Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'ordine > Storiografi OSA > Crusenio > Index Additamentorum

INDEX ADDITAMENTORUM AD CRUSENII MONASTICON

Agostino parte da Cartagine per Roma: immagine dal manoscritto ms. II di Firenze che contiene una versione della Città di Dio in lingua italiana. Datato 1433, al foglio 315 è firmato da A. di Lorenzo

Agostino parte da Cartagine per Roma

disegno a colori dal ms. II di Firenze che contiene

una versione della Città di Dio in lingua italiana.

Datato 1433, al foglio 315 è firmato da A. di Lorenzo

 

 

LXXXIII

DE EPISCOPIS ORDINIS EREM. S. P. AUGUSTINI AB ANNO 1500 USQUE AD 1550

 

 

 

 

Fr. Adrianus Appelteeren ab Alexandro Papa VI die 18 Aprilis, anno 1502 eligitur Episcopus Sebastensis, et suffraganeus Trajectensis. Ex Bullario Alexandri VI per P. Fr. Michaelem Costello inspecto.

Fr. Aegidius Canisius primam lucem aspexit Viterbii anno 1470, et nostrum Eremitarum Ordinem ingressus fuit an. 1488. Cum autem raro ingenio praeditus esset ita in studiorum palaestra profecit ut vir omnigenae eruditionis evaserit. Fuit enim non solum orator et poeta, verum etiam historicus, philosophus, ac theologus insignis, atque linguas hebraicam, chaldaicam, graecam, latinam, et italicam perquam optime calluit. Jure meritoque a Jovio artis theologiae decus et ornamentum appellatus fuit: neque defuit qui illius eloquentiam dixerit torrentem verborum, et sententiarum, quo frequentissimi auditores quocumque ipse vellet ineluctabiliter ferebantur. Cum praecipuae Italiae urbes certatim contenderent ut Aegidium nostrum concionatorem haberent, Julius II ad dirimendas aemulantium querimonias sibi ipsi optionem reservavit mittendi quo vellet omnium votis expetitum portentosum Evangelii praeconem. Ab eodem Pontifice anno 1506 totius Eremitani Ordinis regimini praeficitur, et anno insequenti Neapoli die 12 Junii in hoc munere confìrmatur; ac deinde cum ad Neapolitanum Regem, tum ad Venetos nuncius missus fuit, ac demum Perusiam accitus ut ipso Pontifice audiente populum moneret sedalis Italiae rebus signa illum in Turcas illaturum ut Hierosolymam, et Constantinopolim ex impiis ipsorum manibus eriperet. Variis itidem legationibus postea a Leone X fuit honestatus, prima scilicet ad Maximilianum Caesarem ut eum induceret ad pacem cum Venetis componendam, altera ad Urbinatem Ducem, ac tertia jam sacra purpura decoratus in Hispaniam ad Carolum V, et aliis etiam tandem ad alios christianos Principes ut eos excitaret ad bellum ineundum contra Solymanum Turcarum Imperatorem, qui suis victoriis contra Persas elatus adversus Christianam Rempublicam insolescebat. A praefato Leone X Cardinalium coetui aggregatus fuit die I Julii anno 1517. A Clemente autem VII die 2 Decembris an. 1523 electus fuit Patriarcha Constantinopolitanus, necnon Episcopus Viterbiensis; atque administrator Ecclesiarum Castrensis, Lancianensis, Sutrinae, Nepesinae, et Jaderensis, cum jam ab anno 1521 Ordinis nostri Protector constitutus fuisset. Ejusdem Pontificis jussu Cingulum Piceni urbem administravit, cujus etiam palatium anno 1524 exornavit. Anno 1527 imperialibus copiis inaudito, atque sacrilego ausu Romam vastantibus suae selectissimae bibliothecae jacturam fecit, quae res tam ingentem illi dolorem attulit ut Patavii per integrum fere annum aegrotarit. Tandem cum Romae jussu praefati Clementis VII ad aliquot graecos codices in latinum sermonem vertendos una cum nostrate Nicolao Scutellio incumberet, subita pituita oppressus naturae concessit die 12 Nov. an. 1532, aetatis suae 62. Propter insignem vitae sanctimoniam a scriptoribus nomen Venerabilis obtinuit. Illius Cardinalatus titulus fuit S. Matthaei in Merulana, quae ecclesia tunc temporis ad coenobium S. P. Augustini de Urbe pertinebat. Postea vero accepit titulum S. Marcelli. Scripta ejus vide in Saeculis Aug. vol. 2, pag. 10.

