1526.

Monasterium Romanum tit. S. Mariae Magdalenae Convertitarum fundatur circa an. 1517.

Monasterium Sarzanae sub Rocheta S. Eremi in Liguria orientali fundatur circa an. 1502 a Sorore Blanchina, quae postea fuit ejusdem monasterii Priorissa.

Monasterium Segoviae tit. Humilitatis in Hispania erigitur an. 1531 a Domina Francisca Daza, D. Petri de la Torre vidua, in suis aedibus ad forum S. Michaelis. Anno autem 1552 illae Moniales ad domum Solis transmigraverunt, ac tandem an. 1592 Sororibus item Augustiniensibus in monasterio Incarnationis unitae fuerunt.

Monasterium Saviliani dioecesis Taurinensis in Pedemontio nominatur ad an. 1548.

Monasterium Senarum tit. S. Monicae an. 1543 regebatur a nostratibus Ilicetanis, sed an. 1566 a Gen. Seripando curae Ordinarii dimittitur.

Monasterium Sulmonis tit. S. Monicae in Aprutio-Ulteriori fundatur a D. Thoma Capograsso, cive Sulmonensi, anno 1520. Aliud ibidem vetustius augustiniensium Monialium monasterium extabat.

Monasterium Schuuatziense, alias de Schuuatz tit. S. Martini in Tirolensi districtu apud Herreram nominatur sub an. 1548. Antea obtemperabat provinciali Bavariae, sed postea transiit ad obedientiam Episcopi Brixiensis.

Monasterium Terraenovae tit. S. Monicae in Patavino districtu fundatur an. 1515 a Sororibus Augustinensibus Barbara Constabili et Maurelia Lombardini, quae una cum aliis sexdecim Monialibus ex dispensatione Leonis X e Ferrariensi S. Augustini monasterio egressae sunt. Postea vero haec domus an. 1525 ad Ordinem S. Dominici transivit.

Monasterium Toletanum S. Torquati initium habuit circa an. 1520, quo tempore religiosis foeminis, quae circa S. Augustini monasterium habitaverant S. Torquati templum donatum fuit, atque in vicina domo cohabitare coeperunt. Circa hoc monasterium, et sub illius moderamine Cardinalis Quiroga an. 1592 costruxit aedem, quae Refugium nuncupata fuit; atque ab eodem Cardinali plusquam duorum millium ducatorum annuis redditibus dotata. Subjacebat Priorissae S. Torquati, et visitationi Capituli Ecclesiae Toletanae, atque Prioris S. Augustini. Augustinenses S. Torquati Sorores multam redolebant opinionem sanctitatis in tota civitate, uti habetur in Regestis Generalis Thadaei Perusini sub die 28 Martii an. 1573. Ex eodem monasterio prodierunt an. 1559 Sorores Maria de Sancto Petro et Maria de Aquilar pro instrueridis puellabus collegii, quod Cardinalis Archiepiscopus Joannes Martinus Siliceus fundaverat.

Monasterium Valentiae in Hispania tit. S. Spei memoratur apud Herreram ad annum 1541, quo Generalis Seripandus illas Moniales monuit ut sanctissime summa cum pace, et concordia viverent, ne monasterium illud, quod olim omnium erat virtutum exemplar perfectissimum, carcer potius illis esset, quam locus, in quo Deus Omnipotens a veris et castis Jesu Christi sponsabus laudaretur.

Monasterium Vastallae, alias Guastallae provinciae Lombardiae subjectum an. 1547 curae Ordinarii relinquitur.

Monasterium Viterbiense S. Perpetuae, et aliud Mantellatarum collegium tit. S. Mariae in Buturno item Viterbii memorantur apud Herreram ad an. 1526. Circa idem tempus celebre erat nomen Sanctimonialium Augustinensium alterius Viterbiensis monasterii tit. S. Augustini, quibus an. 1555 Moniales S. Perpetuae jussu P. Mag. Generalis unitae, fuerunt.

Monasterium Vissi tit. SS. Trinitatis in Umbria nominatur ad an. 1503.

Monasterium de Waltheim Congregationis Saxonicae memoratur ad an. 1515.