Fr. Alphonsus Oliva de Aquipendio, vir moribus ac doctrina clarus anno 1529 eligitur subsacrista pontificius, et coadjutor DD. Gabrielis Mascioli Apostolici Sacrarii Praefecti, cui hoc in munere successit an. 1534. Deinde a Paulo III die 20 Augusti inauguratus fuit Episcopus Bovini in Apulia, unde an. 1541 ad Archiepiscopatum Amalphitanum die 13 Maji transfertur. A nostrate Angelo Rocca appellatur concionator gratiosissimus. Decessit die 23 Octobris an. 1544. Omnia sua patrio S. Augustini coenobio reliquit, in eoque ex libris quos multis jam annis emendo collegerat bibliothecam construendam mandavit.

Fr. Alphonsus Galeghus, alias Gaglieto, Hispanus, sacrae Theologiae Magister, et theologus insignis, an. 1494 die 12 Martii evectus fuit ad Episcopatum Castellanetae in provincia Hydruntina. Illius immediatus successor ponitur ad annum 1517.

Fr. Ambrosius Flandini, Neapolitanus, sacrae theologiae magister, vir graecis, latinis, atque hebraicis litteris eruditus, fuit etiam insignis philosophus, atque concionator sui aevi celeberrimus. Ita egregie scripsit de rebus philosophicis ut merito Plato christianus a quibusdam fuerit appellatus. Primus omnium in Italia errores Martini Lutheri insigni tractatu de Missae Sacrificio, aliisque doctis lucubrationibus validissime refutavit, multosque Principes in catholica fide solidavit. Anno 1517, die I Aprilis inauguratus fuit Episcopus Lamocensis in Isauria, et coadjutor Sigismundi S. Mariae-Novae Diaconi Card. Episcopi Mantuani cum annua pensione 200 ducatorum super fructus mensae Episcopalis. Hanc mortalem vitam finivit Mantuae die 24 Septembris anno 1532. Opera ejus vide in Saeculis Aug. vol. 2, pag. 22.

Fr. Ambrosius Brandao Ulyssiponensis, seu potius Portuensis, anno 1529 (alii putant 1520) die 23, vel ut alii scribunt, 24 Decembris eligitur Episcopus Rossionensis in Albania, egitque postea partes coadjutoris in regimine Ecclesiae Ulyssiponensis sub DD. Card. Alphonso Regis Emmanuelis filio. Fuit etiam, quamvis Episcopus, Lusitaniae provincialis, necnon decanus capellae regiae, et commendatarius Ordinis S. Antonii in Lusitano Regno, itemque commendatarius coenobii S. Mariae de Corquera tunc Canonicorum Regularium, ex quo apud nonnullos scriptores exorta est suspicio illum fuisse e Canonicorum, non autem Eremitarum Augustinensium coetu. Obiit valde senex die 15 Jan. an. 1559.

Fr. Arnaldus de Arceto, Gallo-Tolosanus, ad instantiam Episcopi Adurensis a Leone X die 20 Aprilis an. 1517 eligitur Episcopus Cyrenensis, et suffraganeus Adurensis in Gallia.

Ven. Augustinus de Civitate Castelli, alias de Tiferno, eximius theologus, et sui temporis celeberrimus concionator, quem tota Italia alterum D. Augustinum appellabat, an. 1488 erat poenitentiarius Basilicae S. Petri, et an. 1501 ab Alexandro VI electus fuit sacrista, et Episcopus Tagastensis. Optimam de se opinionem relinquens ex hac vita migravit die 3 Aprilis an. 1503. Vide Martyrologium Aug. part. I, pag. 342 et 346. Illius Episcopatus non admittitur a nostrate Angelo Rocca in sua Cronhistoria de Apostolico Sacrario.

Fr. Augustinus de Magdalena anno 1479 Argolicensis Ecclesiae episcopales infulas accepit, tenuitque usque ad an. 1502.

Fr. Andreas Montis de Como, qui an. 1548 erat Prior coenobii S. Mariae de Populo Urbis, die 10 Maji an. 1549 electus fuit Episcopus Nicomediae et Suffraganeus Cardinalis Philiberti Ferrerii Episcopi Ipporegiae in Pedemontio. Ex codice manuscripto Bibliothecae Barberinae signato XXXVII, I. Apud Ughellum tom. 4, col. 1077, ubi tamen reticetur nostratis Andreae augustiniana professio, dicitur nobilis Comensis, insignis theologus, atque vir suae aetatis doctissimus.

Fr. Balthasar Marachus, alias Monachus, Neapolitanus, sacrae theologiae magister, cathedraticus Tranensis, et Apuliae vicarius generalis, anno 1544, die 25 Junii fit Episcopus Lesinae ad radices Montis Gargani. Appellatur etiam Episcopus Nuntiatae de Neapoli, quia hujus nominis Neapolitanum menasterium urbem Lesinam possidebat ex donatione Reginae Margaritae Ladislai Regis matris. Supremum diem obiit Balthasar noster anno 1550.

Ven. Fr. Bernardus Jorda Valentiae ortus est e prosapia nobili, et habitum recepit in coenobio Valentino, et statim in litteris et virtutibus longe sodales anteivit. In Academia Valentina publicus Lector fuit. Post plures in Ordine dignitates ad instantiam D. Fradiqui de Portugal Archipraesulis Caesaraugustani a Paulo III creatus est Episcopus Philadelphiae, et Suffraganeus Caesaraugustanus die 14 Aprilis an. 1535. Fuit gubernator Ecclesiae Caesaraugustanae in absentia D. Fradiqui dum detinebatur regimine Cathalauniae. Obiit tandem Ven. Bernardus inter praeclara scientiae, prudentiae et sanctitatis testimonia circa an. 1543. Ex Martyrologio Aug. part. I, pag. 291.

Fr. Demetrius Maccar, alias Mackam, Hibernus, die 6 Junii, an. 1526 inauguratur Episcopus Rossensis in Hibernia per obitum Episcopi Thadaei Irril item Augustinensis. Vixisse videtur Episcopus Demetrius usque ad an. 1554. Vide in Bibliotheca Barberina codicem manuscritum, qui signatur XXXVI. 2, pag. 116 a tergo. Consule etiam Brady vol. 2, pag. 109.

Fr. Dionysius Vasquez Toleti ortus est ex Petro Vasquez et Maria a S. Petro. In coenobio Toletano professionem emisit die 5 Junii an. 1500. Ob scientiam, et sanctimoniam magno in pretio est habitus a Leone X, Carolo V et multis proceribus. Vir fuit profundissimi ingenii, et suo tempore oraculum scientiarum. Cum Cardinalis Ximenez Academiae de Alcalà fundator primos Lectores ad illam vellet eligere selectiores, electus est Ven. Dionysius ad moderandam Sacrae Scripturae cathedram sicut D. Thomas a Villanova ad artium cathedram regendam. Et tanta legebat profunditate ingenii ut ad eum auscultandum caeteri concurrerent Lectores. Creatus est a Leone X pontificius concionator... Caroli etiam V fuit concionator, a quo ad Archiepiscopatum Mexicanum, et ad Episcopatum Palentiae praesentatus, neutrum acceptare voluit. In Belgium et Germaniam ad confutandos novatorum errores missus maximo catholicae Religionis fructu demandatum sibi munus exercuit. Cum opinione sanctitatis obiit Toleti die I Junii an. 1539. Vide Martyrol. Aug. ad praefatam diem primam Junui.

Fr. Ferdinandus Seronus, Hispanus, die 12 Maji an. 1525 electus fuit Episcopus Astae in Pedemontio, quae civitas eodem anno post famosam pugnam Ticinensem in ditionem Caroli V venerat. Eo illam cathedram adhuc moderante, nempe die 7 Novembris an. 1526 Astensis civitas S. Secundi apparitione et auxilio ab iniqui Maramaldi Caesarei Ducis exercitu liberata fuit. Anno 1528, die 23 Martii ad Venusinam Dioecesim in Apulia transfertur, ibique an. 1531, die 12 Martii novam cathedralem ecclesiam solemni ritu consecravit. Episcopale munus sponte dimisit anno 1542.

Fr. Ferdinandus de Castroviridi, Hispanus, discipulus S. Thomae de Villanova, vir insignis pietatis ac doctrinae, qui regius fuit Caroli V concionator anno 1544 electus fuit Episcopus Gienni (di Jaen) in Hispania. Videtur tamen aut mitram recusasse, aut ante initam Dioecesis possessionem decessisse; nam mense Januario an. 1545 DD. Petrus Pacheco illam Eclesiam administrabat.

Fr. Franciscus de Nieva ortus in oppido S. Mariae de Nieva ex Alphonso Salvatore, et Joanna Rodriguez, habitum sumpsit Salmanticae die 22 Augusti, an. 1518 et professus est tempore primi prioratus S. Thomae a Villanova. Electus fuit Prior Salmanticensis an. 1525, et Provincialis an. 1531, et iterum an. 1541, quo tempore per obedientiam coegit S. Thomam Archiepiscopatum Valentinum acceptare. An. 1545 jussu Generalis Seripandi in absentia D. Thomae Constitutiones Ordinis revisit. A Carolo V ad Granatensem Archiepiscopatum presentatus, acceptare noluit. Fuit vir sanctissimus, qui apud Principes raram suae virtutis opinionem adeptus est. Obiit circa an. 1547. Vide praefatum Martyrol. ad diem 23 Augusti pag. 514.

Fr. Franciscus Ordinis Heremitarum, Gallus, an. 1522 die 13 Martii eligitur Episcopus Castoriensis, et Suffraganeus Dolensis (di Dol) in Gallia. Ex codice Bibliothecae Barberinae signato XXXVI. I, pag. 134.

Fr. Gabrielis Mascioli, alias Foschi, nobilis Anconitanus sacrae theologiae magister, an. 1501 praeceptor erat Ranucii Mathilicae Domini, et 1503 Marchiae provincialis. A Summo Pontifice Julio II anno 1507 assumitur in suum Sacristam, simulque Dyrachii archiepiscopali titulo insignitus fuit. Postea autem anno scilicet 1511, die 30 Aprilis Castrensis Ecclesiae in Patrimonio S. Petri administrationem obtinuit, quam tamen Romae degens septem annis administravit, ac deinde hujusmodi onus ultro dimisit. Suavissimis moribus ornatus parem habuit pietatem, doctrinam, atque sacrarum caeremoniarum peritiam. Obiit valde senex Romae die 25 Octobris anno 1534. Teste Cappelletti tom. 5, pag. 560, ab an. 1512 ad 1517 interfuit omnibus sessionibus Concilii Lateranensis V. Quaedam opuscula reliquit, propter quae ab Ossinger pag 565, a Gandolpho pag. 126, et ab aliis inter nostrates scriptores recensetur.

Fr. Gedeonus Vander Graeht, alias de Fossa, nobilis Gandavensis, in patrio S. Stephani coenobio Eremitanae Familiae nomen dedit an. 1480. Postea evasit Doctor Lovaniensis, ac pluribus vicibus praefati coenobii Prior. Fuit etiam secretarius D. Mariae Reginae Hungariae et Gubernatricis Belgii. Anno 1535, die 10 Januarii a Paulo III inauguratus fuit Episcopus Castoriensis, et Suffraganeus Leodiensis. In Eremo Sacra pag. 34 scripsimus electum fuisse Episcopum an. 1534; sed praeferenda est schedula mihi tradita a P. Michaele Costello, qui acta authentica inspexit. Difficillimo sui Episcopatus tempore frequentibus ad varios Principes legationibus nobilitatus fuit, eorumque res mira dexteritate composuit. Fuit etiam Canonicus S. Joannis Leodii, necnon Abbas monasterii Cambronensis Ordinis Cisterciensis in Hannonia, ibique dum soli Deo vacaret piam mortem oppetiit die 15 Octobris an. 1554, aetatis suae 74.

Fr. Gratianus Santucci de Rocca Priore, Episcopi antecessoris DD. Jacobelli Silvestri nepos, die 19 Novembris anno 1516 eligitur Episcopus Alatrii in Campania Romana. Interfuit Concilio Lateranensi V. Illius immediatus suecessor habetur ad an. 1517. Vide Cappelletti tom. 6, et Gams pag. 661. In actibus praefati Concilii ejus subscriptio est sub nomine Gratiosus.

Fr. Guilelmus Grant, Anglus, sacrae theologiae professor an. 1513, die 27 Julii a Leone X inauguratur Episcopus Panadensis (di Paneas in Coelesyria) et Suffraganeus Heliensis (di Ely) in Anglia. Ex schedula mihi tradita a praelaudato P. Michaele Costello, qui illam deprompsit e Bullario Leonis X an. I, lib. I.

Fr. Guilelmus de la Forest, Gallus, an. 1526, die 9 Aprilis renuntiatur Episcopus Sebastensis, et Suffraganeus Ludovici de Borbonio Episcopi Lucionensis in Gallia. Vide in Bibliotheca Barberina codicem manuscriptum signatum XXXVII. I, ad praefatum diem, et annum.

Fr. Guichardus, alias Guiscardus a Lessart, Patritius Lugdunensis, Augustinianae Bituricensis Communitatis alumnus, sacrae theologiae Magister, qui a scriptoribus dicitur fuisse philosophus, et theologus insignis, anno 1496 cum esset Provincialis, creatus fuit Episcopus Hierapolis, et suffraganeus Lugdunensis. Vivebat adhuc anno 1516.

Fr. Guilelmus de Vercellis, vir valde eruditus, et egregius theologus, die 6 Martii an. 1525 eligitur Episcopus Nicomediae et Suffraganeus Hipporegiae (d’Jurea) in Pedemontio. Vide in Bibliotheca Barberina codicem signatum XXXVI, 2, pag. 62. Adhuc inter vivos degebat an. 1540.

Fr. Gundisalvus de Abula, Hispanus, sacrae theologiae Magister, qui fuit Castellae provincialis, anno 1514 ut scribit Herrera tom. I, pag. 300, erat Episcopus in Aragonia, sed illius Episcopatus locus non indigitatur.

Fr. Hieronymus de Sanctis, Patavinus, in illa Universitate sacrae theologiae professor, vir fuit magnae probitatis, atque eruditionis, qui varias scripsit de diversis rebus elegantes orationes. A nostrate Pamphilo dicitur vir religione, et studiis litterarum conspicuus. Juxta schedulam mihi traditam a saepe jam laudato P. Michaele Costello eligitur Episcopus Argolicensis, et Suffraganeus Patavinus die 19 Martii, anno 1512, uti legitur in Bullarum Leonis X libro I, fol. 30. Fato concessit Patavii an. 1530. Nominatur cum laude a nostratibus scriptoribus, ac praesertim ab Ossinger pag. 790.

Fr. Henricus Schodehoet de Dissen in Saxonia, sacrae theologiae Magister, et in Rostochii Universitate sacrae theologiae professor anno 1494 inauguratur Episcopus Tricalensis in Thessalia et Suffraganeus Monasteriensis, et Osnabrugensis. Vivebat adhuc an. 1508.

Fr. Herphardus, Anglus, die 21 Feb. an. 1530 electus fuit Episcopus insulae Sodorae (di Sodor, alias Colmkil) in Scotia. De Episcopatu Sodorensi legatur Moroni vol. 67, pag. 149. Nostrates Herrera, Elssius, et Torellius vocant illum Episcopum Ossoriensem.

Fr. Hieronymus de Toro, Hispanus, anno 1539, die 23 Julii electus fuit Episcopus Philadelphiensis, et Suffraganeus Ilerdensis sub DD. Jacobo Conchillos Ilerdae Episcopo. Nominatur in vol. 51 Hispaniae sacrae pag. 141, ubi videtur praefati voluminis scriptor non legisse paginam 92 partis alterius Eremi Sacrae Angustinianae; nam asseveranter in adnotatione prima, scribit: El P. Lanteri en su Eremus sacra Augustiniana no lo cita.

Fr. Joannes Smalte de Vigornia in Anglia, sacrae theologiae Magister, die 13 Julii, anno 1526 inauguratur Episcopus Panadensis (di Paneas) et Suffraganeus Herefordiensis in Anglia. In Eremo sacra part. 2, pag. 7 perperam nuncupatus fuit Episcopus Badanensis.

Fr. Jacobus Aymerius, alias Anxuerii, Gallus, an. 1536, die 6 Septembris inauguratur Episcopus Chalcedonensis, et Suffraganeus Card. Ludovici de Borbonio in administratione Ecclesiarum Senonensis, et Laudanensis (di Sens, e di Laon) in Gallia.

Fr. Jacobus Pujasola, Hispanus-Valentinus, vir doctissimus, sacrae theologiae professor in patria Universitate, atque Aragoniae provincialis, per Bulam Alexandri VI datam Romae sub die 28 Julii an. 1497 creatur Episcopus Sorrensis (di Sorres) in Sardinia per obitum Jacobi. Ex schedula per praelaudatum P. Michaelem Costello depromptam ex Vaticano libro Bullarum praefati Summi Pontificis Alexandri VI. Itaque corrigenda Eremus sacra part. 2, pag. 211 ubi aliter habetur. Decessit an. 1510. Ultimus fuit Sorrensis Ecclesiae Antistes; nam illa dioecesis a praefato Alexandro VI unita fuit Archiepiscopatui Turritano.

Fr. Joannes Crispus, Valentinus, an. 1488 a Joanne I Aragoniae Rege praesentatus fuit ad Episcopatum Castri in Sardinia, et an. 1491 translatus fuit Usellim. Anno 1501 cum aliis 14 Episcopis astitit in conventu S. Fidei Ord. S. Bernardi consacrationi DD. Alphonsi de Aragonia filii Regis Catholici in Archipiscopum Caesaraugustanum. A Moronio vol. 74 pag. ponitur in serie Episcoporum Uselliensium ad an. 1494. Episcopatus Uselliensis an. 1503 unitus fuit Terralbensi. Videtur noster Joannes vixisse usque ad an. 1507.

Fr. Joannes Meler, alias Pistoris, sacrae theologiae Magister. an. 1511 erat Episcopus Tricalensis in Thessalia, et Suffraganeus Monasteriensis, et Osnabrugensis in sua Germania. Circa annum 1522 erat etiam Suffraganeus Constantiensis.

Fr. Joannes Rovhault, Gallus, in Universitate Andegavensi sacrae theologiae professor, die 7 Januarii an. 1520 a Leone X eligitur Episcopus Roranensis in Armenia, et Suffraganeus Andegavensis. Ex schedula per P. Michaelem Costello deprompta ex authentico libro Bullarum Leonis X sub praefatis die et anno. Vide etiam Eremum sacram Aug. part. 2, pag. 28.

Fr. Joannes Laso de Vega, Hispanus, anno 1500 electus est Episcopus Philadelphiae, et Suffraganeus Archiepiscopi Hispalensis DD. Fr. Didaci Deza Ordinis Predicatorum. Decessit an. 1516, et in nostra Hispalensi Ecclesia tumulatus fuit in sacello S. Gregorii, teste Antonio Gomez Aceves in opusculo de Hispalensi Augustiniano coenobio typis edito Hispali an. 1871. Vide etiam Hispaniae Sacrae volumen 51, pag. 140.

Fr. Joannes, Gallus, an. 1531, die 16 Junii an. 1531 electus fuit Episcopus Hipponensis, et Suffraganeus nostratis Ludovici Chanteau Episcopi Matisconae. Vide in Bibliotheca Barberina codicem manuscriptum asignatum XXXVI. I, pag. 104, et alterum codicem signatum XXXVII. I.

Fr. Joannes Evangelista Bruschi an. 1537 electus fuit Episcopus Modrussae in Illyrico, et anno insequenti ex hac vita migravit.

Fr. Joannes Apostolus, Gallus, sacrae theologiae Magister, anno 1498, die 9 Martii electus fuit Episcopus Bethlemitanus in Gallia in Comitatu Nivernensi. Hujusmodi nomen illi Episcopatui adhaesit eo quia Episcopus Bethlehem in Palaestina illam Sedem deserere coactus in Galliam saeculo XIII se recipiens, alterius cathedrae erectioni sub prefato titulo occasionem praebuit. Noster autem Joannes l'Apotre tenuit cathedram usque ad obitum, qui contingit an. 1501.

Fr. Ludovicus Chanterau, Gallus, sacrae theologiae Magister an. 1515 erat confessarius Ludovici XII Galliarum Regis, et Reginae uxoris ejus, et postea anno 1527 item Regis Francisci I. Eodem anno 1527 electus fuit Abbas S. Euberti Aurelianensis. Promotus fuit ad Episcopatum Matisconensem anno 1529. Synodum dioecesanam coegit an. 1531; ac dum in suo clero morum reformationem molitur, praepeditus ne ad rectum, quem pia intentione expetebat, scopum perveniret, atque undique obstaculis circumseptus, omnique spe ulterius secundum Deum proficiendi destitutus, tempori cessit, et Lutetiam suorum domicilium studiorum se recepit. Ibidem mortalis vitae cursum confecit die 24 Septembris an. 1531. Dicitur a Pamphilo in sacris Scripturis apprime eruditus. An. 1520 praeerat provinciae Franciae.

Fr. Matthaeus Perez, nostratis B. Jacobi Perez Episcopi Christopolitani nepos, sacrae theologiae Magister, et Aragoniae Provincialis, anno 1491 per obitum patrui sui die 5 Decembris electus fuit Episcopus Christopolis, et Suffraganeus Valentinus. Noster P. R.mus Generalis Anselmus de Montefalco concessit illi cum Ecclesiae, tum cellarum usum in coenobio Valentino. Peste periit die 4 Martii an. 1507.

Fr. Neemias Clonym, Hibernus, an. 1502, die 24 Januarii ab Alexandro VI inauguratur Episcopus Clogherensis (di Clogher) in Hibernia, Episcopatum resignavit anno insequenti sub die 29 Augusti, reservata sibi tantum annua decem et octo scutatorum pensione. Noster P. Reverendissimus Generalis Fr. Gratianus de Fulginio praefato anno 1502 sub die 9 Februarii nostrati Neemiae jam Episcopo concessit ut suffragium ferret in capitulis illius provinciae, et ut esset Praeses capituli provincialis. Illius obitus dies, et annus non constant.

Fr. Nicolaus Creucher, nobilis Germanus, et sacrae theologiae professor an. 1523, die 20 Januarii ex praesentatione Ferdinandi Archiducis Austriae, ac postea Imperatoris, ad Episcopatum Petini in Istria evectus fuit. Episcopatum cum hac mortali vita dimisit die 2 Decembris an. 1525.

Fr. Nicolaus Foresius de Acula, vir multae eruditionis, atque insignis praesertim theologus, a Julio II, cui acceptissimus erat, et a quo variis legationibus honestatus fuerat, anno 1504 in Sacristam Apostolicum assumitur, et an. 1505 die I Septembris ad Archiepiscopatum Dyrrachiensem in Albania promovetur. Jam suae Romanae Provinciae ab an. 1487 ad 1489 laudabiliter praefuerat. Praeditus fuisse dicitur singulari quadam animi lenitate atque urbanitate, quibus praerogativis omnium sibi animos devinciebat, cunctisque se gratissimum reddebat. Propter quaedam opuscula, quae manuscripta reliquit, inter Augustinenses scriptores locum obtinuit. Senio confectus extremum diem clausit Romae die 25 Octobris an. 1511.

Fr. Nicolaus de Brachiano, sacrae theologiae Magister, anno 1504, die 29 Aprilis a Julio II creatur Episcopus Lyddensis in Palaestina, et Suffraganeus Episcopi Parmae. Anno 1500 erat Provincialis Romanus. Nominatur in Ordinis Regestis sub die 7 Aprilis anno 1509. Corrigenda Eremi sacrae pars prima pag. 247, ubi dicitur electus fuisse Episcopus anno 1509. Ex schedula mihi tradita a saepe jam laudato P. Michaele Castello, qui secreta Vaticani tabularia in praesentiarum scrutatur.

Fr. Nicolaus Schimer, Germanus, Augustiniani Spirae coenobii Prior, sacrae theologiae professor, ac strenuus fidei catholicae contra Lutheranos propugnator, vir pietate, atque scientia excellens anno 1529 die 7 Aprilis inauguratus fuit Episcopus Suffraganeus Spirae. Item Suffraganei munus exercuit in dioecesi Wormatiae. Pro sui sustentatione canonicatum S. Guidonis obtinuit. Ex hac vita migravit anno 1541.

Fr. Nicolaus Coquinovillari, die 14 Feb. anno 1518 inauguratus fuit Episcopus Veriensis in Africa, et Suffraganeus Rothomagensis in Gallia. Vide in Bibliotheca Barberina codicem manuscriptum sub signo XXXVII, I ad praefatum diem, et annum. In Eremi sacrae parte altera pag. 67 Veriensis Episcopatus perperam ponitur in Macedonia.

Fr. Patritius Cullen, Hibernus, vir divinis humanisque litteris egregie instructus, magna vitae sanctimonia, et singulari doctrina ingentem sibi in tota Hibernia famam comparavit. Anno 1516 a Leone X Episcopatum Clogheriae (di Clogher) in Hibernia obtinuit. Eodem anno interfuit Concilio Lateranensi V. Composuit una cum Archidiacono Roderico Cassidaeo catalogum Episcoporum Clogherensium, atque hymnum de S. Maccartino Episcopo, qui incipit: Festum dignum celebrantes etc. Videtur vixisse usque ad annum 1534.

Fr. Paulus Zabarella, Patritius Patavinus, qui a Joanne Gualtero Belga in Bibliotheca Bibliothecarum in libro de diebus emortualibus hisce verbis laudatur: Paulus Zabarella Episcopus Argolicensis in concionando inter omnes sui Ordinis, suaeque aetatis eloquentissimus, quique a nostrate Ossinger pag. 282 appellatur Ordinis nostri grande decus, et illustre ornamentum, et inter omnes suae aetatis oratores longe primus, anno 1503 die 19 Aprilis a Julio II inauguratur Episcopus Argolicensis in Grecia, uti habet schedula a P. Michaele Costello ex secreto Vaticani archivio deprompta. Propter quaedam opuscula inter nostrates scriptores recensetur. Suffraganeum egit Episcopi Patavini, evasitque postea Archiepiscopus Pariensis. Unus fuit e praecipuis Augustinensibus, qui Lutheri aberramenta fortiter oppugnarunt. Fato concessit Patavii die 15, ve1 25 Julii an. 1525, aetatis 54. Erat Provincialis Marchiae Tarvisinae an. 1491.

Fr. Petrus de Rosselet, Gallus, anno 1539, die 15 Januari eligitur Episcopus Salonensis in Graecia, et Suffraganeus Aurelianensis in Gallia.

Fr. Petrus Vanden Hende, alias de Fine, Ecclonae prope Gandavum natus, Brugensis coenobii alumnus, sacrae theologiae doctor Parisiensis, qui anno 1524 electus fuerat Provincialis, anno insequenti 1525 die 7 Junii inauguratur Episcopus Beryti in Phaenicia, et Suffraganeus Leodiensis. Repentina morte correptus decubuit an. 1537, die 27 Julii, et in nostra ejusdem Leodiensis urbis ecclesia tumulatus fuit.

Fr. Petrus Carmelet, Hispanus, anno 1517, die 3 Junii inauguratus fuit Episcopus Uticensis in Africa, et Suffraganeus Turiasonis in Hispania. Ex codice manuscripto Bibliotecae Barberinae signato XXXVI, 12, pag. 12 a tergo. Vide etiam tom. 51 Hispaniae sacrae pag. 317. Erat patria Caesaraugustanus, et sacrae theologiae Magister, qui tanquam theologus Concilio Lateranensi V interfuit. Habitum induerat in patrio coenobio an. 1469.

Fr. Philipus Pallavicino, nobilis Januensis, anno 1498, die 21 Maji eligitur Episcopus Adjacii in Corsica. De illo fit mentio in regestis Ordinis ad an. 1499 sub die 22 Martii, quo a Vicario Generali Gratiano de Fulgineo constituitur praeses capituli Congregationis S. Joannis de Carbonaria, et conceditur illi ut eamdem Congregationem, et provinciam Terrae Laboris visitare, et reformare valeat. Apud Ughellum designatur ceu Episcopus Regularis, sed reticetur illius Augustiniana professio. Rexit praefatam Ecclesiam usque ad annum 1518.

Fr. Thadaeus O'Reilly, alias Irril, Hibernus, an. 1511 die 30 Aprilis inauguratur Episcopus Dromorensis in Hibernia per traslationem Georgii ad Ecclesiam Elphinensem. Vide in Bibliotheca Barberina codicem manuscriptum signatum XXXVI, 12, pag 104 a tergo. Anno 1519 erat administrator Ecclesiae Rossensis. Vide etiam Brady vol. 2, pag. 109. Decessit circa annum 1526.

Fr. Theodorus de Caster, Germanus, vir fuit amoeniorum litterarum amantitissimus, qui eruditorum sui temporis amicitia, et familiaritate honestabatur. Dum esset Prior coenobii Coloniensis inauguratus fuit Episcopus Cyrenensis in Lybia, et Suffraganeus Coloniensis. Episcopalia munera exercuit ab anno 1506 usque ad an. 1514. Non constat tamen quo anno illius obitus contigerit, exploratum autem est quod an. 1526 alter Suffraganeus Coloniensis habebatur.

Fr. Thomas Vivian, Anglus, anno 1517, die 24 Aprilis inauguratur Episcopus Megarae in Achaja, et Suffraganeus Oxoniensis in Anglia. Vide in Bibliotheca Barberina codicem manuscriptum sub signo XXXVI, 12, pag. 7 a tergo, et Brady de Episcopis Angliae, Scotiae, et Hiberniae vol. I, pag. 100.

Fr. Tilmannus Limperger de Moguntia, sacrae theologiae Magister, qui a scriptoribus laudatur ceu vir bonis moribus, atque humanioribus disciplinis optime imbutus, an. 1491 electus fuit Provincialis Rheno-Sueviae. Anno autem 1498, die 3 Decembris ab Alexandro VI renuntiatur Episcopus Tripolitanus, et Suffraganeus Basileae. Episcopalem Consecrationem accipit Romae in ecclesia B. M. V. de Anima die 31 ejusdem mensis et anni. Hic vir jam sexaginta et amplius annos natus timore seditiosae plebis perterritus detestabili defectione ad Zuvinglianam haeresim sub Oecolampadii vexillo an. 1526 transivit. Veritatis amore fateri cogor apostatam hunc non fuisse Canonicum Regularem uti innuere videtur noster Fr. Pius Keller pag. 8 sui Indicis Episcoporum Augustinensium Germanorum; nam in actibus consistorialibus an. VII praefati Pontificis dicitur Ordinis Heremitarum Sancti Augustini professor.